Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
Publius Vergilius Maro
Aeneis XII
|
001 |
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos |
|
002 |
defecisse videt, sua nunc promissa reposci, |
|
003 |
se signari oculis, ultro implacabilis ardet |
|
004 |
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis |
|
005 |
saucius ille gravi venantum vulnere pectus |
|
006 |
tum demum movet arma leo, gaudetque comantis |
|
007 |
excutiens cervice toros fixumque latronis |
|
008 |
impavidus frangit telum et fremit ore cruento: |
|
009 |
haud secus accenso gliscit violentia Turno. |
|
010 |
tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: |
|
011 |
"nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent |
|
012 |
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. |
|
013 |
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. |
|
014 |
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, |
|
015 |
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), |
|
016 |
et solus ferro crimen commune refellam, |
|
017 |
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx." |
|
018 |
Olli sedato respondit corde Latinus: |
|
019 |
"o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci |
|
020 |
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est |
|
021 |
consulere atque omnis metuentem expendere casus. |
|
022 |
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta |
|
023 |
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est. |
|
024 |
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris, |
|
025 |
nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu |
|
026 |
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri: |
|
027 |
me natam nulli veterum sociare procorum |
|
028 |
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. |
|
029 |
victus amore tui, cognato sanguine victus |
|
030 |
coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi: |
|
031 |
promissam eripui genero, arma impia sumpsi. |
|
032 |
ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur |
|
033 |
bella, vides, quantos primus patiare labores. |
|
034 |
bis magna victi pugna vix urbe tuemur |
|
035 |
spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta |
|
036 |
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. |
|
037 |
quo referor totiens? quae mentem insania mutat? |
|
038 |
si Turno exstincto socios sum ascire paratus, |
|
039 |
cur non incolumi potius certamina tollo? |
|
040 |
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet |
|
041 |
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!) |
|
042 |
prodiderim, natam et conubia nostra petentem? |
|
043 |
respice res bello varias, miserere parentis |
|
044 |
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe |
|
045 |
dividit." haudquaquam dictis violentia Turni |
|
046 |
flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. |
|
047 |
ut primum fari potuit, sic institit ore: |
|
048 |
"quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me |
|
049 |
deponas letumque sinas pro laude pacisci. |
|
050 |
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra |
|
051 |
spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. |
|
052 |
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem |
|
053 |
feminea tegat et vanis sese occulat umbris."' |
|
054 |
At regina nova pugnae conterrita sorte |
|
055 |
flebat et ardentem generum moritura tenebat: |
|
056 |
"Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae |
|
057 |
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae |
|
058 |
tu requies miserae, decus imperiumque Latini |
|
059 |
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), |
|
060 |
unum oro: desiste manum committere Teucris. |
|
061 |
qui te cumque manent isto certamine casus |
|
062 |
et me, Tume, manent; simul haec invisa relinquam |
|
063 |
lumina nec generum Aenean captiva videbo." |
|
064 |
accepit vocem lacrimis Lavinia matris |
|
065 |
flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem |
|
066 |
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. |
|
067 |
Indum sanguineo veluti violaverit ostro |
|
068 |
si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa |
|
069 |
alba rosa: talis virgo dabat ore colores. |
|
070 |
illum turbat amor figitque in virgine vultus. |
|
071 |
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam: |
|
072 |
"ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto |
|
073 |
prosequere in duri certamina Martis euntem, |
|
074 |
o mater; neque enim Turno mora libera mortis. |
|
075 |
nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno |
|
076 |
haud placitura refer: cum primum crastina caelo |
|
077 |
puniceis invecta rotis Aurora rubebit, |
|
078 |
non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quiescant |
|
079 |
et Rutuli: nostro dirimamus sanguine bellum; |
|
080 |
illo quaeratur coniunx Lavinia campo." |
|
081 |
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, |
|
082 |
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, |
|
083 |
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, |
|
084 |
qui candore nives anteirent, cursibus auras. |
|
085 |
circumstant properi aurigae manibusque lacessunt |
|
086 |
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. |
|
087 |
ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco |
|
088 |
circumdat loricam umeris, simul aptat habendo |
|
089 |
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae, |
|
090 |
ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti |
|
091 |
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. |
|
092 |
exim quae mediis ingenti adnixa columnae |
|
093 |
aedibus astabat, validam vi corripit hastam, |
|
094 |
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem |
|
095 |
vociferans: "nunc, o numquam frustrata vocatus |
|
096 |
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, |
|
097 |
te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus |
|
098 |
loricamque manu valida lacerare revulsam |
|
099 |
semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis |
|
100 |
vibratos calido ferro murraque madentis."' |
|
101 |
his agitur furiis, totoque ardentis ab ore |
|
102 |
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: |
|
103 |
mugitus veluti cum prima in proelia taurus |
|
104 |
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat |
|
105 |
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit |
|
106 |
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. |
|
107 |
Nec minus interea maternis saevus in armis |
|
108 |
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, |
|
109 |
oblato gaudens componi foedere bellum. |
|
110 |
tum socios maestique metum solatur Iuli |
|
111 |
fata docens, regique iubet responsa Latino |
|
112 |
certa referre viros et pacis dicere leges. |
|
113 |
Postera vix summos spargebat lumine montis |
|
114 |
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt |
|
115 |
Solis equi lucemque elatis naribus efflant: |
|
116 |
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis |
|
117 |
dimensi Rutulique viri Teucrique parabant |
|
118 |
in medioque focos et dis communibus aras |
|
119 |
gramineas. alii fontemque ignemque ferebant |
|
120 |
velati limo et verbena tempora vincti. |
|
121 |
procedit legio Ausonidum, pilataque plenis |
|
122 |
agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis |
|
123 |
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, |
|
124 |
haud secus instructi ferro quam si aspera Martis |
|
125 |
pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi |
|
126 |
ductores auro volitant ostroque superbi, |
|
127 |
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas |
|
128 |
et Messapus equum domitor, Neptunia proles. |
|
129 |
utque dato signo spatia in sua quisque recessit, |
|
130 |
defigunt tellure hastas et scuta reclinant. |
|
131 |
tum studio effusae matres et vulgus inermum |
|
132 |
invalidique senes turris ac tecta domorum |
|
133 |
obsedere, alii portis sublimibus astant. |
|
134 |
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur |
|
135 |
(tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti), |
|
136 |
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas |
|
137 |
Laurentum Troumque acies urbemque Latini. |
|
138 |
extemplo Turni sic est adfata sororem |
|
139 |
diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris |
|
140 |
praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem |
|
141 |
Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): |
|
142 |
"nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, |
|
143 |
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae |
|
144 |
magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, |
|
145 |
praetulerim caelique libens in parte locarim: |
|
146 |
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. |
|
147 |
qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant |
|
148 |
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: |
|
149 |
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, |
|
150 |
Parcarumque dies et vis inimica propinquat. |
|
151 |
non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. |
|
152 |
tu pro germano si quid praesentius audes, |
|
153 |
perge; decet. forsan miseros meliora sequentur." |
|
154 |
vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit |
|
155 |
terque quaterque manu pectus percussit honestum. |
|
156 |
"non lacrimis hoc tempus" ait Saturnia Iuno; |
|
157 |
"accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti |
|
158 |
aut tu bella cie conceptumque excute foedus. |
|
159 |
auctor ego audendi." sic exhortata reliquit |
|
160 |
incertam et tristi turbatam vulnere mentis. |
|
161 |
Interea reges, ingenti mole Latinus |
|
162 |
quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum |
|
163 |
aurati bis sex radii fulgentia cingunt, |
|
164 |
Solis avi specimen), bigis it Turnus in albis, |
|
165 |
bina manu lato crispans hastilia ferro. |
|
166 |
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, |
|
167 |
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis |
|
168 |
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, |
|
169 |
procedunt castris, puraque in veste sacerdos |
|
170 |
saetigeri fetum suis intonsamque bidentem |
|
171 |
attulit admovitque pecus flagrantibus aris. |
|
172 |
illi ad surgentem conversi lumina solem |
|
173 |
dant fruges manibus salsas et tempora ferro |
|
174 |
summa notant pecudum, paterisque altaria libant. |
|
175 |
Tum plus Aeneas stricto sic ense precatur: |
|
176 |
"esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti, |
|
177 |
quam propter tantos potui perferre labores, |
|
178 |
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, |
|
179 |
iam melior, iam, diva, precor; tuque inclute Mavors, |
|
180 |
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; |
|
181 |
Fontisque Fluviosque voco, quaeque aetheris alti |
|
182 |
religio et quae caeruleo sunt numina ponto: |
|
183 |
cesserit Ausonio si fors victoria Turno, |
|
184 |
convenit Euandri victos discedere ad urbem, |
|
185 |
cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles |
|
186 |
Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent. |
|
187 |
sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem |
|
188 |
(ut potius reor et potius di numine firment), |
|
189 |
non ego nec Teucris Italos parere iubebo |
|
190 |
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae |
|
191 |
invictae gentes aeterna in foedera mittant. |
|
192 |
sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, |
|
193 |
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri |
|
194 |
constituent urbique dabit Lavinia nomen."' |
|
195 |
Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus |
|
196 |
suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram: |
|
197 |
"haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro |
|
198 |
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem, |
|
199 |
vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; |
|
200 |
audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. |
|
201 |
tango aras, medios ignis et numina testor: |
|
202 |
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, |
|
203 |
quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem |
|
204 |
avertet, non, si tellurem effundat in undas |
|
205 |
diluvio miscens caelumque in Tartara solvat, |
|
206 |
ut sceptrum hoc"- dextra sceptrum nam forte gerebat- |
|
207 |
"numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, |
|
208 |
cum semel in silvis imo de stirpe recisum |
|
209 |
matre caret posuitque comas et bracchia ferro |
|
210 |
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro |
|
211 |
inclusit patribusque dedit gestare Latinis." |
|
212 |
talibus inter se firmabant foedera dictis |
|
213 |
conspectu in medio procerum. tum rite sacratas |
|
214 |
in flammam iugulant pecudes et viscera vivis |
|
215 |
eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras. |
|
216 |
At vero Rutulis impar ea pugna videri |
|
217 |
iamdudum et vario misceri pectora motu, |
|
218 |
tum magis ut propius cernunt non viribus aequis. |
|
219 |
adiuvat incessu tacito progressus et aram |
|
220 |
suppliciter venerans demisso lumine Turnus |
|
221 |
tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. |
|
222 |
quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit |
|
223 |
sermonem et vulgi variare labantia corda, |
|
224 |
in medias acies formam adsimulata Camerti |
|
225 |
(cui genus a proavis ingens clarumque paternae |
|
226 |
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis) - |
|
227 |
in medias dat sese acies haud nescia rerum |
|
228 |
rumoresque serit varios ac talia fatur: |
|
229 |
"non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam |
|
230 |
obiectare animam? numerone an viribus aequi |
|
231 |
non sumus ? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt, |
|
232 |
fatalesque manus, infensa Etruria Turno. |
|
233 |
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. |
|
234 |
ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, |
|
235 |
succedet fama vivusque per ora feretur: |
|
236 |
nos patria amissa dominis parere superbis |
|
237 |
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis." |
|
238 |
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis |
|
239 |
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur: |
|
240 |
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. |
|
241 |
qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem |
|
242 |
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur |
|
243 |
infectum et Turni sortem miserantur iniquam. |
|
244 |
his aliud maius Iuturna adiungit et alto |
|
245 |
dat signum caelo, quo non praesentius ullum |
|
246 |
turbavit mentes Italas monstroque fefellit. |
|
247 |
namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra |
|
248 |
litoreas agitabat avis turbamque sonantem |
|
249 |
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas |
|
250 |
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. |
|
251 |
arrexere animos Itali, cunctaeque volucres |
|
252 |
convertunt clamore fugam (mirabile visu), |
|
253 |
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras |
|
254 |
facta nube premunt, donec vi victus et ipso |
|
255 |
pondere defecit praedamque ex unguibus ales |
|
256 |
proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit. |
|
257 |
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant |
|
258 |
expediuntque manus, primusque Tolumnius augur |
|
259 |
"hoc erat, hoc, votis" inquit "quod saepe petivi. |
|
260 |
accipio agnoscoque deos ; me, me duce ferrum |
|
261 |
corripite, o miseri, quos improbus advena bello |
|
262 |
territat invalidas ut avis, et litora vestra |
|
263 |
vi populat. petet ille fugam penitusque profundo |
|
264 |
vela dabit. vos unanimi densete catervas |
|
265 |
et regem vobis pugna defendite raptum." |
|
266 |
dixit, et adversos telum contorsit in hostis |
|
267 |
procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras |
|
268 |
certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes |
|
269 |
turbati cunei calefactaque corda tumultu. |
|
270 |
Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum |
|
271 |
corpora constiterant contra, quos fida crearat |
|
272 |
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, |
|
273 |
horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo |
|
274 |
balteus et laterum iuncturas fibula mordet, |
|
275 |
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, |
|
276 |
transadigit costas fulvaque effundit harena. |
|
277 |
at fratres, animosa phalanx accensaque luctu, |
|
278 |
pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum |
|
279 |
corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra |
|
280 |
procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant |
|
281 |
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis. |
|
282 |
sic omnis amor unus habet decernere ferro. |
|
283 |
diripuere aras, it toto turbida caelo |
|
284 |
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, |
|
285 |
craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus |
|
286 |
pulsatos referens infecto foedere divos. |
|
287 |
Infrenant alii currus aut corpora saltu |
|
288 |
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. |
|
289 |
Messapus regem regisque insigne gerentem |
|
290 |
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, |
|
291 |
adverso proterret equo, ruit ille recedens |
|
292 |
et miser oppositis a tergo involvitur aris |
|
293 |
in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta |
|
294 |
Messapus teloque orantem multa trabali |
|
295 |
desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: |
|
296 |
"hoc habet, haec melior magnis data victima divis." |
|
297 |
concurrunt Itali spoliantque calentia membra. |
|
298 |
obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara |
|
299 |
corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti |
|
300 |
occupat os flammis: olli ingens barba reluxit |
|
301 |
nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus |
|
302 |
caesariem laeva turbati corripit hostis |
|
303 |
impressoque genu nitens terrae applicat ipsum; |
|
304 |
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum |
|
305 |
pastorem primaque acie per tela ruentem |
|
306 |
ense sequens nudo superimminet; ille securi |
|
307 |
adversi frontem mediam mentumque reducta |
|
308 |
disicit et sparso late rigat arma cruore. |
|
309 |
olli dura quies oculos et ferreus urget |
|
310 |
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. |
|
311 |
At pius Aeneas dextram tendebat inermem |
|
312 |
nudato capite atque suos clamore vocabat: |
|
313 |
"quo ruitis? quaeve ista repens discordia surgit? |
|
314 |
o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes |
|
315 |
compositae leges, mihi ius concurrere soli, |
|
316 |
me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo |
|
317 |
firma manu, Turnum debent haec iam mihi sacra." |
|
318 |
has inter voces, media inter talia verba |
|
319 |
ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est, |
|
320 |
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, |
|
321 |
quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, |
|
322 |
attulerit; pressa est insignis gloria facti, |
|
323 |
nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. |
|
324 |
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit |
|
325 |
turbatosque duces, subita spe fervidus ardet; |
|
326 |
poscit equos atque arma simul, saltuque superbus |
|
327 |
emicat in currum et manibus molitur habenas. |
|
328 |
multa virum volitans dat fortia corpora leto, |
|
329 |
seminecis volvit multos aut agmina curru |
|
330 |
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. |
|
331 |
qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri |
|
332 |
sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis |
|
333 |
bella movens immittit equos, illi aequore aperto |
|
334 |
ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu |
|
335 |
Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora |
|
336 |
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: |
|
337 |
talis equos alacer media inter proelia Turnus |
|
338 |
fumantis sudore quatit, miserabile caesis |
|
339 |
hostibus insultans: spargit rapida ungula rores |
|
340 |
sanguineos mixtaque cruor calcatur harena. |
|
341 |
iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, |
|
342 |
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo |
|
343 |
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse |
|
344 |
nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis |
|
345 |
vel conferre manum vel equo praevertere ventos. |
|
346 |
Parte alia media Eumedes in proelia fertur, |
|
347 |
antiqui proles bello praeclara Dolonis, |
|
348 |
nomine avum referens, animo manibusque parentem, |
|
349 |
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, |
|
350 |
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; |
|
351 |
illum Tydides alio pro talibus ausis |
|
352 |
adfecit pretio nec equis aspirat Achilli. |
|
353 |
hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, |
|
354 |
ante levi iaculo longum per inane secutus |
|
355 |
sistit equos biiugis et curru desilit atque |
|
356 |
semianimi lapsoque supervenit, et pede collo |
|
357 |
impresso dextrae mucronem extorquet et alto |
|
358 |
fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit: |
|
359 |
"en agros et, quam bello, Troiane, petisti, |
|
360 |
Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me |
|
361 |
ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt." |
|
362 |
huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit |
|
363 |
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque |
|
364 |
et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. |
|
365 |
ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto |
|
366 |
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus; |
|
367 |
qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: |
|
368 |
sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt |
|
369 |
conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum |
|
370 |
et cristam adverso curru quatit aura volantem. |
|
371 |
non tulit instantem Phegeus animisque trementem, |
|
372 |
obiecit sese ad currum et spumantia frenis |
|
373 |
ora citatorum dextra detorsit equorum. |
|
374 |
dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum |
|
375 |
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem |
|
376 |
loricam et summum degustat vulnere corpus. |
|
377 |
ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem |
|
378 |
ibat et auxilium ducto mucrone petebat, |
|
379 |
cum rota praecipitem et procursu concitus axis |
|
380 |
impulit effunditque solo, Turnusque secutus |
|
381 |
imam inter galeam summi thoracis et oras |
|
382 |
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. |
|
383 |
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, |
|
384 |
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates |
|
385 |
Ascaniusque comes castris statuere cruentum |
|
386 |
alternos longa nitentem cuspide gressus. |
|
387 |
saevit et infracta luctatur harundine telum |
|
388 |
eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit: |
|
389 |
ense secent lato vulnus telique latebram |
|
390 |
rescindant penitus, seseque in bella remittant. |
|
391 |
iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx |
|
392 |
Iasides, acri quondam cui captus amore |
|
393 |
ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo |
|
394 |
augurium citharamque dabat celerisque sagittas. |
|
395 |
ille ut depositi proferret fata parentis, |
|
396 |
scire potestates herbarum usumque medendi |
|
397 |
maluit et mutas agitare inglorius artis. |
|
398 |
stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam |
|
399 |
Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli |
|
400 |
concursu, lacrimis immobilis. ille retorto |
|
401 |
Paeonium in morem senior succinctus amictu |
|
402 |
multa manu medica Phoebique potentibus herbis |
|
403 |
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra |
|
404 |
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. |
|
405 |
nulla viam fortuna regit, nihil auctor Apollo |
|
406 |
subvenit, et saevus campis magis ac magis horror |
|
407 |
crebrescit propiusque malum est. iam pulvere caelum |
|
408 |
stare vident: subeunt equites et spicula castris |
|
409 |
densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor |
|
410 |
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. |
|
411 |
Hic Venus indigno nati concussa dolore |
|
412 |
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, |
|
413 |
puberibus caulem foliis et flore comantem |
|
414 |
purpureo; non illa feris incognita capris |
|
415 |
gramina, cum tergo volucres haesere sagittae. |
|
416 |
hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo |
|
417 |
detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem |
|
418 |
inficit occulte medicans, spargitque salubris |
|
419 |
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. |
|
420 |
fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx |
|
421 |
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit |
|
422 |
quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis. |
|
423 |
iamque secuta manum nulla cogente sagitta |
|
424 |
excidit, atque novae rediere in pristina vires. |
|
425 |
"arma citi properate viro! quid statis?" Iapyx |
|
426 |
conclamat primusque animos accendit in hostem. |
|
427 |
"non haec humanis opibus, non arte magistra |
|
428 |
proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat: |
|
429 |
maior agit deus atque opera ad maiora remittit." |
|
430 |
ille avidus pugnae suras incluserat auro |
|
431 |
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. |
|
432 |
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, |
|
433 |
Ascanium fusis circum complectitur armis |
|
434 |
summaque per galeam delibans oscula fatur: |
|
435 |
"disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, |
|
436 |
fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello |
|
437 |
defensum dabit et magna inter praemia ducet. |
|
438 |
tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, |
|
439 |
sis memor et te animo repetentem exempla tuorum |
|
440 |
et pater Aeneas et avunculus excitet Hector." |
|
441 |
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens |
|
442 |
telum immane manu quatiens; simul agmine denso |
|
443 |
Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis |
|
444 |
turba fluit castris. tum caeco pulvere campus |
|
445 |
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. |
|
446 |
vidit ab adverso venientis aggere Turnus, |
|
447 |
videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit |
|
448 |
ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos |
|
449 |
audiit agnovitque sonum et tremefacta refugit. |
|
450 |
ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. |
|
451 |
qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus |
|
452 |
it mare per medium (miseris, heu, praescia longe |
|
453 |
horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas |
|
454 |
arboribus stragemque satis, ruet omnia late), |
|
455 |
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: |
|
456 |
talis in adversos ductor Rhoeteius hostis |
|
457 |
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis |
|
458 |
adglomerant. ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, |
|
459 |
Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates, |
|
460 |
Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, |
|
461 |
primus in adversos telum qui torserat hostis. |
|
462 |
tollitur in caelum clamor, versique vicissim |
|
463 |
pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. |
|
464 |
ipse neque aversos dignatur sternere morti |
|
465 |
nec pede congressos aequo nec tela ferentis |
|
466 |
insequitur: solum densa in caligine Turnum |
|
467 |
vestigat lustrans, solum in certamina poscit. |
|
468 |
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago |
|
469 |
aurigam Turni media inter lora Metiscum |
|
470 |
excutit et longe lapsum temone relinquit, |
|
471 |
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas |
|
472 |
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. |
|
473 |
nigra velut magnas domini cum divitis aedes |
|
474 |
pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo |
|
475 |
pabula parva legens nidisque loquacibus escas, |
|
476 |
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum |
|
477 |
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis |
|
478 |
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru, |
|
479 |
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem |
|
480 |
nec conferre manum patitur, volat avia longe. |
|
481 |
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbis, |
|
482 |
vestigatque virum et disiecta per agmina magna |
|
483 |
voce vocat. quotiens oculos coniecit in hostem |
|
484 |
alipedumque fugam cursu temptavit equorum, |
|
485 |
aversos totiens currus Iuturna retorsit. |
|
486 |
heu, quid agat? vario nequiquam fluctuat aestu, |
|
487 |
diversaeque vocant animum in contraria curae. |
|
488 |
huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat |
|
489 |
lenta, levis cursu, praefixa hastilia ferro, |
|
490 |
horum unum certo contorquens derigit ictu. |
|
491 |
substitit Aeneas et se collegit in arma |
|
492 |
poplite subsidens; apicem tamen incita summum |
|
493 |
hasta tulit summasque excussit vertice cristas. |
|
494 |
tum vero adsurgunt irae, insidiisque subactus, |
|
495 |
diversos ubi sensit equos currumque referri, |
|
496 |
multa Iovem et laesi testatus foederis aras |
|
497 |
iam tandem invadit medios et Marte secundo |
|
498 |
terribilis saevam nullo discrimine caedem |
|
499 |
suscitat, irarumque omnis effundit habenas. |
|
500 |
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes |
|
501 |
diversas obitumque ducum, quos aequore toto |
|
502 |
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, |
|
503 |
expediat? tanton placuit concurrere motu, |
|
504 |
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? |
|
505 |
Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis |
|
506 |
pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem |
|
507 |
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum |
|
508 |
transadigit costas et cratis pectoris ensem. |
|
509 |
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, |
|
510 |
congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, |
|
511 |
hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum |
|
512 |
suspendit capita et rorantia sanguine portat. |
|
513 |
ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, |
|
514 |
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, |
|
515 |
nomen Echionium matrisque genus Peridiae; |
|
516 |
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris |
|
517 |
et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, |
|
518 |
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae |
|
519 |
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum |
|
520 |
munera, conductaque pater tellure serebat. |
|
521 |
ac velut immissi diversis partibus ignes |
|
522 |
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, |
|
523 |
aut ubi decursu rapido de montibus altis |
|
524 |
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt |
|
525 |
quisque suum populatus iter: non segnius ambo |
|
526 |
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc |
|
527 |
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci |
|
528 |
pectora, nunc totis in vulnera viribus itur. |
|
529 |
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem |
|
530 |
nomina per regesque actum genus omne Latinos, |
|
531 |
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi |
|
532 |
excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter |
|
533 |
provolvere rotae, crebro super ungula pulsu |
|
534 |
incita nec domini memorum proculcat equorum. |
|
535 |
ille ruenti Hyllo animisque immane frementi |
|
536 |
occurrit telumque aurata ad tempora torquet: |
|
537 |
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. |
|
538 |
dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu, |
|
539 |
eripuit Turno, nec di texere Cupencum |
|
540 |
Aenea veniente sui: dedit obvia ferro |
|
541 |
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. |
|
542 |
te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi |
|
543 |
oppetere et late terram consternere tergo: |
|
544 |
occidis, Argivae quem non potuere phalanges |
|
545 |
sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; |
|
546 |
hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida, |
|
547 |
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum. |
|
548 |
totae adeo conversae acies omnesque Latini, |
|
549 |
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus |
|
550 |
et Messapus equum domitor et fortis Asilas |
|
551 |
Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae, |
|
552 |
pro se quisque viri summa nituntur opum vi; |
|
553 |
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt. |
|
554 |
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit |
|
555 |
iret ut ad muros urbique adverteret agmen |
|
556 |
ocius et subita turbaret clade Latinos. |
|
557 |
ille ut vestigans diversa per agmina Turnum |
|
558 |
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem |
|
559 |
immunem tanti belli atque impune quietam. |
|
560 |
continuo pugnae accendit maioris imago: |
|
561 |
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum |
|
562 |
ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum |
|
563 |
concurrit legio, nec scuta aut spicula densi |
|
564 |
deponunt. celso medius stans aggere fatur: |
|
565 |
"ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat, |
|
566 |
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. |
|
567 |
urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, |
|
568 |
ni frenum accipere et victi parere fatentur, |
|
569 |
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. |
|
570 |
scilicet exspectem libeat dum proelia Turno |
|
571 |
nostra pati rursusque velit concurrere victus? |
|
572 |
hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi. |
|
573 |
ferte faces propere foedusque reposcite flammis." |
|
574 |
dixerat, atque animis pariter certantibus omnes |
|
575 |
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. |
|
576 |
scalae improviso subitusque apparuit ignis. |
|
577 |
discurrunt alii ad portas primosque trucidant, |
|
578 |
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. |
|
579 |
ipse inter primos dextram sub moenia tendit |
|
580 |
Aeneas, magnaque incusat voce Latinum |
|
581 |
testaturque deos iterum se ad proelia cogi, |
|
582 |
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. |
|
583 |
exoritur trepidos inter discordia civis: |
|
584 |
urbem alii reserare iubent et pandere portas |
|
585 |
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem; |
|
586 |
arma ferunt alii et pergunt defendere muros. |
|
587 |
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor |
|
588 |
vestigavit apes fumoque implevit amaro: |
|
589 |
illae intus trepidae rerum per cerea castra |
|
590 |
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; |
|
591 |
volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco |
|
592 |
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. |
|
593 |
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, |
|
594 |
quae totam luctu concussit funditus urbem. |
|
595 |
regina ut tectis venientem prospicit hostem, |
|
596 |
incessi muros, ignis ad tecta volare, |
|
597 |
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni, |
|
598 |
infelix pugnae iuvenem in certamine credit |
|
599 |
exstinctum et subito mentem turbata dolore |
|
600 |
se causam clamat crimenque caputque malorum, |
|
601 |
multaque per maestum demens effata furorem |
|
602 |
purpureos moritura manu discindit amictus |
|
603 |
et nodum informis leti trabe nectit ab alta. |
|
604 |
quam cladem miserae postquam accepere Latinae, |
|
605 |
filia prima manu floros Lavinia crinis |
|
606 |
et roseas laniata genas, tum cetera circum |
|
607 |
turba furit, resonant late plangoribus aedes. |
|
608 |
hinc totam infelix vulgatur fama per urbem. |
|
609 |
demittunt mentes, it scissa veste Latinus |
|
610 |
coniugis attonitus fatis urbisque ruina, |
|
611 |
canitiem immundo perfusam pulvere turpans. |
|
612 |
(multaque se incusat, qui non acceperit ante |
|
613 |
Dardanium Aenean generumque asciverit ultro). |
|
614 |
Interea extreme bellator in aequore Turnus |
|
615 |
palantis sequitur paucos iam segnior atque |
|
616 |
iam minus atque minus successu laetus equorum. |
|
617 |
attulit hunc illi caecis terroribus aura |
|
618 |
commixtum clamorem, arrectasque impulit auris |
|
619 |
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. |
|
620 |
"hei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu? |
|
621 |
quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?" |
|
622 |
sic ait, adductisque amens subsistit habenis. |
|
623 |
atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci |
|
624 |
aurigae currumque et equos et lora regebat, |
|
625 |
talibus occurrit dictis: "hac, Turne, sequamur |
|
626 |
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; |
|
627 |
sunt alii qui tecta manu defendere possint. |
|
628 |
ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: |
|
629 |
et nos saeva manu mittamus funera Teucris. |
|
630 |
nec numero inferior pugnae nec honore recedes." |
|
631 |
Turnus ad haec: (?) |
|
632 |
"o soror, et dudum agnovi, cum prima per artem |
|
633 |
foedera turbasti teque haec in bella dedisti, |
|
634 |
et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo |
|
635 |
demissam tantos voluit te ferre labores? |
|
636 |
an fratris miseri letum ut crudele videres? |
|
637 |
nam quid ago? aut quae iam spondet fortuna salutem? |
|
638 |
vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem |
|
639 |
Murranum, quo non superat mihi carior alter, |
|
640 |
oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum. |
|
641 |
occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens |
|
642 |
aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. |
|
643 |
exscindine domos (id rebus defuit unum) |
|
644 |
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? |
|
645 |
terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? |
|
646 |
usque adeone mori miserum est? vos o mihi, Manes, |
|
647 |
este boni, quoniam superis aversa voluntas. |
|
648 |
sancta ad vos anima atque istius nescia culpae |
|
649 |
descendam magnorum haud umquam indignus avorum. |
|
650 |
Vix ea fatus erat, medios volat ecce per hostis |
|
651 |
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta |
|
652 |
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: |
|
653 |
"Turne, in te suprema salus, miserere tuorum. |
|
654 |
fulminat Aeneas armis summasque minatur |
|
655 |
deiecturum arces Italum excidioque daturum, |
|
656 |
iamque faces ad tecta volant. in te ora Latini, |
|
657 |
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus |
|
658 |
quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat. |
|
659 |
praeterea regina, tui fidissima, dextra |
|
660 |
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. |
|
661 |
soli pro portis Messapus et acer Atinas |
|
662 |
sustentant acies. circum hos utrimque phalanges |
|
663 |
stant densae strictisque seges mucronibus horret |
|
664 |
ferrea: tu currum deserto in gramine versas." |
|
665 |
Obstipuit varia confusus imagine rerum |
|
666 |
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens |
|
667 |
uno in corde pudor mixtoque insania luctu |
|
668 |
et furiis agitatus amor et conscia virtus. |
|
669 |
ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, |
|
670 |
ardentis oculorum orbis ad moenia torsit |
|
671 |
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. |
|
672 |
Ecce autem flammis inter tabulata volutus |
|
673 |
ad caelum undabat vertex turrimque tenebat, |
|
674 |
turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse |
|
675 |
subdideratque rotas pontisque instraverat altos. |
|
676 |
"iam iam fata, soror, superant, absiste morari; |
|
677 |
quo deus et quo dura vocat Fortuna sequamur. |
|
678 |
stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est, |
|
679 |
morte pati, neque me indecorem, germana, videbis |
|
680 |
amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem." |
|
681 |
dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis |
|
682 |
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem |
|
683 |
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. |
|
684 |
ac veluti montis saxum de vertice praeceps |
|
685 |
cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber |
|
686 |
proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; |
|
687 |
fertur in abruptum magno mons improbus actu |
|
688 |
exsultatque solo, silvas armenta virosque |
|
689 |
involvens secum: disiecta per agmina Turnus |
|
690 |
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso |
|
691 |
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, |
|
692 |
significatque manu et magno simul incipit ore: |
|
693 |
"parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; |
|
694 |
quaecumque est fortuna, mea est; me verius unum |
|
695 |
pro vobis foedus luere et decernere ferro." |
|
696 |
discessere omnes medii spatiumque dedere. |
|
697 |
At pater Aeneas audito nomine Turni |
|
698 |
deserit et muros et summas deserit arces |
|
699 |
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit |
|
700 |
laetitia exsultans horrendumque intonat armis: |
|
701 |
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis |
|
702 |
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali |
|
703 |
vertice se attollens pater Appenninus ad auras. |
|
704 |
iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes |
|
705 |
convertere oculos Itali, quique alta tenebant |
|
706 |
moenia quique imos pulsabant ariete muros, |
|
707 |
armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus |
|
708 |
ingentis, genitos diversis partibus orbis, |
|
709 |
inter se coiisse viros et cernere ferro. |
|
710 |
atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, |
|
711 |
procursu rapido coniectis eminus hastis |
|
712 |
invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. |
|
713 |
dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus |
|
714 |
congeminant, fors et virtus miscentur in unum. |
|
715 |
ac velut ingenti Sila summove Taburno |
|
716 |
cum duo conversis inimica in proelia tauri |
|
717 |
frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri, |
|
718 |
stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae |
|
719 |
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; |
|
720 |
illi inter sese multa vi vulnera miscent |
|
721 |
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo |
|
722 |
colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit: |
|
723 |
non aliter Tros Aeneas et Daunius heros |
|
724 |
concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet. |
|
725 |
Iuppiter ipse duas aequato examine lances |
|
726 |
sustinet et fata imponit diversa duorum, |
|
727 |
quem damnet labor et quo vergat pondere letum. |
|
728 |
Emicat hic impune putans et corpore toto |
|
729 |
alte sublatum consurgit Turnus in ensem |
|
730 |
et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, |
|
731 |
arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis |
|
732 |
frangitur in medioque ardentem deserit ictu, |
|
733 |
ni fuga subsidio subeat. fugit ocior euro |
|
734 |
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. |
|
735 |
fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos |
|
736 |
conscendebat equos, patrio mucrone relicto, |
|
737 |
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci; |
|
738 |
idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, |
|
739 |
suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventum est, |
|
740 |
mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu |
|
741 |
dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. |
|
742 |
ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus |
|
743 |
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis; |
|
744 |
undique enim densa Teucri inclusere corona |
|
745 |
atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. |
|
746 |
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta |
|
747 |
interdum genua impediunt cursumque recusant, |
|
748 |
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: |
|
749 |
inclusum veluti si quando flumine nactus |
|
750 |
cervum aut puniceae saeptum formidine pennae |
|
751 |
venator cursu canis et latratibus instat; |
|
752 |
ille autem insidiis et ripa territus alta |
|
753 |
mille fugit refugitque vias, at vividus Umber |
|
754 |
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti |
|
755 |
increpuit malis morsuque elusus inani est: |
|
756 |
tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque |
|
757 |
responsant circa et caelum tonat omne tumultu. |
|
758 |
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis |
|
759 |
nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem. |
|
760 |
Aeneas mortem contra praesensque minatur |
|
761 |
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis |
|
762 |
excisurum urbem minitans et saucius instat. |
|
763 |
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt |
|
764 |
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur |
|
765 |
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. |
|
766 |
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris |
|
767 |
hic steterat, nautis olim venerabile lignum, |
|
768 |
servati ex undis ubi figere dona solebant |
|
769 |
Laurenti divo et votas suspendere vestis; |
|
770 |
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum |
|
771 |
sustulerant, puro ut possent concurrere campo: |
|
772 |
hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam |
|
773 |
detulerat fixam et lenta radice tenebat. |
|
774 |
incubuit voluitque manu convellere ferrum |
|
775 |
Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu |
|
776 |
non poterat. tum vero amens formidine Turnus |
|
777 |
"Faune, precor, miserere" inquit, "tuque optima ferrum |
|
778 |
Terra tene, colui vestros si semper honores, |
|
779 |
quos contra Aeneadae bello fecere profanos." |
|
780 |
dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit. |
|
781 |
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus |
|
782 |
viribus haud ullis valuit discludere morsus |
|
783 |
roboris Aeneas. dum nititur acer et instat, |
|
784 |
rursus in aurigae faciem mutata Metisci |
|
785 |
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. |
|
786 |
quod Venus audaci nymphae indignata licere |
|
787 |
accessit telumque alta ab radice revellit. |
|
788 |
olli sublimes armis animisque refecti, |
|
789 |
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, |
|
790 |
adsistunt contra certamina Martis anheli. |
|
791 |
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi |
|
792 |
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: |
|
793 |
"quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? |
|
794 |
indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris |
|
795 |
deberi caelo fatisque ad sidera tolli. |
|
796 |
quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? |
|
797 |
mortalin decuit violari vulnere divum? |
|
798 |
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) |
|
799 |
ereptum reddi Turno et vim crescere victis? |
|
800 |
desine iam tandem precibusque inflectere nostris, |
|
801 |
ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae |
|
802 |
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. |
|
803 |
ventum ad supremum est. terris agitare vel undis |
|
804 |
Troianos potuisti, infandum accendere bellum, |
|
805 |
deformare domum et luctu miscere hymenaeos: |
|
806 |
ulterius temptare veto." sic Iuppiter orsus; |
|
807 |
sic dea summisso contra Saturnia vultu: |
|
808 |
"ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, |
|
809 |
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; |
|
810 |
nec tu me aeria solam nunc sede videres |
|
811 |
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa |
|
812 |
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. |
|
813 |
Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri |
|
814 |
suasi et pro vita maiora audere probavi, |
|
815 |
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; |
|
816 |
adiuro Stygii caput implacabile fontis, |
|
817 |
una superstitio superis quae reddita divis. |
|
818 |
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. |
|
819 |
illud te nulla fati quod lege tenetur, |
|
820 |
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: |
|
821 |
cum iam conubiis pacem felicibus (esto) |
|
822 |
component, cum iam leges et foedera iungent, |
|
823 |
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos |
|
824 |
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari |
|
825 |
aut vocem mutare viros aut vertere vestem. |
|
826 |
sit Latium, sint Albani per saecula reges, |
|
827 |
sit Romana potens Itala virtute propago: |
|
828 |
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia." |
|
829 |
olli subridens hominum rerumque repertor: |
|
830 |
"es germana Iovis Saturnique altera proles, |
|
831 |
irarum tantos volvis sub pectore fluctus. |
|
832 |
verum age et inceptum frustra summitte furorem: |
|
833 |
do quod vis, et me victusque volensque remitte. |
|
834 |
sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, |
|
835 |
utque est nomen erit; commixti corpore tantum |
|
836 |
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum |
|
837 |
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. |
|
838 |
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, |
|
839 |
supra homines, supra ire deos pietate videbis, |
|
840 |
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honorem." |
|
841 |
adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. |
|
842 |
interea excedit caelo nubemque relinquit. |
|
843 |
His actis aliud genitor secum ipse volutat |
|
844 |
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. |
|
845 |
dicuntur geminas pestes cognomine Dirae, |
|
846 |
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram |
|
847 |
uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit |
|
848 |
serpentum spiris ventosasque addidit alas. |
|
849 |
hae Iovis ad solium saevique in limine regis |
|
850 |
apparent acuuntque metum mortalibus aegris, |
|
851 |
si quando letum horrificum morbosque deum rex |
|
852 |
molitur, meritas aut bello territat urbes. |
|
853 |
harum unam celerem demisit ab aethere summo |
|
854 |
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit: |
|
855 |
illa volat celerique ad terram turbine fertur. |
|
856 |
non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, |
|
857 |
armatam saevi Parthus quam felle veneni, |
|
858 |
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, |
|
859 |
stridens et celeris incognita transilit umbras: |
|
860 |
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. |
|
861 |
postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, |
|
862 |
alitis in parvae subitum collecta figuram, |
|
863 |
quae quondam in bustis aut culminibus desertis |
|
864 |
nocte sedens serum canit importuna per umbras - |
|
865 |
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora |
|
866 |
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. |
|
867 |
illi membra novus solvit formidine torpor, |
|
868 |
arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit. |
|
869 |
At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas, |
|
870 |
infelix crinis scindit Iuturna solutos |
|
871 |
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: |
|
872 |
"quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? |
|
873 |
aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem |
|
874 |
arte morer? talin possum me opponere monstra? |
|
875 |
iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, |
|
876 |
obscenae volucres: alarum verbera nosco |
|
877 |
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba |
|
878 |
magnanimi Iovis. haec pro virginitate reponit? |
|
879 |
quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est |
|
880 |
condicio? possem tantos finire dolores |
|
881 |
nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras! |
|
882 |
immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum |
|
883 |
te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat |
|
884 |
terra mihi, manisque deam demittat ad imos?" |
|
885 |
tantum effata caput glauco contexit amictu |
|
886 |
multa gemens et se fluvio dea condidit alto. |
|
887 |
Aeneas instat contra telumque coruscat |
|
888 |
ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: |
|
889 |
"quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas ? |
|
890 |
non cursu, saevis certandum est comminus armis. |
|
891 |
verte omnis tete in facies et contrahe quidquid |
|
892 |
sive animis sive arte vales; opta ardua pennis |
|
893 |
astra sequi clausumve cava te condere terra." |
|
894 |
ille caput quassans: "non me tua fervida terrent |
|
895 |
dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis." |
|
896 |
nec plura effatus saxum circumspicit ingens, |
|
897 |
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, |
|
898 |
limes agro positus litem ut discerneret arvis. |
|
899 |
vix illud lecti bis sex cervice subirent, |
|
900 |
qualia nunc hominum producit corpora tellus; |
|
901 |
ille manu raptum trepida torquebat in hostem |
|
902 |
altior insurgens et cursu concitus heros. |
|
903 |
sed neque currentem se nec cognoscit euntem |
|
904 |
tollentemve manus saxumve immane moventem; |
|
905 |
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. |
|
906 |
tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus |
|
907 |
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. |
|
908 |
ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit |
|
909 |
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus |
|
910 |
velle videmur et in mediis conatibus aegri |
|
911 |
succidimus - non lingua valet, non corpore notae |
|
912 |
sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur: |
|
913 |
sic Turno, quacumque viam virtute petivit, |
|
914 |
successum dea dira negat. tum pectore sensus |
|
915 |
vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem |
|
916 |
cunctaturque metu letumque instare tremescit, |
|
917 |
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, |
|
918 |
nec currus usquam videt aurigamve sororem. |
|
919 |
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, |
|
920 |
sortitus fortunam oculis, et corpore toto |
|
921 |
eminus intorquet. murali concita numquam |
|
922 |
tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti |
|
923 |
dissultant crepitus. volat atri turbinis instar |
|
924 |
exitium dirum hasta ferens orasque recludit |
|
925 |
loricae et clipei extremos septemplicis orbis: |
|
926 |
per medium stridens transit femur. incidit ictus |
|
927 |
ingens ad terram duplicato poplite Turnus. |
|
928 |
consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit |
|
929 |
mons circum et vocem late nemora alta remittunt. |
|
930 |
ille humilis supplexque oculos dextramque precantem |
|
931 |
protendens "equidem merui nec deprecor" inquit; |
|
932 |
"utere sorte tua. miseri te si qua parentis |
|
933 |
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis |
|
934 |
Anchises genitor) Dauni miserere senectae |
|
935 |
et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, |
|
936 |
redde meis. vicisti et victum tendere palmas |
|
937 |
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx, |
|
938 |
ulterius ne tende odiis." stetit acer in armis |
|
939 |
Aeneas volvens oculos dextramque repressit; |
|
940 |
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo |
|
941 |
coeperat, infelix umero cum apparuit alto |
|
942 |
balteus et notis fulserunt cingula bullis |
|
943 |
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus |
|
944 |
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. |
|
945 |
ille, oculis postquam saevi monimenta doloris |
|
946 |
exuviasque hausit, furiis accensus et ira |
|
947 |
terribilis: "tune hinc spoliis indute meorum |
|
948 |
eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas |
|
949 |
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit." |
|
950 |
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit |
|
951 |
fervidus. ast illi solvuntur frigore membra |
|
952 |
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. |