Scripta auctorum Latinorum
Publius Vergilius Maro
Ecloga IX
|
001 |
Lycidas |
Quo te, Moeri, pedes ? an, quo via ducit, in urbem ? |
|
002 |
Moeris |
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri |
|
003 |
|
(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli |
|
004 |
|
diceret: 'haec mea sunt; veteres migrate coloni.' |
|
005 |
|
nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat, |
|
006 |
|
hos illi (quod nee vertat bene) mittimus haedos. |
|
007 |
Lycidas |
Certe equidem audieram, qua se subducere colles |
|
008 |
|
incipiunt mollique iugum demittere clivo, |
|
009 |
|
usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos, |
|
010 |
|
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. |
|
011 |
Moeris |
Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum |
|
012 |
|
nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum |
|
013 |
|
Chaonias dicunt aquila veniente columbas. |
|
014 |
|
quod nisi me quacumque novas ineidere lites |
|
015 |
|
ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, |
|
016 |
|
nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. |
|
017 |
Lycidas |
Heu, cadit in quemquam tantum scelus ? heu, tua nobis |
|
018 |
|
paene simul tecum solacia rapta, Menalca ? |
|
019 |
|
quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis |
|
020 |
|
spargeret aut viridi fontis indueeret umbra ? |
|
021 |
|
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, |
|
022 |
|
eum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? |
|
023 |
|
' Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, |
|
024 |
|
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum |
|
025 |
|
occursare capro (cornu ferit ille) caveto.' |
|
026 |
Moeris |
Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat |
|
027 |
|
'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, |
|
028 |
|
Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, |
|
029 |
|
cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' |
|
030 |
Lycidas |
Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, |
|
031 |
|
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae, |
|
032 |
|
incipe, si quid habes. et me fecere poetam |
|
033 |
|
Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt |
|
034 |
|
vatem pastores; sed non ego credulus illis. |
|
035 |
|
nam neque adhuc Vario videor nee dicere Cinna |
|
036 |
|
digna, sed argutos inter strepere anser olores. |
|
037 |
Moeris |
Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, |
|
038 |
|
si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. |
|
039 |
|
'huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? |
|
040 |
|
hic ver purpureum, varios hic flumina circum |
|
041 |
|
fundit humus flores, hic candida populus antro |
|
042 |
|
imminet et lentae texunt umbracula vites. |
|
043 |
|
huc ades; insani feriant sine litora fluctus.' |
|
044 |
Lycidas |
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem |
|
045 |
|
audieram? numeros memini, si verba tenerem: |
|
046 |
|
'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? |
|
047 |
|
ecce Dionaei processit Caesaris astrum, |
|
048 |
|
astrum quo segetes gauderent frugibus et quo |
|
049 |
|
duceret apricis in collibus uva colorem. |
|
050 |
|
insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.' |
|
051 |
Moeris |
Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos |
|
052 |
|
cantando puerum memini me condere soles: |
|
053 |
|
nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim |
|
054 |
|
iam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores. |
|
055 |
|
sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. |
|
056 |
Lycidas |
Causando nostros in longum ducis amores. |
|
057 |
|
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, |
|
058 |
|
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. |
|
059 |
|
hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum |
|
060 |
|
incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas |
|
061 |
|
agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus: |
|
062 |
|
hic haedos depone, tamen veniemus in urbem. |
|
063 |
|
aut si nox pluviam ne colligat ante veremur, |
|
064 |
|
cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; |
|
065 |
|
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. |
|
066 |
Moeris |
Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus; |
|
067 |
|
carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. |