Vox-Latina-Gottingensis

Scripta auctorum Latinorum

Publius Vergilius Maro

Ecloga VI

001

Prima Syracosio dignata est ludere versu

002

nostra neque erubuit silvas habitare Thalia.

003

cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem

004

vellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis

005

pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.'

006

nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,

007

Vare, tuas cupiant et tristia condere bella)

008

agrestem tenui meditabor harundine Musam.

009

non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis

010

captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,

011

te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est

012

quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

013

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro

014

Silenum pueri somno videre iacentem,

015

inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;

016

serta procul tantum capiti delapsa iacebant,

017

et gravis attrita pendebat cantharus ansa

018

adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo

019

luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis.

020

addit se sociam timidisque supervenit Aegle,

021

Aegle Naiadum pulcherrima, iamque videnti

022

sanguineis frontem moris et tempora pingit.

023

ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit.

024

'solvite me, pueri; satis est potuisse videri.

025

carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis,

026

huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse.

027

tum vero in numerum Faunosque ferasque videres

028

ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;

029

nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

030

nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

031

Namque canebat uti magnum per inane coacta

032

semina terrarumque animaeque marisque fuissent

033

et liquidi simul ignis; ut his exordia primis

034

omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;

035

tum durare solum et discludere Nerea ponto

036

coeperit et rerum paulatim sumere formas;

037

iamque novum terrae stupeant lucescere solem,

038

altius atque cadant summotis nubibus imbres;

039

incipiant silvae cum primum surgere, cumque

040

rara per ignaros errent animalia montis.

041

hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,

042

Caucasiasque refert volucris furtumque Promethei.

043

his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum

044

clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla' omne sonaret;

045

et fortunatam, si numquam armenta fuissent,

046

Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.

047

a, virgo infelix, quae te dementia cepit!

048

Proetides implerunt falsis mugitibus agros,

049

at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta

050

concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

051

et saepe in levi quaesisset cornua fronte.

052

a, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:

053

ille latus niveum molli fultus hyacintho

054

ilice sub nigra pallentis ruminat herbas

055

aut aliquam in magno sequitur grege. ' claudite, Nymphae,

056

Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,

057

si qua forte ferant oculis sese obvia nostris

058

errabunda bovis vestigia; forsitan illum

059

aut herba captum viridi aut armenta secutum

060

perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'

061

tum canit Hesperidum miratam mala puellam;

062

tum Phaethontiadas musco circumdat amarae

063

corticis atque solo proceras erigit alnos.

064

tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum

065

Aonas in montis ut duxerit una sororum,

066

utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;

067

ut Linus haec illi divino carmine pastor

068

floribus atque apio crinis ornatus amaro

069

dixerit: 'hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,

070

Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

071

cantando rigidas deducere montibus ornos.

072

his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

073

ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo.'

074

quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est

075

candida succinctam latrantibus inguina monstris

076

Dulichias vexasse rates et gurgite in alto,

077

a, timidos nautas canibus lacerasse marinis,

078

aut ut mutatos Terei narraverit artus,

079

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,

080

quo cursu deserta petiverit et quibus ante

081

infelix sua tecta super volitaverit alis?

082

omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus

083

audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,

084

ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),

085

cogere donec ovis stabulis numerumque referre

086

iussit et invito processit Vesper Olympo.

Ecloga VII