Vox-Latina-Gottingensis

Scripta auctorum Latinorum

Publius Vergilius Maro

Aeneis VIII

001

Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce

002

extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,

003

utque acris concussit equos utque impulit arma,

004

extemplo turbati animi, simul omne tumultu

005

coniurat trepido Latium saevitque iuventus

006

effera. ductores primi Messapus et Ufens

007

contemptorque deum Mezentius undique cogunt

008

auxilia et latos vastant cultoribus agros.

009

mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem

010

qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,

011

advectum Aenean classi victosque penatis

012

inferre et fatis regem se dicere posci,

013

edoceat, multasque viro se adiungere gentis

014

Dardanio et late Latio increbrescere nomen:

015

quid struat his coeptis, quem si fortuna sequatur,

016

eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi

017

quam Turno regi aut regi apparere Latino.

018

Talia per Latium. quae Laomedontius heros

019

cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,

020

atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc

021

in partisque rapit varias perque omnia versat,

022

sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis

023

sole repercussum aut radiantis imagine lunae

024

omnia pervolitat late loca, iamque, sub auras

025

erigitur summique ferit laquearia tecti.

026

nox erat et terras animalia fessa per omnis

027

alituum pecudumque genus sopor altus habebat,

028

cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe

029

Aeneas, tristi turbatus pectora bello,

030

procubuit seramque dedit per membra quietem.

031

huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno

032

populeas inter senior se attollere frondes

033

visus (eum tenuis glauco velabat amictu

034

carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),

035

tum sic adfari et curas his demere dictis :

036

"0 sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem

037

qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,

038

exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,

039

hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates;

040

neu belli' terrere minis; tumor omnis et irae

041

concessere deum. (?)

042

iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,

043

litoreis ingens inventa sub ilicibus sus

044

triginta capitum fetus enixa iacebit,

045

alba, solo recubans, albi circum ubera nati.

046

hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,

047

ex quo ter denis urbem redeuntibus annis

048

Ascanius clari condet cognominis Albam.

049

haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat

050

expedias victor, paucis (adverte) docebo.

051

Arcades his oris, genus a Pallante profectum,

052

qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,

053

delegere locum et posuere in montibus urbem

054

Pallantis proavi de nomine Pallanteum.

055

hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;

056

hos castris adhibe socios et foedera iunge.

057

ipse ego te ripis et recto flumine ducam,

058

adversum remis superes subvectus ut amnem.

059

surge age, nate dea, primisque cadentibus astris

060

Iunoni fer rite preces, iramque minasque

061

supplicibus supera votis. mihi victor honorem

062

persolves. ego sum pleno quem flumine cernis

063

stringentem ripas et pinguia culta secantem,

064

caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.

065

hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit."

066

Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto

067

ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.

068

surgit. et aetherii spectans orientia solis

069

lumina rite cavis undam de flumine palmis

070

sustinet ac talis effundit ad aethera voces:

071

"nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,

072

tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,

073

accipite Aenean et tandem arcete periclis.

074

quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra

075

fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,

076

semper honore meo, semper celebrabere donis,

077

corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.

078

adsis o tantum et propius tua numina firmes."

079

sic memorat, geminasque legit de classe biremis

080

remigioque aptat, socios simul instruit armis.

081

Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,

082

candida per silvam cum fetu concolor albo

083

procubuit viridique in litore conspicitur sus:

084

quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,

085

mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.

086

Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem

087

leniit, et tacita refluens ita substitit unda,

088

mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

089

sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.

090

ergo iter inceptum celerant. rumore secundo

091

labitur uncta vadis abies, mirantur et undae,

092

miratur nemus insuetum fulgentia longe

093

scuta virum fluvio pictasque innare carinas.

094

olli remigio noctemque diemque fatigant

095

et longos superant flexus, variisque teguntur

096

arboribus, viridisque secant placido aequore silvas.

097

sol medium caeli conscenderat igneus orbem

098

cum muros arcemque procul ac rara domorum

099

tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo

100

aequavit, tum res inopes Euandrus habebat.

101

ocius advertunt proras urbique propinquant.

102

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem

103

Amphitryoniadae magno divisque ferebat

104

ante urbem in luco. Pallas huic filius una,

105

una omnes iuvenum primi pauperque senatus

106

tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

107

ut celsas videre rates atque inter opacum

108

adlabi nemus et tacitis incumbere remis,

109

terrentur visu subito cunctique relictis

110

consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas

111

sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse,

112

et procul e tumulo: "iuvenes, quae causa subegit

113

ignotas temptare vias? quo tenditis?" inquit.

114

"qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?"

115

tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta

116

paciferaeque manu ramum praetendit olivae:

117

"Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,

118

quos illi bello profugos egere superbo.

119

Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos

120

Dardaniae venisse duces socia arma rogantis."

121

obstipuit tanto percussus nomine Pallas:

122

"egredere o quicumque es," ait "coramque parentem

123

adloquere ac nostris succede penatibus hospes."

124

excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.

125

progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.

126

Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:

127

"optime Graiugenum, cui me Fortuna precari

128

et vitta comptos voluit praetendere ramos,

129

non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas

130

quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;

131

sed mea me virtus et sancta oracula divum

132

cognatique patres, tua terris didita fama,

133

coniunxere tibi et fatis egere volentem.

134

Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,

135

Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,

136

advehitur Teucros; Electram maximus Atlas

137

edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.

138

vobis Mercurius pater est, quem candida Maia

139

Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;

140

at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,

141

idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.

142

sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.

143

his fretus non legatos neque prima per artem

144

temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque

145

obieci caput et supplex ad limina veni.

146

gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello

147

insequitur; nos si pellant nihil afore credunt

148

quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,

149

et mare quod supra teneant quodque adluit infra.

150

accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello

151

pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus."

152

Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis

153

iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.

154

tum sic pauca refert: "ut te, fortissime Teucrum,

155

accipio agnoscoque libens! ut verba parentis

156

et vocem Anchisae magni vultumque recordor!

157

nam memini Hesionae visentem regna sororis

158

Laomedontiaden Priamum Salamina petentem

159

protinus Arcadiae gelidos invisere finis.

160

tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,

161

mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum

162

Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat

163

Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore

164

compellare virum et dextrae coniungere dextram;

165

accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.

166

ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas

167

discedens chlamydemque auro dedit intertextam,

168

frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.

169

ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,

170

et lux cum primum terris se crastina reddet,

171

auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.

172

interea sacra haec, quando huc venistis amici,

173

annua, quae differre nefas, celebrate faventes

174

nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis."

175

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi

176

pocula gramineoque viros locat ipse sedili,

177

praecipuumque toro et villosi pelle leonis

178

accipit Aenean solioque invitat acerno.

179

tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos

180

viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris

181

dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.

182

vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus

183

perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

184

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

185

rex Euandrus ait: "non haec sollemnia nobis,

186

has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

187

vana superstitio veterumque ignara deorum

188

imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis

189

servati facimus meritosque novamus honores.

190

iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,

191

disiectae procul ut moles desertaque montis

192

stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.

193

hic spelunca fuit vasto summota recessu,

194

semihominis Caci facies quam dira tenebat,

195

solis inaccessam radiis; semperque recenti

196

caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis

197

ora virum tristi pendebant pallida tabo.

198

huic monstro Volcanus erat pater: illius atros

199

ore vomens ignis magna se mole ferebat.

200

attulit et nobis aliquando optantibus aetas

201

auxilium adventumque dei. nam maximus ultor

202

tergemini nece Geryonae spoliisque superbus

203

Alcides aderat taurosque hac victor agebat

204

ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.

205

at furis Caci mens effera, ne quid inausum

206

aut intractatum scelerisve dolive fuisset,

207

quattuor a stabulis praestanti corpore tauros

208

avertit, totidem forma superante iuvencas.

209

atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,

210

cauda in speluncam tractos versisque viarum

211

indiciis raptos saxo occultabat opaco.

212

quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.

213

interea, cum iam stabulis saturata moveret

214

Amphitryoniades armenta abitumque pararet,

215

discessu mugire boves atque omne querelis

216

impleri nemus et colles clamore relinqui.

217

reddidit una boum vocem vastoque sub antro

218

mugiit et Caci spem custodita fefellit.

219

hic vero Alcidae furiis exarserat atro

220

felle dolor, rapit arma manu nodisque gravatum

221

robur, et aerii cursu petit ardua montis.

222

tum primum nostri Cacum videre timentem

223

turbatumque oculi; fugit ilicet ocior euro

224

speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.

225

ut sese inclusit ruptisque immane catenis

226

deiecit saxum, ferro quod et arte paterna

227

pendebat, fultosque emuniit obice postis,

228

ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque

229

accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,

230

dentibus infrendens. ter totum fervidus ira

231

lustrat Aventini montem, ter saxea temptat

232

limina nequiquam, ter fessus valle resedit.

233

stabat acuta silex praecisis undique saxis

234

speluncae dorso insurgens, altissima visu,

235

dirarum nidis domus opportuna volucrum.

236

hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem,

237

dexter in adversum nitens concussit et imis

238

avulsam solvit radicibus, inde repente

239

impulit; impulsu quo maximus intonat aether,

240

dissultant ripae refluitque exterritus amnis.

241

at specus et Caci detecta apparuit ingens

242

regia, et umbrosae penitus patuere cavernae,

243

non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens

244

infernas reseret sedes et regna recludat

245

pallida, dis invisa, superque immane barathrum

246

cernatur, trepident immisso lumine Manes.

247

ergo insperata deprensum luce repente

248

inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem

249

desuper Alcides telis premit, omniaque arma

250

advocat et ramis vastisque molaribus instat.

251

ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,

252

faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)

253

evomit involvitque domum caligine caeca

254

prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro

255

fumiferam noctem commixtis igne tenebris.

256

non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem

257

praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam

258

fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.

259

hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem

260

corripit in nodum complexus, et angit inhaerens

261

elisos oculos et siccum sanguine guttur.

262

panditur extemplo foribus domus atra revulsis

263

abstractaeque boves abiurataeque rapinae

264

caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver

265

protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo

266

terribilis oculos, vultum villosaque saetis

267

pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.

268

ex illo celebratus honos laetique minores

269

servavere diem, primusque Potitius auctor

270

et domus Herculei custos Pinaria sacri.

271

hanc aram luco statuit, quae maxima semper

272

dicetur nobis et erit quae maxima semper.

273

quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum

274

cingite fronde comas et pocula porgite dextris,

275

communemque vocate deum et date vina volentes."

276

dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra

277

velavitque comas foliisque innexa pependit,

278

et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes

279

in mensam laeti libant divosque precantur.

280

Devexo interea propior fit Vesper Olympo.

281

iamque sacerdotes primusque Potitius ibant

282

pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.

283

instaurant epulas et mensae grata secundae

284

dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.

285

tum Salii ad cantus incensa altaria circum

286

populeis adsunt evincti tempora ramis,

287

hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes

288

Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae

289

monstra manu geminosque premens eliserit anguis,

290

ut bello egregias idem disiecerit urbes,

291

Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores

292

rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae

293

pertulerit. "tu nubigenas, invicte, bimembris,

294

Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas

295

prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.

296

te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci

297

ossa super recubans antro semesa cruento;

298

nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus

299

arduus arma tenens; non te rationis egentem

300

Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.

301

salve, vera Iovis proles, decus addite divis,

302

et nos et tua dexter adi pede sacra secundo."

303

talia carminibus celebrant; super omnia Caci

304

speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.

305

consonat omne nemus strepitu collesque resultant.

306

Exim se cuncti divinis rebus ad urbem

307

perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo,

308

et comitem Aenean iuxta natumque tenebat

309

ingrediens varioque viam sermone levabat.

310

miratur facilisque oculos fert omnia circum

311

Aeneas, capiturque locis et singula laetus

312

exquiritque auditque virum monimenta priorum.

313

tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:

314

"haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant

315

gensque virum truncis et duro robore nata,

316

quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

317

aut componere opes norant aut parcere parto,

318

sed rami atque asper victu venatus alebat.

319

primus ab aetherio venit Saturnus Olympo

320

arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.

321

is genus indocile ac dispersum montibus altis

322

composuit legesque dedit, Latiumque vocari

323

maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

324

aurea quae perhibent illo sub rege fuere

325

saecula: sic placida populos in pace regebat,

326

deterior donec paulatim ac decolor aetas

327

et belli rabies et amor successit habendi.

328

tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,

329

saepius et nomen posuit Saturnia tellus;

330

tum reges asperque immani corpore Thybris,

331

a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim

332

diximus; amisit verum vetus Albula nomen.

333

me pulsum patria pelagique extrema sequentem

334

Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

335

his posuere locis, matrisque egere tremenda

336

Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo."

337

Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram

338

et Carmentalem Romani nomine portam

339

quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem,

340

vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

341

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.

342

hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum

343

rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal

344

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.

345

nec non et sacri monstrat nemus Argileti

346

testaturque locum et letum docet hospitis Argi.

347

hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit

348

aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.

349

iam tum religio pavidos terrebat agrestis

350

dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.

351

"hoc nemus, hunc" inquit "frondoso vertice collem

352

(quis deus incertum est) habitat deus ; Arcades ipsum

353

credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem

354

aegida concuterat dextra nimbosque cieret.

355

haec duo praeterea disiectis oppida muris,

356

reliquias veterumque vides monimenta virorum.

357

hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem;

358

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen."

359

talibus inter se dictis ad tecta subibant

360

pauperis Euandri, passimque armenta videbant

361

Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

362

ut ventum ad sedes, "haec" inquit "'limina victor

363

Alcides subiit, haec illum regia cepit.

364

aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

365

finge deo, rebusque veni non asper egenis."

366

dixit, et angusti subter fastigia tecti

367

ingentem Aenean duxit stratisque locavit

368

effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

369

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

370

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater

371

Laurentumque minis et duro mota tumultu

372

Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo

373

incipit et dictis divinum aspirat amorem:

374

"dum bello Argolici vastabant Pergama reges

375

debita casurasque inimicis ignibus arces,

376

non ullum auxilium miseris, non arma rogavi

377

artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,

378

incassumve tuos volui exercere labores,

379

quamvis et Priami deberem plurima natis,

380

et durum Aeneae flevissem saepe laborem.

381

nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:

382

ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen

383

arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,

384

te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.

385

aspice qui coeant populi, quae moenia clausis

386

ferrum acuant portis in me excidiumque meorum."

387

dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis

388

cunctantem amplexu molli fovet. ille repente

389

accepit solitam flammam, notusque medullas

390

intravit calor et labefacta per ossa cucurrit,

391

non secus atque olim tonitru cum rupta corusco

392

ignea rima micans percurrit lumine nimbos.

393

sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.

394

tum pater aeterno fatur devinctus amore:

395

"quid causas petis ex alto? fiducia cessit

396

quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset,

397

tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;

398

nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant

399

stare decemque alios Priamum superesse per annos.

400

et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,

401

quidquid in arte mea possum promittere curae,

402

quod fieri ferro liquidove potest electro,

403

quantum ignes animaeque valent, absiste precando

404

viribus indubitare tuis." ea verba locutus

405

optatos dedit amplexus placidumque petivit

406

coniugis infusus gremio per membra soporem.

407

Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae

408

curriculo expulerat somnum, cum femina primum,

409

cui tolerare colo vitam tenuique Minerva

410

impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis

411

noctem addens operi, famulasque ad lumina longo

412

exercet penso, castum ut servare cubile

413

coniugis et possit parvos educere natos:

414

haud secus ignipotens nec tempore segnior illo

415

mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.

416

insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque

417

erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,

418

quam subter specus et Cyclopum exesa caminis

419

antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus

420

auditi referunt gemitus, striduntque cavernis

421

stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,

422

Volcani domus et Volcania nomine tellus.

423

hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.

424

Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,

425

Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon.

426

his informatum manibus iam parte polita

427

fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo

428

deicit in terras, pars imperfecta manebat.

429

tris imbris torti radios, tris nubis aquosae

430

addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri.

431

fulgores nunc terrificos sonitumque metumque

432

miscebant operi flammisque sequacibus iras.

433

parte alia Marti currumque rotasque volucris

434

instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;

435

aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,

436

certatim squamis serpentum auroque polibant

437

conexosque anguis ipsamque in pectore divae

438

Gorgona desecto vertentem lumina collo.

439

"tollite cuncta" inquit "coeptosque auferte labores,

440

Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem

441

arma acri facienda viro. nunc viribus usus,

442

nunc manibus rapides, omni nunc arte magistra.

443

praecipitate moras." nec plura effatus, at illi

444

ocius incubuere omnes pariterque laborem

445

sortiti. fluit aes rivis aurique metallum

446

vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit.

447

ingentem clipeum informant, unum omnia contra

448

tela Latinorum, septenosque orbibus orbis

449

impediunt. alii ventosis follibus auras

450

accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt

451

aera lacu. gemit impositis incudibus antrum.

452

illi inter sese multa vi bracchia tollunt

453

in numerum versantque tenaci forcipe massam.

454

Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,

455

Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma

456

et matutini volucrum sub culmine cantus.

457

consurgit senior tunicaque inducitur artus

458

et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.

459

tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem

460

demissa ab laeva pantherae terga retorquens.

461

nec non et gemini custodes limine ab alto

462

praecedunt gressumque canes comitantur erilem.

463

hospitis Aeneae sedem et secreta petebat

464

sermonum memor et promissi muneris heros.

465

nec minus Aeneas se matutinus agebat.

466

filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.

467

congressi iungunt dextras mediisque residunt

468

aedibus et licito tandem sermone fruuntur.

469

rex prior haec: (?)

470

"maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam

471

res equidem Troiae victas aut regna fatebor,

472

nobis ad belli auxilium pro nomine tanto

473

exiguae vires; hinc Tusco claudimur amni,

474

hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.

475

sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis

476

iungere castra paro, quam fors inopina salutem

477

ostentat. fatis huc te poscentibus adfers.

478

haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto

479

urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam

480

gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.

481

hanc multos florentem annos rex deinde superbo

482

imperio et saevis tenuit Mezentius armis.

483

quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni

484

effera? di capiti ipsius generique reservent!

485

mortua quin etiam iungebat corpora vivis

486

componens manibusque manus atque oribus ora,

487

tormenti genus, et sanie taboque fluentis

488

complexu in misero longa sic morte necabat.

489

at fessi tandem cives infanda furentem

490

armati circumsistunt ipsumque domumque,

491

obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.

492

ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros

493

confugere et Turni defendier hospitis armis.

494

ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,

495

regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.

496

his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.

497

toto namque fremunt condensae litore puppes

498

signaque ferre iubent, retinet longaevus haruspex

499

fata canens: "o Maeoniae delecta iuventus,

500

flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem

501

fert dolor et merita accendit Mezentius ira,

502

nulli fas Italo tantam subiungere gentem:

503

externos optate duces." tum Etrusca resedit

504

hoc acies campo monitis exterrita divum.

505

ipse oratores ad me regnique coronam

506

cum sceptro misit mandatque insignia Tarcho,

507

succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.

508

sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus

509

invidet imperium seraeque ad fortia vires.

510

natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella

511

hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis

512

et generi fata indulgent, quem numina poscunt,

513

ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.

514

hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,

515

Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro

516

militiam et grave Martis opus, tua cernere facta

517

adsuescat, primis et te miretur ab annis.

518

Arcadas huic equites bis centum, robora pubis

519

lecta dabo, totidemque suo tibi munere Pallas."

520

Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant

521

Aeneas Anchisiades et fidus Achates,

522

multaque dura suo tristi cum corde putabant,

523

ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.

524

namque improviso vibratus ab aethere fulgor

525

cum sonitu venit et ruere omnia visa repente,

526

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

527

suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens.

528

arma inter nubem caeli in regione serena

529

per sudum rutilare vident et pulsa tonare.

530

obstipuere animis alii, sed Troius heros

531

agnovit sonitum et divae promissa parentis.

532

tum memorat: "ne vero, hospes, ne quaere profecto

533

quem casum portenta ferant: ego poscor. Olympo

534

hoc signum cecinit missuram diva creatrix,

535

si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras

536

laturam auxilio. (?)

537

heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!

538

quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas

539

scuta virum galeasque et fortia corpore volves,

540

Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant."

541

Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto

542

et primum Herculeis sopitas ignibus aras

543

excitat, hesternumque larem parvosque penatis

544

laetus adit; mactat lectas de more bidentis

545

Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.

546

post hinc ad navis graditur sociosque revisit,

547

quorum de numero qui sese in bella sequantur

548

praestantis virtute legit; pars cetera prona

549

fertur aqua segnisque secundo defluit amni,

550

nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.

551

dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;

552

ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis

553

pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.

554

Fama volat parvam subito vulgata per urbem

555

ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.

556

vota metu duplicant matres, propiusque periclo

557

it timor et maior Martis iam apparet imago.

558

tum pater Euandrus dextram complexus euntis

559

haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:

560

"o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,

561

qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa

562

stravi scutorumque incendi victor acervos

563

et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,

564

nascenti cui tris animas Feronia mater

565

(horrendum dictu) dederat, terna arma movenda

566

(ter leto sternendus erat; cui tum tamen omnis

567

abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis):

568

non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,

569

nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam

570

huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset

571

funera, tam multis viduasset civibus urbem.

572

at vos, o superi, et divum tu maxime rector

573

Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis

574

et patrias audite preces: si numina vestra

575

incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,

576

si visurus eum vivo et venturus in unum:

577

vitam oro, patior quemvis durare laborem.

578

sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,

579

nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,

580

dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,

581

dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,

582

complexu teneo, gravior neu nuntius auris

583

vulneret." haec genitor digressu dicta supremo

584

fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.

585

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis

586

Aeneas inter primos et fidus Achates,

587

inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas

588

in medio chlamyde et pictis conspectus in armis,

589

qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,

590

quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,

591

extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.

592

stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur

593

pulveream nubem et fulgentis aere catervas.

594

olli per dumos, qua proxima meta viarum,

595

armati tendunt; it clamor, et agmine facto

596

quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.

597

est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,

598

religione patrum late sacer; undique colles

599

inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.

600

Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,

601

arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,

602

qui primi finis aliquando habuere Latinos.

603

haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant

604

castra locis, celsoque omnis de colle videri

605

iam poterat legio et latis tendebat in arvis.

606

huc pater Aeneas et bello lecta iuventus

607

succedunt, fessique et equos et corpora curant.

608

At Verius aetherios inter dea candida nimbos

609

dona ferens aderat; natumque in valle reducta

610

ut procul egelido secretum flumine vidit,

611

talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:

612

"en perfecta mei promissa coniugis arte

613

munera: ne mox aut Laurentis, nate, superbos

614

aut acrem dubites in proelia poscere Turnum."

615

dixit, et amplexus nati Cytherea petivit,

616

arma sub adversa posuit radiantia quercu.

617

ille deae donis et tanto laetus honore

618

expleri nequit atque oculos per singula volvit,

619

miraturque interque manus et bracchia versat

620

terribilem cristis galeam flammasque vomentem,

621

fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,

622

sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes

623

solis inardescit radiis longeque refulget;

624

tum levis ocreas electro auroque recocto,

625

hastamque et clipei non enarrabile textum.

626

illic res Italas Romanorumque triumphos

627

haud vatum ignarus venturique inscius aevi

628

fecerat ignipotens, illic genus omne futurae

629

stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.

630

fecerat et viridi fetam Mavortis in antro

631

procubuisse lupam, geminos huic ubera circum

632

ludere pendentis pueros et lambere matrem

633

impavidos, illam tereti cervice reflexa

634

mulcere alternos et corpora fingere lingua.

635

nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas

636

consessu caveae, magnis Circensibus actis,

637

addiderat, subitoque novum consurgere bellum

638

Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.

639

post idem inter se posito certamine reges

640

armati Iovis ante aram paterasque tenentes

641

stabant et caesa iungebant foedera porca.

642

haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae

643

distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!),

644

raptabatque viri mendacis viscera Tullus

645

per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.

646

nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat

647

accipere ingentique urbem obsidione premebat:

648

Aeneadas in ferrum pro libertate ruebant.

649

illum indignanti similem similemque minanti

650

aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles

651

et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.

652

in summo custos Tarpeiae Manlius arcis

653

stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,

654

Romuleoque recens horrebat regia culmo.

655

atque hic auratis volitans argenteus anser

656

porticibus Gallos in limine adesse canebat;

657

Galli per dumos aderant arcemque tenebant

658

defensi tenebris et dono noctis opacae:

659

aurea caesaries ollis atque aurea vestis,

660

virgatis lucent sagulis, tum lactea colla

661

auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant

662

gaesa manu, scutis protecti corpora longis.

663

hic exsultantis Salios nudosque Lupercos

664

lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo

665

extuderat, castae ducebant sacra per urbem

666

pilentis matres in mollibus. hinc procul addit

667

Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,

668

et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci

669

pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,

670

secretosque pios, his dantem iura Catonem.

671

haec inter tumidi late maris ibat imago

672

aurea, sed fluctu spumabant caerula cano,

673

et circum argento clari delphines in orbem

674

aequora verrebant caudis aestumque secabant.

675

in medio classis aeratas, Actia bella,

676

cernere erat, totumque instructo Marte videres

677

fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.

678

hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar

679

cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,

680

stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas

681

laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.

682

parte alia ventis et dis Agrippa secundis

683

arduus agmen agens: cui, belli insigne superbum,

684

tempora navali fulgent rostrata corona.

685

hinc ope barbarica variisque Antonius armis,

686

victor ab Aurorae populis et litore rubro,

687

Aegyptum virisque Orientis et ultima secum

688

Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.

689

una omnes ruere ac totum spumare reductis

690

convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.

691

alta petunt; pelago credas innare revulsas

692

Cycladas aut montis concurrere montibus altos,

693

tanta mole viri turritis puppibus instant.

694

stuppea flamma manu telisque volatile ferrum

695

spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.

696

regina in mediis patrio vocat agmina sistro,

697

necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.

698

omnigenumque deum monstra et latrator Anubis

699

contra Neptunum et Venerem contraque Minervam

700

tela tenent. saevit medio in certamine Mavors

701

caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,

702

et scissa gaudens vadit Discordia palla,

703

quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.

704

Actius haec cernens arcum intendebat Apollo

705

desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,

706

omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.

707

ipsa videbatur ventis regina vocatis

708

vela dare et laxos iam iamque immittere funis.

709

illam inter caedes pallentem morte futura

710

fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri,

711

contra autem magno maerentem corpore Nilum

712

pandentemque sinus et tota veste vocantem

713

caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.

714

at Caesar, triplici invectus Romana triumpho

715

moenia, dis Italis votum immortale sacrabat,

716

maxima ter centum totam delubra per urbem.

717

laetitia ludisque viae plausuque fremebant;

718

omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;

719

ante aras terram caesi stravere iuvenci.

720

ipse sedens niveo candentis limine Phoebi

721

dona recognoscit populorum aptatque superbis

722

postibus; incedunt victae longo ordine gentes,

723

quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.

724

hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,

725

hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos

726

finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,

727

extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,

728

indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.

729

Talia per clipeum Volcani, dona parentis,

730

miratur rerumque ignarus imagine gaudet

731

attollens umero famamque et fata nepotum.

Vergil Aeneis Buch 9