Vox-Latina-Gottingensis

Scripta auctorum Latinorum

Publius Vergilius Maro

Ecloga III

001

Menalcas

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?

002

Damoetas

Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

003

Menalcas

Infelix o semper, oves, pecus ipse Neaeram

004

dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,

005

hic alienus ovis custos bis mulget in hora,

006

et sucus pecori et lac subducitur agnis.

007

Damoetas

Parcius ista viris tamen obicienda memento.

008

novimus et qui te transversa tuentibus hircis

009

et quo - sed faciles Nymphae risere - sacello.

010

Menalcas

Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis

011

atque mala vitis incidere falce novellas.

012

Damoetas

Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum

013

fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,

014

et cum vidisti puero donata, dolebas,

015

et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

016

Menalcas

Quid domini faciant, audent cum talia fures ?

017

non ego te vidi Damonis, pessime, caprum

018

excipere insidiis multum latrante Lycisca ?

019

et cum clamarem ' quo nunc se proripit ille ?

020

Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas.

021

Damoetas

An mihi cantando victus non redderet ille,

022

quem mea carminibus meruisset fistula caprum?

023

si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon

024

ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

025

Menalcas

Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera

026

iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas

027

stridenti miserum stipula disperdere carmen?

028

Damoetas

Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim

029

experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses,

030

bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)

031

depono: tu dic mecum quo pignore certes.

032

Menalcas

De grege non ausim quicquam deponere tecum:

033

est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;

034

bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.

035

verum, id quod multo tute ipse fatebere maius

036

(insanire libet quoniam tibi), pocula ponam

037

fagina, caelatum divini opus Alcimedontis,

038

lenta quibus torno facili superaddita vitis

039

diffusos hedera vestit pallente corymbos.

040

in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter,

041

descripsit radio totum qui gentibus orbem,

042

tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?

043

necdum illis labra admovi, sed condita servo.

044

Damoetas

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,

045

et molli circum est ansas amplexus acantho,

046

Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.

047

necdum illis labra admovi, sed condita servo.

048

si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

049

Menalcas

Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.

050

audiat haec tantum - vel qui venit ecce Palaemon.

051

efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

052

Damoetas

Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,

053

nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,

054

sensibus haec imis (res est non parva) reponas.

055

Palaemon

Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.

056

et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,

057

nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.

058

incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.

059

alternis dicetis; amant alterna Camenae.

060

Damoetas

Ab Iove principium musae: Iovis omnia plena;

061

ille colit terras, illi mea carmina curae.

062

Menalcas

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me

063

munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

064

Damoetas

Malo me Galatea petit, lasciva puella,

065

et fugit ad salices et se cupit ante videri.

066

Menalcas

At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,

067

notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

068

Damoetas

Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi

069

ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.

070

Menalcas

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta

071

aurea mala decem misi; cras altera mittam.

072

Damoetas

O quotiens et quae nobis Galatea locuta est !

073

partem aliquam, venti, divum referatis ad auris !

074

Menalcas

Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,

075

si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

076

Damoetas

Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla:

077

cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

078

Menalcas

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit

079

et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'Iolla.'

080

Damoetas

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

081

arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

082

Menalcas

Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

083

lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

084

Damoetas

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:

085

Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

086

Menalcas

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,

087

iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

088

Damoetas

Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet;

089

mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

090

Menalcas

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,

091

atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

092

Damoetas

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

093

frigidus, o pueri,fugite hinc, latet anguis in herba.

094

Menalcas

Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae

095

creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

096

Damoetas

Tityre, pascentis a flumine reice capellas:

097

ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

098

Menalcas

Cogite ovis, pueri: si lac praeceperit aestus,

099

ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

100

Damoetas

Heu heu,quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

101

idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

102

Menalcas

Hi certe - neque amor causa est - vix ossibus haerent.

103

nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

104

Damoetas

Dic quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo -

105

tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas.

106

Menalcas

Dic quibus in terris inscripti nomina regum

107

nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

108

Palaemon

Non nostrum inter vos tantas componere lites.

109

et vitula tu dignus et hic: et quisquis amores

110

haud metuet dulcis, haud experietur amaros.

111

claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt.

Ecloga IV