Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
Publius Vergilius Maro
Ecloga X
|
001 |
Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: |
|
002 |
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, |
|
003 |
carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo ? |
|
004 |
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, |
|
005 |
Doris amara suam non intermisceat undam, |
|
006 |
incipe; sollicitos Galli dicamus amores, |
|
007 |
dum tenera attondent simae virgulta capellae. |
|
008 |
non canimus surdis, respondent omnia silvae. |
|
009 |
Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae |
|
010 |
Naides, indigno cum Gallus amore peribat? |
|
011 |
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi |
|
012 |
ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. |
|
013 |
illum etiam lauri, etiam flevere myricae, |
|
014 |
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem |
|
015 |
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. |
|
016 |
stant et oves circum (nostri nec paenitet illas, |
|
017 |
nec te paeniteat pecoris, divine poeta; |
|
018 |
et formosus ovis ad flumina pavit Adonis), |
|
019 |
venit et opilio, tardi venere subulci, |
|
020 |
uvidus hiberna venit de glande Menalcas. |
|
021 |
omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' venit Apollo, |
|
022 |
' Galle, quid insanis ? ' inquit ' tua cura Lycoris |
|
023 |
perque nives alium perque horrida castra secuta est.' |
|
024 |
venit et agresti capitis Silvanus honore, |
|
025 |
florentis ferulas et grandia lilia quassans. |
|
026 |
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi |
|
027 |
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. |
|
028 |
'ecquis erit modus?' inquit 'Amor non talia curat, |
|
029 |
nec lacrimis crudelis Amor nee gramina rivis |
|
030 |
nee cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' |
|
031 |
tristis at ille ' tamen cantabitis, Arcades ' inquit |
|
032 |
'montibus haec vestris, soli cantare periti |
|
033 |
Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant, |
|
034 |
vestra meos olim si fistula dicat amores ! |
|
035 |
atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem |
|
036 |
aut custos gregis aut maturae vinitor uvae ! |
|
037 |
certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas, |
|
038 |
seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? |
|
039 |
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra), |
|
040 |
mecum inter salices lenta sub vite iaceret; |
|
041 |
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. |
|
042 |
hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, |
|
043 |
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. |
|
044 |
nunc insanus amor duri me Martis in armis |
|
045 |
tela inter media atque adversos detinet hostis. |
|
046 |
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) |
|
047 |
Alpinas a, dura, nives et frigora Rheni |
|
048 |
me sine sola vides. a, te ne frigora laedant ! |
|
049 |
a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas ! |
|
050 |
ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu |
|
051 |
carmina pastoris Siculi modulabor avena. |
|
052 |
certum est in silvis inter spelaea ferarum |
|
053 |
malle pati tenerisque meos incidere amores |
|
054 |
arboribus: crescent illae, crescetis, amores. |
|
055 |
interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, |
|
056 |
aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt |
|
057 |
frigora Parthenios canibus circumdare saltus. |
|
058 |
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis |
|
059 |
ire, libet Partho torquere Cydonia cornu |
|
060 |
spicula&emdash;tamquam haec sit nostri medicina furoris, |
|
061 |
aut deus ille malis hominum mitescere discat. |
|
062 |
iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis |
|
063 |
ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. |
|
064 |
non illum nostri possunt mutare labores, |
|
065 |
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, |
|
066 |
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, |
|
067 |
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, |
|
068 |
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. |
|
069 |
omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.' |
|
070 |
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, |
|
071 |
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, |
|
072 |
Pierides: vos haec facietis maxima Gallo, |
|
073 |
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas |
|
074 |
quantum vere novo viridis se subicit alnus. |
|
075 |
surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra, |
|
076 |
iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. |
|
077 |
ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae. |