Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
Publius Vergilius Maro
Aeneis XI
|
001 |
Oceanum interea surgens Aurora reliquit: |
|
002 |
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis |
|
003 |
praecipitant curae turbataque funere mens est, |
|
004 |
vota deum primo victor solvebat Eoo. |
|
005 |
ingentem quercum decisis undique ramis |
|
006 |
constituit tumulo fulgentiaque induit arma, |
|
007 |
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, |
|
008 |
bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas |
|
009 |
telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum |
|
010 |
perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae |
|
011 |
subligat atque ensem collo suspendit eburnum. |
|
012 |
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat |
|
013 |
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis: |
|
014 |
'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, |
|
015 |
quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo |
|
016 |
primitiae manibusque meis Mezentius hic est. |
|
017 |
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. |
|
018 |
arma parate, animis et spe praesumite bellum, |
|
019 |
ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa |
|
020 |
adnuerint superi pubemque educere castris, |
|
021 |
impediat segnisve metu sententia tardet. |
|
022 |
interea socios inhumataque corpora terrae |
|
023 |
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. |
|
024 |
ite' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis |
|
025 |
hanc patriam peperere suo, decorate supremis |
|
026 |
muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem |
|
027 |
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem. |
|
028 |
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' |
|
029 |
Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum |
|
030 |
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes |
|
031 |
servabat senior, qui Parrhasio Euandro |
|
032 |
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque |
|
033 |
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. |
|
034 |
circum omnis famulumque manus Troianaque turba |
|
035 |
et maestum Iliades crinem de more solutae. |
|
036 |
ut vero Aeneas foribus sese intulit altis |
|
037 |
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt |
|
038 |
pectoribus, maestoque immugit regia luctu. |
|
039 |
ipse caput nivei fultum Pallantis et ora |
|
040 |
ut vidit levique patens in pectore vulnus |
|
041 |
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis: |
|
042 |
'tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret, |
|
043 |
invidit Fortuna mihi, ne regna videres |
|
044 |
nostra neque ad sedes victor veherere paternas? |
|
045 |
non haec Euandro de te promissa parenti |
|
046 |
discedens dederam, cum me complexus euntem |
|
047 |
mitteret in magnum imperium metuensque moneret |
|
048 |
acris esse viros, cum dura proelia gente. |
|
049 |
et nunc ille quidem spe multum captus inani |
|
050 |
fors et vota facit cumulatque altaria donis, |
|
051 |
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis |
|
052 |
debentem vano maesti comitamur honore. |
|
053 |
infelix, nati funus crudele videbis ! |
|
054 |
hi nostri reditus exspectatique triumphi ? |
|
055 |
haec mea magna fides ? at non, Euandre, pudendis |
|
056 |
vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum |
|
057 |
optabis nato funus pater. hei mihi, quantum |
|
058 |
praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!' |
|
059 |
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus |
|
060 |
imperat, et toto lectos ex agmine mittit |
|
061 |
mille viros qui supremum comitentur honorem |
|
062 |
intersintque patris lacrimis, solacia luctus |
|
063 |
exigua ingentis, misero sed debita patri. |
|
064 |
haud segnes alii cratis et molle feretrum |
|
065 |
arbuteis texunt virgis et vimine querno |
|
066 |
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. |
|
067 |
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt: |
|
068 |
qualem virgineo demessum pollice florem |
|
069 |
seu mollis violae seu languentis hyacinthi, |
|
070 |
cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, |
|
071 |
non iam mater alit tellus virisque ministrat. |
|
072 |
tum geminas vestis auroque ostroque rigentis |
|
073 |
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum, |
|
074 |
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido |
|
075 |
fecerat et tenui telas discreverat auro. |
|
076 |
harum unam iuveni supremum maestus honorem |
|
077 |
induit arsurasque comas obnubit amictu, |
|
078 |
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae |
|
079 |
aggerat et longo praedam iubet ordine duci; |
|
080 |
addit equos et tela quibus spoliaverat hostem. |
|
081 |
vinxerat et post terga n.anus, quos mitteret umbris |
|
082 |
inferias, caeso sparsurus sanguine flamwas, |
|
083 |
indutosque iubet truncos hostilibus armis |
|
084 |
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. |
|
085 |
ducitur infelix aevo confectus Acoetes, |
|
086 |
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora, |
|
087 |
sternitur et toto proiectus corpore terrae. |
|
088 |
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. |
|
089 |
post bellator equus positis insignibus Aethon |
|
090 |
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. |
|
091 |
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus |
|
092 |
victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur |
|
093 |
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. |
|
094 |
postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, |
|
095 |
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: |
|
096 |
'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli |
|
097 |
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, |
|
098 |
aeternumque vale.' nec plura effatus ad altos |
|
099 |
tendebat muros gressumque in castra ferebat. |
|
100 |
Iamque oratores aderant ex urbe Latina |
|
101 |
velati ramis oleae veniamque rogantes: |
|
102 |
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, |
|
103 |
redderet ac tumulo sineret succedere terrae: |
|
104 |
nullum cum victis certamen et aethere cassis; |
|
105 |
parcoret hospitibus quondam socerisque vocatis. |
|
106 |
quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis |
|
107 |
prosequitur venia et verbis haec insuper addit: |
|
108 |
'quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, |
|
109 |
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos ? |
|
110 |
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis |
|
111 |
oratis? equidem et vivis concedere vellem. |
|
112 |
nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, |
|
113 |
nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit |
|
114 |
hospitia et Turni potius se credidit armis. |
|
115 |
aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. |
|
116 |
si bellum finire manu, si pellere Teucros |
|
117 |
apparat, his mecum decuit concurrere telis: |
|
118 |
vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset. |
|
119 |
nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' |
|
120 |
dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes |
|
121 |
conversique oculos inter se atque ora tenebant. |
|
122 |
Tum senior semperque odiis et crimine Drances |
|
123 |
infensus iuveni Turno sic ore vicissim |
|
124 |
orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis, |
|
125 |
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? |
|
126 |
institiaene prius mirer belline laborum ? |
|
127 |
nos vero haec patriam grati referemus ad urbem |
|
128 |
et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino |
|
129 |
iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus. |
|
130 |
quin et fatalis murorum attollere moles |
|
131 |
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' |
|
132 |
dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant. |
|
133 |
bis senos pepigere dies, et pace sequestra |
|
134 |
per silvas Teucri mixtique impune Latini |
|
135 |
erravere iugis. ferro sonat alta bipenni |
|
136 |
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, |
|
137 |
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum |
|
138 |
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. |
|
139 |
Et iam Fama volans, tanti praenuntia lactus, |
|
140 |
Euandrum Euandrique domos et moenia replet, |
|
141 |
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. |
|
142 |
Arcades ad portas ruere et de more vetusto |
|
143 |
funereas rapuere faces; lucet via longo |
|
144 |
ordine flammarum et late discriminat agros. |
|
145 |
contra turba Phrygum veniens plangentia iungit |
|
146 |
agmina. quae postquam matres succedere tectis |
|
147 |
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. |
|
148 |
at non Euandrum potis est vis ulla tenere, |
|
149 |
sed venit in medios. feretro Pallante reposto |
|
150 |
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, |
|
151 |
et via vix tandem vocis laxata dolore est: |
|
152 |
'non haec, o Palla, dederas promissa parenti. |
|
153 |
cautius ut saevo velles te credere Marti ! |
|
154 |
haud ignarus eram quantum nova gloria in armis |
|
155 |
et praedulce decus primo certamine posset. |
|
156 |
primitiae iuvenis miserae bellique propinqui |
|
157 |
dura rudimenta, et nulli exaudita deorum |
|
158 |
vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx, |
|
159 |
felix morte tua neque in hunc servata dolorem! |
|
160 |
contra ego vivendo vici mea fata, superstes |
|
161 |
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum |
|
162 |
obruerent Rutuli telis ! animam ipse dedissem |
|
163 |
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret ! |
|
164 |
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas |
|
165 |
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae |
|
166 |
debita erat nostrae. quod si immatura manebat |
|
167 |
mors natum, caesis Volscorum milibus ante |
|
168 |
ducentem in Latium Teucros cecidisse invabit. |
|
169 |
quin ego non alio digner te funere, Palla, |
|
170 |
quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam |
|
171 |
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. |
|
172 |
magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto; |
|
173 |
tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, |
|
174 |
esset par aetas et idem si robur ab annis, |
|
175 |
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? |
|
176 |
vadite et haec memores regi mandata referte: |
|
177 |
quod vitam moror invisam Pallante perempto |
|
178 |
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique |
|
179 |
quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus |
|
180 |
fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero, |
|
181 |
nec fas, sed nato manis perferre sub imos.' |
|
182 |
Aurora interea miseris mortalibus almam |
|
183 |
extulerat lucem referens opera atque labores: |
|
184 |
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon |
|
185 |
constituere pyras. hoc corpora quisque suorum |
|
186 |
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris |
|
187 |
conditur in tenebras altum caligine caelum. |
|
188 |
ter circum accensos cincti fulgentibus armis |
|
189 |
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem |
|
190 |
lustravere in equis ululatusque ore dedere. |
|
191 |
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma, |
|
192 |
it caelo clamorque virum clangorque tubarum. |
|
193 |
hic alii spolia occisis derepta Latinis |
|
194 |
coniciunt igni, galeas ensisque decoros |
|
195 |
frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, |
|
196 |
ipsorum clipeos et non felicia tela. |
|
197 |
multa boum circa mactantur corpora Morti, |
|
198 |
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris |
|
199 |
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto |
|
200 |
ardentis spectant socios semustaque servant |
|
201 |
busta, neque avelli possunt nox umida donec |
|
202 |
invertit caelum stellis ardentibus aptum. |
|
203 |
Nec minus et miseri diversa in parte Latini |
|
204 |
innumeras struxere pyras, et corpora partim |
|
205 |
multa virum terrae infodiunt, avectaque partim |
|
206 |
finitimos tollunt in agros urbique remittunt; |
|
207 |
cetera confusaeque ingentem caedis acervum |
|
208 |
nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti |
|
209 |
certatim crebris conlucent ignibus agri. |
|
210 |
tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: |
|
211 |
maerentes altum cinerem et confusa ruebant |
|
212 |
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. |
|
213 |
iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, |
|
214 |
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. |
|
215 |
hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum |
|
216 |
pectora maerentum puerique parentibus orbi |
|
217 |
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos |
|
218 |
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, |
|
219 |
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. |
|
220 |
ingravat haec saevus Drances solumque vocari |
|
221 |
testatur, solum posci in certamina Turnum. |
|
222 |
multa simul contra variis sententia dictis |
|
223 |
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, |
|
224 |
multa virum meritis sustentat fama tropaeis. |
|
225 |
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, |
|
226 |
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe |
|
227 |
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum |
|
228 |
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum |
|
229 |
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis |
|
230 |
quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. |
|
231 |
deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. |
|
232 |
fatalem Aenean manifesto numine ferri |
|
233 |
admonet ira deum tumulique ante ora recentes. |
|
234 |
ergo concilium magnum primosque suorum |
|
235 |
imperio accitos alta intra limina cogit. |
|
236 |
olli convenere fluuntque ad regia plenis |
|
237 |
tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo |
|
238 |
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. |
|
239 |
atque hic legatos Aetola ex urbe remissos |
|
240 |
quae referant fari iubet, et responsa reposcit |
|
241 |
ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis, |
|
242 |
et Venulus dicto parens ita farier infit: |
|
243 |
'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra, |
|
244 |
atque iter emensi casus superavimus omnis, |
|
245 |
contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. |
|
246 |
ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis |
|
247 |
victor Gargani condebat Iapygis agris. |
|
248 |
postquam introgressi et coram data copia fandi, |
|
249 |
munera praeferimus, nomen patriamque docemus, |
|
250 |
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. |
|
251 |
auditis ille haec placido sic reddidit ore: |
|
252 |
"o fortunatae gentes, Saturnia regna, |
|
253 |
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos |
|
254 |
sollicitat suadetque ignota lacessere bella? |
|
255 |
quicumque Iliacos ferro violavimus agros |
|
256 |
(mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis, |
|
257 |
quos Simois premat ille viros) infanda per orbem |
|
258 |
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, |
|
259 |
vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae |
|
260 |
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. |
|
261 |
militia ex illa diversum ad litus abacti |
|
262 |
Atrides Protei Menelaus adusque columnas |
|
263 |
exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. |
|
264 |
regna Neoptolemi referam versosque penatis |
|
265 |
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? |
|
266 |
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum |
|
267 |
coniugis infandae prima inter limina dextra |
|
268 |
oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter. |
|
269 |
invidisse deos, patriis ut redditus aris |
|
270 |
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? |
|
271 |
nunc etiam horribili visu portenta sequuntur |
|
272 |
et socii amissi petierunt aethera pennis |
|
273 |
fluminibusque vagantur aves (heu, dira meorum |
|
274 |
supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent. |
|
275 |
haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt |
|
276 |
tempore cum ferro caelestia corpora demens |
|
277 |
appetii et Veneris violavi vulnere dextram. |
|
278 |
ne vero, ne me ad talis impellite pugnas. |
|
279 |
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum |
|
280 |
Pergama nec veterum memini laetorve malorum. |
|
281 |
munera quae patriis ad me portatis ab oris |
|
282 |
vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra |
|
283 |
contulimusque manus: experto credite quantus |
|
284 |
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. |
|
285 |
si duo praeterea talis Idaea tulisset |
|
286 |
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes |
|
287 |
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. |
|
288 |
quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, |
|
289 |
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium |
|
290 |
haesit et in decimum vestigia rettulit annum. |
|
291 |
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis, |
|
292 |
hic pietate prior. coeant in foedera dextrae, |
|
293 |
qua datur; ast armis concurrant arma cavete." |
|
294 |
et responsa simul quae sint, rex optime, regis |
|
295 |
audisti et quae sit magno sententia bello.' |
|
296 |
Vix ea legati, variusque per ora cucurrit |
|
297 |
Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur |
|
298 |
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur |
|
299 |
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. |
|
300 |
ut primum placati animi et trepida ora quierunt, |
|
301 |
praefatus divos solio rex infit ab alto: |
|
302 |
'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, |
|
303 |
et vellem et fuerat melius, non tempore tali |
|
304 |
cogere concilium, cum muros adsidet hostis. |
|
305 |
bellum importunum, cives, cum gente deorum |
|
306 |
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant |
|
307 |
proelia nec victi possunt absistere ferro. |
|
308 |
spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis, |
|
309 |
ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis. |
|
310 |
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, |
|
311 |
ante oculos interque manus sunt omnia vestras. |
|
312 |
nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus |
|
313 |
esse, fuit; toto certatum est corpore regni. |
|
314 |
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti, |
|
315 |
expediam et paucis (animos adhibete) docebo. |
|
316 |
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, |
|
317 |
longus in occasum, finis super usque Sicanos; |
|
318 |
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros |
|
319 |
exercent collis atque horum asperrima pascunt. |
|
320 |
haec omnis regio et celsi plaga pinea montis |
|
321 |
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas |
|
322 |
dicamus leges sociosque in regna vocemus: |
|
323 |
considant, si tantus amor, et moenia condant. |
|
324 |
sin alios finis aliamque capessere gentem |
|
325 |
est animus possuntque solo decedere nostro, |
|
326 |
bis denas Italo texamus robore navis; |
|
327 |
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam |
|
328 |
materies: ipsi numerumque modumque carinis |
|
329 |
praecipiant, nos aera, manus, navalia demus. |
|
330 |
praeterea, qui dicta ferant et foedera firment |
|
331 |
centum oratores prima de gente Latinos |
|
332 |
ire placet pacisque manu praetendere ramos, |
|
333 |
munera portantis aurique eborisque talenta |
|
334 |
et sellam regni trabeamque insignia nostri. |
|
335 |
consulite in medium et rebus succurrite fessis.' |
|
336 |
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni |
|
337 |
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, |
|
338 |
largus opum et lingua melior, sed frigida bello |
|
339 |
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor, |
|
340 |
seditione potens (genus huic materna superbum |
|
341 |
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), |
|
342 |
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: |
|
343 |
'rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem |
|
344 |
consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur |
|
345 |
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. |
|
346 |
det libertatem fandi flatusque remittat, |
|
347 |
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros |
|
348 |
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) |
|
349 |
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus |
|
350 |
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat |
|
351 |
castra fugae fidens et caelum territat armis. |
|
352 |
unum etiam donis istis, quae plurima mitti |
|
353 |
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, |
|
354 |
adicias, nec te ullius violentia vincat |
|
355 |
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis |
|
356 |
des, pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes. |
|
357 |
quod si tantus habet mentes et pectora terror, |
|
358 |
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: |
|
359 |
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. |
|
360 |
quid miseros totiens in aperta pericula civis |
|
361 |
proicis, o Latio caput horum et causa malorum ? |
|
362 |
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes, |
|
363 |
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. |
|
364 |
primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse |
|
365 |
nil moror), en supplex venio. miserere tuorum, |
|
366 |
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi |
|
367 |
vidimus ingentis et desolavimus agros. |
|
368 |
aut, si fama movet, si tantum pectore robur |
|
369 |
concipis et si adeo dotalis regia cordi est, |
|
370 |
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. |
|
371 |
scilicet ut Turno contingat regia coniunx, |
|
372 |
nos animae viles, inhumata infletaque turba, |
|
373 |
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis, |
|
374 |
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra |
|
375 |
qui vocat.' |
|
376 |
Talibus exarsit dictis violentia Turni. |
|
377 |
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces: |
|
378 |
'larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi |
|
379 |
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis |
|
380 |
primus ades. sed non replenda est curia verbis, |
|
381 |
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem |
|
382 |
agger murorum nec inundant sanguine fossae. |
|
383 |
proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris |
|
384 |
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos |
|
385 |
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis |
|
386 |
insignis agros. possit quid vivida virtus |
|
387 |
experiare licet, nec longe scilicet hostes |
|
388 |
quaerendi nobis, circumstant undique muros. |
|
389 |
imus in adversos&emdash;quid cessas? an tibi Mavors |
|
390 |
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis |
|
391 |
semper erit? |
|
392 |
pulsus ego ? aut quisquam merito, foedissime, pulsum |
|
393 |
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim |
|
394 |
sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit |
|
395 |
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? |
|
396 |
haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens |
|
397 |
et quos mille die victor sub Tartara misi, |
|
398 |
inclusus muris hostilique aggere saeptus. |
|
399 |
" nulla salus bello." capiti cane talia, demens, |
|
400 |
Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno |
|
401 |
ne cessa turbare metu atque extollere viris |
|
402 |
gentis bis victae, contra premere arma Latini. |
|
403 |
nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, |
|
404 |
[nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,] |
|
405 |
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. |
|
406 |
vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit, |
|
407 |
artificis scelus, et formidine crimen acerbat. |
|
408 |
numquam animam talem dextra hac (absiste moveri) |
|
409 |
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. |
|
410 |
nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. |
|
411 |
si nullam nostris ultra spem ponis in armis, |
|
412 |
si tam deserti sumus et semel agmine verso |
|
413 |
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum, |
|
414 |
oremus pacem et dextras tendamus inertis. |
|
415 |
quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset! |
|
416 |
ille mihi ante alios fortunatusque laborum |
|
417 |
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, |
|
418 |
procubuit moriens et humum semel ore momordit. |
|
419 |
sin et opes nobis et adhuc intacta inventus |
|
420 |
auxilioque urbes Italae populique supersunt, |
|
421 |
sin et Troianis cum multo gloria venit |
|
422 |
sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis |
|
423 |
tempestas)&emdash;cur indecores in limine primo |
|
424 |
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus ? |
|
425 |
multa dies variique labor mutabilis aevi |
|
426 |
rettulit in melius, multos alterna revisens |
|
427 |
lusit et in solido rursus Fortuna locavit. |
|
428 |
non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: |
|
429 |
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos |
|
430 |
tot populi misere duces, nec parva sequetur |
|
431 |
gloria delectos Latio et Laurentibus agris. |
|
432 |
est et Volscorum egregia de gente Camilla |
|
433 |
agmen agens equitum et florentis aere catervas. |
|
434 |
quod si me solum Teucri in certamina poscunt |
|
435 |
idque placet tantumque bonis communibus obsto, |
|
436 |
non adeo has exosa manus Victoria fugit |
|
437 |
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. |
|
438 |
ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem |
|
439 |
factaque Volcani manibus paria induat arma |
|
440 |
ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino |
|
441 |
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, |
|
442 |
devovi. "solum Aeneas vocat." et vocet oro; |
|
443 |
nec Drances potius, sive est haec ira deorum, |
|
444 |
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.' |
|
445 |
Illi haec inter se dubiis de rebus agebant |
|
446 |
cortantes: castra Aeneas aciemque movebat. |
|
447 |
nuntius ingenti per regia tecta tumultu |
|
448 |
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet: |
|
449 |
instructos acie Tiberino a flumine Teucros |
|
450 |
Tyrrhenamque manum totis descendere campis. |
|
451 |
extemplo turbati animi concussaque vulgi |
|
452 |
pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae. |
|
453 |
arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus, |
|
454 |
flent maesti mussantque patres. hic undique clamor |
|
455 |
dissensu vario magnus se tollit in auras: |
|
456 |
haud secus atque alto in luco cum forte catervae |
|
457 |
consedere avium, piscosove amne Padusae |
|
458 |
dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. |
|
459 |
'immo' ait 'o cives,' arrepto tempore Turnus, |
|
460 |
'cogite concilium et pacem laudate sedentes; |
|
461 |
illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus |
|
462 |
corripuit sese et tectis citus extulit altis. |
|
463 |
'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis, |
|
464 |
duc' ait 'et Rutulos. equitem, Messapus, in armis, |
|
465 |
et cum fratre Coras, latis diffundite campis. |
|
466 |
pars aditus urbis firmet turrisque capossat; |
|
467 |
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' |
|
468 |
Ilicet in muros tota discurritur urbe. |
|
469 |
concilium ipse pater et magna incepta Latinus |
|
470 |
deserit ac tristi turbatus tempore differt, |
|
471 |
multaque se incusat qui non acceperit ultro |
|
472 |
Dardanium Aenean generumque asciverit urbi. |
|
473 |
praefodiunt alii portas aut saxa sudesque |
|
474 |
subvectant. bello dat signum rauca cruentum |
|
475 |
bucina. tum muros varia cinxere corona |
|
476 |
matronae puerique, vocat labor ultimus omnis. |
|
477 |
nec non ad templum summasque ad Palladis arces |
|
478 |
subvehitur magna matrum regina caterva |
|
479 |
dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, |
|
480 |
causa mali tanti, oculos deiecta decoros. |
|
481 |
succedunt matres et templum ture vaporant |
|
482 |
et maestas alto fundunt de limine voces: |
|
483 |
'armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, |
|
484 |
frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum |
|
485 |
pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' |
|
486 |
cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. |
|
487 |
iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis |
|
488 |
horrebat squamis surasque incluserat auro, |
|
489 |
tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem, |
|
490 |
fulgebatque alta decurrens aureus arce |
|
491 |
exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: |
|
492 |
qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis |
|
493 |
tandem liber equus, campoque potitus aperto |
|
494 |
aut ille in pastus armentaque tendit equarum |
|
495 |
aut adsuetus aquae perfundi flumine noto |
|
496 |
emicat, arrectisque fremit cervicibus alte |
|
497 |
luxurians luduntque iubae per colla, per armos. |
|
498 |
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla |
|
499 |
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis |
|
500 |
desiluit, quam tota cohors imitata relictis |
|
501 |
ad terram defluxit equis; tum talia fatur: |
|
502 |
'Turne, sui merito si qua est fiducia forti, |
|
503 |
audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae |
|
504 |
solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra. |
|
505 |
me sine prima manu temptare pericula belli, |
|
506 |
tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.' |
|
507 |
Turnus ad haec oculos horrenda in virgine fixus: |
|
508 |
'o decus Italiae virgo, quas dicere grates |
|
509 |
quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando |
|
510 |
iste animus supra, mecum partire laborem. |
|
511 |
Aeneas, ut fama fidem missique reportant |
|
512 |
exploratores, equitum levia improbus arma |
|
513 |
praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis |
|
514 |
per deserta iugo superans adventat ad urbem. |
|
515 |
furta paro belli convexo in tramite silvae, |
|
516 |
ut bivias armato obsidam milite fauces. |
|
517 |
tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; |
|
518 |
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae |
|
519 |
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' |
|
520 |
sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis |
|
521 |
hortatur sociosque duces et pergit in hostem. |
|
522 |
Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi |
|
523 |
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum |
|
524 |
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit |
|
525 |
angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. |
|
526 |
hanc super in speculis summoque in vertice montis |
|
527 |
planities ignota iacet tutique receptus, |
|
528 |
seu dextra laevaque velis occurrere pugnae |
|
529 |
sive instare iugis et grandia volvere saxa. |
|
530 |
huc iuvenis nota fertur regione viarum |
|
531 |
arripuitque locum et silvis insedit iniquis. |
|
532 |
Velocem interea superis in sedibus Opim, |
|
533 |
unam ex virginibus sociis sacraque caterva, |
|
534 |
compellabat et has tristis Latonia voces |
|
535 |
ore dabat: 'graditur bellum ad crudele Camilla, |
|
536 |
o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, |
|
537 |
cara mihi ante alias. neque enim novus iste Dianae |
|
538 |
venit amor subitaque animum dulcedine movit. |
|
539 |
pulsus ob invidiam regno virisque superbas |
|
540 |
Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, |
|
541 |
infantem fugiens media inter proelia belli |
|
542 |
sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit |
|
543 |
nomine Casmillae mutata parte Camillam. |
|
544 |
ipse sinu prae se portans iuga longa petebat |
|
545 |
solorum nemorum: tela undique saeva premebant |
|
546 |
et circumfuso volitabant milite Volsci. |
|
547 |
ecce fugae medio summis Amasenus abundans |
|
548 |
spumabat ripis, tantus se nubibus imber |
|
549 |
ruperat. ille innare parans infantis amore |
|
550 |
tardatur caroque oneri timet. omnia secum |
|
551 |
versanti subito vix haec sententia sedit: |
|
552 |
telum immane manu valida quod forte gerebat |
|
553 |
bellator, solidum nodis et robore cocto, |
|
554 |
huic natam libro et silvestri subere clausam |
|
555 |
implicat atque habilem mediae circumligat hastae; |
|
556 |
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: |
|
557 |
alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, |
|
558 |
Ipse pater famulam voveo; tua prima per aura |
|
559 |
tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor, |
|
560 |
diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.' |
|
561 |
dixit, et adducto contortum hastile lacerto |
|
562 |
immittit: sonuere undae, rapidum super amnem |
|
563 |
infelix fugit in iaculo stridente Camilla. |
|
564 |
at Metabus magna propins iam urgente caterva |
|
565 |
dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor |
|
566 |
gramineo, donum Triviae, de caespite vellit. |
|
567 |
non illum tectis ullae, non moenibus urbes |
|
568 |
accepere, neque ipse manus feritate dedisset: |
|
569 |
pastorum et solis exegit montibus aevum. |
|
570 |
hic natam in dumis interque horrentia lustra |
|
571 |
armentalis equae mammis et lacte ferino |
|
572 |
nutribat teneris immulgens ubera labris. |
|
573 |
utque pedum primis infans vestigia plantis |
|
574 |
institerat, iaculo palmas armavit acuto |
|
575 |
spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. |
|
576 |
pro crinali auro, pro longae tegmine pallae |
|
577 |
tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent. |
|
578 |
tela manu iam tum tenera puerilia torsit |
|
579 |
et fundam tereti circum caput egit habena |
|
580 |
Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. |
|
581 |
multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres |
|
582 |
optavere nurum; sola contenta Diana |
|
583 |
aeternum telorum et virginitatis amorem |
|
584 |
intemerata colit. vellem haud correpta fuisset |
|
585 |
militia tali conata lacessere Teucros: |
|
586 |
cara mihi comitumque foret nunc una mearum. |
|
587 |
verum age, quandoquidem fatis urgetur acorbis, |
|
588 |
labere, nympha, polo finisque invise Latinos, |
|
589 |
tristis ubi infausto committitur omine pugna. |
|
590 |
haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: |
|
591 |
hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus, |
|
592 |
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas. |
|
593 |
post ego nube cava miserandae corpus et arma |
|
594 |
inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' |
|
595 |
dixit, at illa levis caeli delapsa per auras |
|
596 |
insonuit nigro circumdata turbine corpus. |
|
597 |
At manus interea muris Troiana propinquat, |
|
598 |
Etruscique duces equitumque exercitus omnis |
|
599 |
compositi numero in turmas. fremit aequore toto |
|
600 |
insultans sonipes et pressis pugnat habenis |
|
601 |
huc conversus et huc; tum late ferrens hastis |
|
602 |
horret ager campique armis sublimibus ardent. |
|
603 |
nec non Messapus contra celeresque Latini |
|
604 |
et cum fratre Coras et virginis ala Camillae |
|
605 |
adversi campo apparent, hastasque reductis |
|
606 |
protendunt longe dextris et spicula vibrant, |
|
607 |
adventusque virum fremitusque ardescit equorum. |
|
608 |
iamque intra iactum teli progressus uterque |
|
609 |
substiterat: subito erumpunt clamore furentisque |
|
610 |
exhortantur equos; fundunt simul undique tela |
|
611 |
crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra. |
|
612 |
continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus |
|
613 |
conixi incurrunt hastis primique ruinam |
|
614 |
dant sonitu ingentem perfractaque quadripedantum |
|
615 |
pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus |
|
616 |
fulminis in morem aut tormento ponderis acti |
|
617 |
praecipitat longe et vitam dispergit in auras. |
|
618 |
Extemplo turbatae acies, versique Latini |
|
619 |
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt. |
|
620 |
Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. |
|
621 |
iamque propinquabant portis rursusque Latini |
|
622 |
clamorem tollunt et mollia colla reflectunt; |
|
623 |
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. |
|
624 |
qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus |
|
625 |
nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda |
|
626 |
spumeus extremamque sinu perfundit harenam, |
|
627 |
nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens |
|
628 |
saxa fugit litusque vado labente relinquit: |
|
629 |
bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos, |
|
630 |
bis reiecti armis respectant terga tegentes. |
|
631 |
tertia sed postquam congressi in proelia totas |
|
632 |
implicuere inter se acies legitque virum vir, |
|
633 |
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto |
|
634 |
armaque corporaque et permixti caede virorum |
|
635 |
semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. |
|
636 |
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, |
|
637 |
hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit; |
|
638 |
quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat |
|
639 |
vulneris impatiens arrecto pectore crura, |
|
640 |
volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan |
|
641 |
ingentemque animis, ingentem corpore et armis |
|
642 |
deicit Herminium, nudo cui vertice fulva |
|
643 |
caesaries nudique umeri (nec vulnera terrent) &emdash; |
|
644 |
tantus in arma patet. latos huic hasta per armos |
|
645 |
acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. |
|
646 |
funditur ater ubique cruor; dant funera ferro |
|
647 |
certantes pulchramque petunt per vulnera mortem. |
|
648 |
At medias inter caedes exsultat Amazon |
|
649 |
unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, |
|
650 |
et nunc lenta manu spargens hastilia denset, |
|
651 |
nunc validam dextra rapit indefessa bipennem; |
|
652 |
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae. |
|
653 |
illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit, |
|
654 |
spicula converso fugientia dirigit arcu. |
|
655 |
at circum lectae comites, Larinaque virgo |
|
656 |
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim, |
|
657 |
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla |
|
658 |
delegit pacisque bonas bellique ministras: |
|
659 |
quales Threiciae cum flumina Thermodontis |
|
660 |
pulsant et pictis bellantur Amazones armis, |
|
661 |
seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru |
|
662 |
Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu |
|
663 |
feminea exsultant lunatis agmina peltis. |
|
664 |
Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo, |
|
665 |
deicis ? aut quot humi morientia corpora fundis ? |
|
666 |
Euneum Clytio primum patre, cuius apertum |
|
667 |
adversi longa transverberat abiete pectus. |
|
668 |
sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam |
|
669 |
mandit humum moriensque suo se in vulnere versat. |
|
670 |
tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas |
|
671 |
suffuso rovolutus equo dum colligit, alter |
|
672 |
dum subit ac dextram labenti tendit inermem, |
|
673 |
praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum |
|
674 |
Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta |
|
675 |
Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque; |
|
676 |
quotque emissa manu contorsit spicula virgo, |
|
677 |
tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis |
|
678 |
ignotis et equo venator Iapyge fertur, |
|
679 |
cui pellis latos umeros erepta iuvenco |
|
680 |
pugnatori operit, caput ingens oris hiatus |
|
681 |
et malae texere lupi cum dentibus albis, |
|
682 |
agrestisque manus armat sparus; ipse catervis |
|
683 |
vertitur in mediis et toto vertice supra est. |
|
684 |
hunc illa exceptum (neque enim labor agmine verso) |
|
685 |
traicit et super haec inimico pectore fatur: |
|
686 |
'silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? |
|
687 |
advenit qui vestra dies muliebribus armis |
|
688 |
verba redarguerit. nomen tamen haud leve patrum |
|
689 |
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' |
|
690 |
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum |
|
691 |
corpora: sed Buten aversum cuspide fixit |
|
692 |
loricam galeamque inter, qua colla sedentis |
|
693 |
lucent et laevo dependet parma lacorto; |
|
694 |
Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem |
|
695 |
eludit gyro interior sequiturque sequentem; |
|
696 |
tum validam perque arma viro perque ossa securim |
|
697 |
altior exsurgens oranti et multa precanti |
|
698 |
congeminat; vulnus calido rigat ora cerebro. |
|
699 |
incidit huic subitoque aspectu territus haesit |
|
700 |
Appenninicolae bellator filius Auni, |
|
701 |
haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. |
|
702 |
isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae |
|
703 |
posse neque instantem reginam avertere cernit, |
|
704 |
consilio versare dolos ingressus et astu |
|
705 |
incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti |
|
706 |
fidis equo ? dimitte fugam et te comminus aequo |
|
707 |
mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri: |
|
708 |
iam nosces ventosa ferat cui gloria fraudem.' |
|
709 |
dixit, at illa furens acrique accensa dolore |
|
710 |
tradit equum comiti paribusque resistit in armis |
|
711 |
ense pedes nudo puraque interrita parma. |
|
712 |
at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse |
|
713 |
(haud mora), conversisque fugax aufertur habenis |
|
714 |
quadripedemque citum ferrata calce fatigat. |
|
715 |
' vane Ligus frustraque animis elate superbis, |
|
716 |
nequiquam patrias temptasti lubricus artis, |
|
717 |
nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.' |
|
718 |
haec fatur virgo, et pernicibus ignea plantis |
|
719 |
transit equum cursu frenisque adversa prehensis |
|
720 |
congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: |
|
721 |
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto |
|
722 |
consequitur pennis sublimem in nube columbam |
|
723 |
comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis; |
|
724 |
tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae. |
|
725 |
At non haec nullis hominum sator atque deorum |
|
726 |
observans oculis summo sedet altus Olympo. |
|
727 |
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva |
|
728 |
suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras. |
|
729 |
ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon |
|
730 |
fertur equo variisque instigat vocibus alas |
|
731 |
nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos. |
|
732 |
'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes |
|
733 |
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit? |
|
734 |
femina palantis agit atque haec agmina vertit ! |
|
735 |
quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris ? |
|
736 |
at non in Venerem segnes nocturnaque bella, |
|
737 |
aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi. |
|
738 |
exspectate dapes et plenae pocula mensae |
|
739 |
(hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex |
|
740 |
nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!' |
|
741 |
haec effatus equum in medios moriturus et ipse |
|
742 |
concitat, et Venulo adversum se turbidus infert |
|
743 |
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem |
|
744 |
et gremium ante suum multa vi concitus aufert. |
|
745 |
tollitur in caelum clamor cunctique Latini |
|
746 |
convertere oculos. volat igneus aequore Tarchon |
|
747 |
arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta |
|
748 |
defringit ferrum et partis rimatur apertas, |
|
749 |
qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans |
|
750 |
sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. |
|
751 |
utque volans alte raptum cum fulva draconem |
|
752 |
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, |
|
753 |
saucius at serpens sinuosa volumina versat |
|
754 |
arrectisque horret squamis et sibilat ore |
|
755 |
arduus insurgens, illa haud minus urget obunco |
|
756 |
luctantem rostro, simul aethera verberat alis: |
|
757 |
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon |
|
758 |
portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti |
|
759 |
Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns |
|
760 |
velocem iaculo et multa prior arte Camillam |
|
761 |
circuit, et quae sit fortuna facillima temptat. |
|
762 |
qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, |
|
763 |
hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; |
|
764 |
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, |
|
765 |
hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. |
|
766 |
hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat |
|
767 |
undique circuitum et certam quatit improbus hastam. |
|
768 |
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos |
|
769 |
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis |
|
770 |
spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis |
|
771 |
in plumam squamis auro conserta tegebat. |
|
772 |
ipse peregrina ferrugine clarus et ostro |
|
773 |
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; |
|
774 |
aureus ex umeris erat arcus et aurea vati |
|
775 |
cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis |
|
776 |
carbaseos fulvo in nodum collegerat auro, |
|
777 |
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. |
|
778 |
hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma |
|
779 |
Troia, captivo sive ut se ferret in auro |
|
780 |
venatrix, unum ex omni certamine pugnae |
|
781 |
caeca sequebatur totumque incauta per agmen |
|
782 |
femineo praedae et spoliorum ardebat amore, |
|
783 |
telum ex insidiis cum tandem tempore capto |
|
784 |
concitat et superos Arruns sic voce precatur: |
|
785 |
'summe deum, sancti custos Soractis Apollo, |
|
786 |
quem primi colimus, cui pineus ardor acervo |
|
787 |
pascitur, et medium freti pietate per ignem |
|
788 |
cultores multa premimus vestigia pruna, |
|
789 |
da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, |
|
790 |
omnipotens. non exuvias pulsaeve tropaeum |
|
791 |
virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem |
|
792 |
facta ferent; haec dira meo dum vulnere pestis |
|
793 |
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.' |
|
794 |
Audiit et voti Phoebus succedere partem |
|
795 |
mente dedit, partem volucris dispersit in auras: |
|
796 |
sterneret ut subita turbatam morte Camillam |
|
797 |
adnuit oranti; reducem ut patria alta videret |
|
798 |
non dedit, inque Notos vocem vertere procellae. |
|
799 |
ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, |
|
800 |
convertere animos acris oculosque tulere |
|
801 |
cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae |
|
802 |
nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, |
|
803 |
hasta sub exsertam donec perlata papillam |
|
804 |
haesit virgineumque alte bibit acta cruorem. |
|
805 |
concurrunt trepidae comites dominamque ruentem |
|
806 |
suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns |
|
807 |
laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae |
|
808 |
credere nec telis occurrere virginis audet. |
|
809 |
ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur. |
|
810 |
continuo in montis sese avius abdidit altos |
|
811 |
occiso pastore lupus magnove iuvenco, |
|
812 |
conscius audacis facti, caudamque remulcens |
|
813 |
subiecit pavitantem utero silvasque petivit: |
|
814 |
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns |
|
815 |
contentusque fuga mediis se immiscuit armis. |
|
816 |
illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter |
|
817 |
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro. |
|
818 |
labitur exsanguis, labuntur frigida leto |
|
819 |
lumina, purpureus quondam color ora reliquit. |
|
820 |
tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam |
|
821 |
adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae |
|
822 |
quicum partiri curas, atque haec ita fatur: |
|
823 |
'hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum |
|
824 |
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. |
|
825 |
effuge et haec Turno mandata novissima perfer: |
|
826 |
succedat pugnae Troianosque arceat urbe. |
|
827 |
iamque vale.' simul his dictis linquebat habenas |
|
828 |
ad terram non sponte fluens. tum frigida toto |
|
829 |
paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla |
|
830 |
et captum leto posuit caput, arma relinquunt, |
|
831 |
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. |
|
832 |
tum vero immensus surgens ferit aurea clamor |
|
833 |
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla; |
|
834 |
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum |
|
835 |
Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. |
|
836 |
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis |
|
837 |
alta sedet summis spectatque interrita pugnas. |
|
838 |
utque procul medio iuvenum in clamore furentum |
|
839 |
prospexit tristi mulcatam morte Camillam, |
|
840 |
ingemuitque deditque has imo pectore voces: |
|
841 |
'heu nimium, virgo, nimium crudele luisti |
|
842 |
supplicium Teucros conata lacessere bello! |
|
843 |
nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam |
|
844 |
profuit aut nostras umero gessisse pharetras. |
|
845 |
non tamen indecorem tua te regina reliquit |
|
846 |
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum |
|
847 |
per gentis erit aut famam patieris inultae. |
|
848 |
nam quicumque tuum violavit vulnere corpus |
|
849 |
morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto |
|
850 |
regis Dercenni terreno ex aggere bustum |
|
851 |
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum; |
|
852 |
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu |
|
853 |
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. |
|
854 |
ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem, |
|
855 |
' cur' inquit 'diversus abis ? hoc derige gressum, |
|
856 |
huc periture veni, capias ut digna Camillae |
|
857 |
praemia. tune etiam telis moriere Dianae ?' |
|
858 |
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam |
|
859 |
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit |
|
860 |
et duxit longe, donec curvata coirent |
|
861 |
inter se capita et manibus iam tangeret aequis, |
|
862 |
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. |
|
863 |
extemplo teli stridorem aurasque sonantis |
|
864 |
audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum. |
|
865 |
illum exspirantem socii atque extrema gementem |
|
866 |
obliti ignoto camporum in pulvere linquunt; |
|
867 |
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. |
|
868 |
Prima fugit domina amissa levis ala Camillae, |
|
869 |
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas, |
|
870 |
disiectique duces desolatique manipli |
|
871 |
tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt. |
|
872 |
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis |
|
873 |
sustentare valet telis aut sistere contra, |
|
874 |
sed laxos referunt umeris languentibus arcus, |
|
875 |
quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. |
|
876 |
volvitur ad muros caligine turbidus atra |
|
877 |
pulvis, et e speculis percussae pectora matres |
|
878 |
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. |
|
879 |
qui cursu portas primi inrupere patentis, |
|
880 |
hos inimica super mixto premit agmine turba, |
|
881 |
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, |
|
882 |
moenibus in patriis atque inter tuta domorum |
|
883 |
confixi exspirant animas. pars claudere portas, |
|
884 |
nec sociis aperire viam nec moenibus audent |
|
885 |
accipere orantis, oriturque miserrima caedes |
|
886 |
defendentum armis aditus inque arma ruentum. |
|
887 |
exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum |
|
888 |
pars in praecipitis fossas urgente ruina |
|
889 |
volvitur, immissis pars caeca et concita frenis |
|
890 |
arietat in portas et duros obice postis. |
|
891 |
ipsae de muris summo certamine matres |
|
892 |
(monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam) |
|
893 |
tela manu trepidae iaciunt ac robore duro |
|
894 |
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis |
|
895 |
praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. |
|
896 |
Interea Turnum in silvis saevissimus implet |
|
897 |
nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum: |
|
898 |
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, |
|
899 |
ingruere infensos hostis et Marte secundo |
|
900 |
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. |
|
901 |
ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt) |
|
902 |
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. |
|
903 |
vix e conspectu exierat campumque tenebat, |
|
904 |
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos |
|
905 |
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. |
|
906 |
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur |
|
907 |
agmine nec longis inter se passibus absunt; |
|
908 |
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos |
|
909 |
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, |
|
910 |
et saevum Aenean agnovit Turnus in armis |
|
911 |
adventumque pedum flatusque audivit equorum. |
|
912 |
continuoque ineant pugnas et proelia temptent, |
|
913 |
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero |
|
914 |
tingat equos noctemque die labente reducat. |
|
915 |
considunt castris ante urbem et moenia vallant. |