Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
Publius Vergilius Maro
Ecloga VII
|
001 |
Meliboeus |
Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, |
|
002 |
|
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, |
|
003 |
|
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, |
|
004 |
|
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, |
|
005 |
|
et cantare pares et respondere parati. |
|
006 |
|
huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, |
|
007 |
|
vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim |
|
008 |
|
aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit |
|
009 |
|
'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; |
|
010 |
|
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. |
|
011 |
|
huc ipsi potum venient per prata iuvenci, |
|
012 |
|
hic viridis tenera praetexit harundine ripas |
|
013 |
|
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' |
|
014 |
|
quid facerem ? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam |
|
015 |
|
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, |
|
016 |
|
et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. |
|
017 |
|
posthabui tamen illorum mea seria ludo. |
|
018 |
|
alternis igitur contendere versibus ambo |
|
019 |
|
coepere, alternos Musae meminisse volebant. |
|
020 |
|
hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. |
|
021 |
Corydon |
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, |
|
022 |
|
quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi |
|
023 |
|
versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, |
|
024 |
|
hic arguta sacra pendebit fistula pinu. |
|
025 |
Thyrsis |
Pastores, hedera crescentem ornate poetam, |
|
026 |
|
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; |
|
027 |
|
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem |
|
028 |
|
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. |
|
029 |
Corydon |
Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus |
|
030 |
|
et ramosa Micon vivacis cornua cervi. |
|
031 |
|
si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota |
|
032 |
|
puniceo stabis suras evincta coturno. |
|
033 |
Thyrsis |
Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis |
|
034 |
|
exspectare sat est: custos es pauperis horti. |
|
035 |
|
nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, |
|
036 |
|
si fetura gregem suppleverit, aureus esto. |
|
037 |
Corydon |
Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, |
|
038 |
|
candidior cycnis, hedera formosior alba, |
|
039 |
|
cum primum pasti repetent praesepia tauri, |
|
040 |
|
si qua tui Corydonis habet te cura, venito. |
|
041 |
Thyrsis |
Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, |
|
042 |
|
horridior rusco, proiecta vilior alga, |
|
043 |
|
si mihi non haec lux toto iam longior anno est. |
|
044 |
|
ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. |
|
045 |
Corydon |
Muscosi fontes et somno mollior herba, |
|
046 |
|
et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, |
|
047 |
|
solstitium pecori defendite: iam venit aestas |
|
048 |
|
torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. |
|
049 |
Thyrsis |
Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis |
|
050 |
|
semper, et adsidua postes fuligine nigri. |
|
051 |
|
hic tantum Boreae curamus frigora quantum |
|
052 |
|
aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. |
|
053 |
Corydon |
Stant et iuniperi et castaneae hirsutae, |
|
054 |
|
strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma, |
|
055 |
|
omnia nunc rident: at si formosus Alexis |
|
056 |
|
montibus his abeat, videas et flumina sicca. |
|
057 |
Thyrsis |
Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba; |
|
058 |
|
Liber pampineas invidit collibus umbras: |
|
059 |
|
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, |
|
060 |
|
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. |
|
061 |
Corydon |
Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, |
|
062 |
|
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; |
|
063 |
|
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, |
|
064 |
|
nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi. |
|
065 |
Thyrsis |
Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, |
|
066 |
|
populus in fluviis, abies in montibus altis; |
|
067 |
|
saepius at si me, Lycida formose, revisas, |
|
068 |
|
fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. |
|
069 |
Meliboeus |
Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. |
|
070 |
|
ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. |