Vox-Latina-Gottingensis

Scripta auctorum Latinorum

Publius Vergilius Maro

Aeneis IV

001

At regina gravi iamdudum saucia cura

002

vulnus alit venis et caeco carpitur igni.

003

multa viri virtus animo multusque recursat

004

gentis honos: haerent infixi pectore vultus

005

verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

006

postera Phoebea lustrabat lampade terras

007

umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

008

cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

009

"Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

010

quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

011

quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

012

credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

013

degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

014

iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

015

si mihi non animo fixum immotumque sederet

016

ne cui me vinclo vellem sociare iugali,

017

postquam primus amor deceptam morte fefellit;

018

si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

019

huic uni forsan potui succumbere culpae.

020

Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei

021

coniugis et sparsos fraterna caede penatis

022

solus hic inflexit sensus animumque labantem

023

impulit. agnosco veteris vestigia flammae.

024

sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat

025

vel pater omnipotens abigat me fulmine ad umbras,

026

pallentis umbras Erebo noctemque profundam,

027

ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.

028

ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

029

abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro."

030

sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

031

Anna refert: "o luce magis dilecta sorori,

032

solane perpetua maerens carpere iuventa

033

nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?

034

id cinerem aut manis credis curare sepultos?

035

esto: aegram nulli quondam flexere mariti,

036

non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas

037

ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

038

dives alit: placitone etiam pugnabis amori?

039

nec venit in mentem quorum consederis arvis?

040

hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,

041

et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;

042

hinc deserta siti regio lateque furentes

043

Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam

044

germanique minas? (?)

045

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

046

hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

047

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna

048

coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

049

Punica se quantis attollet gloria rebus!

050

tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

051

indulge hospitio causasque innecte morandi,

052

dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,

053

quassataeque rates, dum non tractabile caelum."

054

His dictis impenso animum flammavit amore

055

spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem.

056

principio delubra adeunt pacemque per aras

057

exquirunt; mactant lectas de more bidentis

058

legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

059

Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.

060

ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

061

candentis vaccae media inter cornua fundit,

062

aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

063

instauratque diem donis, pecudumque reclusis

064

pectoribus inhians spirantia consulit exta.

065

heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem,

066

quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas

067

interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.

068

uritur infelix Dido totaque vagatur

069

urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,

070

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit

071

pastor agens telis liquitque volatile ferrum

072

nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat

073

Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.

074

nunc media Aenean secum per moenia ducit

075

Sidoniasque ostentat opes urbemque paratem,

076

incipit effari mediaque in voce resistit;

077

nunc eadem labente die convivia quaerit,

078

Iliacosque iterum demens audire labores

079

exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

080

post ubi digressi, lumenque obscura vicissim

081

luna premit suadentque cadentia sidera somnos,

082

sola domo maeret vacua stratisque relictis

083

incubat. illum absens absentem auditque videtque,

084

aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

085

detinet, infandum si fallere possit amorem.

086

non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus

087

exercet portusve aut propugnacula bello

088

tuta parant: pendent opera interrupta minaeque

089

murorum ingentes aequataque machina caelo.

090

Quam simul ac tali persensit peste teneri

091

cara Iovis coniunx nec famam obstare furori,

092

talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:

093

"egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

094

tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),

095

una dolo divum si femina victa duorum est.

096

nec me adeo fallit veritam te moenia nostra

097

suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

098

sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?

099

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos

100

exercemus? habes tota quod mente petisti:

101

ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.

102

communem hunc ergo populum paribusque regamus

103

auspiciis; liceat Phrygio servire marito

104

dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae."

105

Olli (sensit enim simulata mente locutam,

106

quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

107

sic contra est ingressa Venus: "quis talia demens

108

abnuat aut tecum malit contendere bello?

109

si modo quod memoras factum fortuna sequatur.

110

sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam

111

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,

112

miscerive probet populos aut foedera iungi.

113

tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.

114

perge, sequar." tum sic excepit regia Iuno:

115

"mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat

116

confieri possit, paucis (adverte) docebo.

117

venatum Aeneas unaque miserrima Dido

118

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

119

extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

120

his ego nigrantem commixta grandine nimbum,

121

dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,

122

desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.

123

diffugient comites et nocte tegentur opaca:

124

speluncam Dido dux et Troianus eandem

125

devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas,

126

conubio iungam stabili propriamque dicabo.

127

hic hymenaeus erit." non adversata petenti

128

adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

129

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

130

it portis iubare exorto delecta iuventus,

131

retia rara, plagae, lato venabula ferro,

132

Massylique ruunt equites et odora canum vis.

133

reginam thalamo cunctantem ad limina primi

134

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

135

stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

136

tandem progreditur magna stipante caterva

137

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

138

cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

139

aurea purpuream subnectit fibula vestem.

140

nec non et Phrygii comites et laetus Iulus

141

incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis

142

infert se socium Aeneas atque agmina iungit.

143

qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

144

deserit ac Delum maternam invisit Apollo

145

instauratque choros, mixtique altaria circum

146

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi:

147

ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem

148

fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

149

tela sonant umeris: haud illo segnior ibat

150

Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

151

postquam altos ventum in montis atque invia lustra,

152

ecce ferae saxi deiectae vertice caprae

153

decurrere iugis; alia de parte patentis

154

transmittunt cursu campos atque agmina cervi

155

pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.

156

at puer Ascanius mediis in vallibus acri

157

gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,

158

spumantemque dari pecora inter inertia votis

159

optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

160

Interea magno misceri murmure caelum

161

incipit, insequitur commixta grandine nimbus,

162

et Tyrii comites passim et Troiana iuventus

163

Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros

164

tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.

165

speluncam Dido dux et Troianus eandem

166

deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno

167

dant signum; fulsere ignes et conscius aether

168

conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.

169

ille dies primus leti primusque malorum

170

causa fuit; neque enim specie famave movetur

171

nec iam furtivum Dido meditatur amorem:

172

coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.

173

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

174

Fama, malum qua non aliud velocius ullum:

175

mobilitate viget virisque adquirit eundo,

176

parva metu primo, mox sese attollit in auras

177

ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

178

illam Terra parens ira inritata deorum

179

extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem

180

progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,

181

monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,

182

tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),

183

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

184

nocte volat caeli medio terraeque per umbram

185

stridens, nec dulci declinat lumina somno;

186

luce sedet custos aut summi culmine tecti

187

turribus aut altis, et magnas territat urbes,

188

tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.

189

haec tum multiplici populos sermone replebat

190

gaudens, et pariter facta atque infecta canebat

191

venisse Aenean Troiano sanguine cretum,

192

cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;

193

nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere

194

regnorum immemores turpique cupidine captos.

195

haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

196

Protinus ad regem cursus detorquet Iarban

197

incenditque animum dictis atque aggerat iras.

198

hic Hammone satus rapta Garamantide nympha

199

templa Iovi centum latis immania regnis,

200

centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,

201

excubias divum aeternas, pecudumque cruore

202

pingue solum et variis florentia limina sertis.

203

isque amens animi et rumore accensus amaro

204

dicitur ante aras media inter numina divum

205

multa Iovem manibus supplex orasse supinis:

206

"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

207

gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

208

aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques

209

nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes

210

terrificant animos et inania murmura miscent?

211

femina, quae nostris errans in finibus urbem

212

exiguam pretio posuit, cui litus arandum

213

cuique loci leges dedimus, conubia nostra

214

reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.

215

et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

216

Maeonia mentum mitra crinemque madentem

217

subnexus, rapto potitur: nos munera templis

218

quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem."

219

Talibus orantem dictis arasque tenentem

220

audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit

221

regia et oblitos famae melioris amantis.

222

tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:

223

"vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis

224

Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc

225

exspectat fatisque datas non respicit urbes,

226

adloquere et celeris defer mea dicta per auras.

227

non illum nobis genetrix pulcherrima talem

228

promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;

229

sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem

230

Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

231

proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.

232

si nulla accendit tantarum gloria rerum

233

nec super ipse sua molitur laude laborem,

234

Ascanione pater Romanas invidet arces?

235

quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur

236

nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?

237

naviget ! haec summa est, hic nostri nuntius esto."

238

Dixerat. ille patris magni parere parabat

239

imperio: et primum pedibus talaria nectit

240

aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

241

seu terram rapido pariter cum flamine portant.

242

tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco

243

pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,

244

dat. somnos adimitque, et lumina morte resignat.

245

illa fretus agit ventos et turbida tranat

246

nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit

247

Atlantis duri caelum qui vertice fulcit,

248

Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

249

piniferum caput et vento pulsatur et imbri,

250

nix umeros infusa tegit, tum flumina mento

251

praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

252

hic primum paribus nitens Cyllenius alis

253

constitit: hinc toto praeceps se corpore ad undas

254

misit avi similis, quae circum litora, circum

255

piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

256

haud aliter terras inter caelumque volabat

257

litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat

258

materno veniens ab avo Cyllenia proles.

259

ut primum alatis tetigit magalia plantis,

260

Aenean fundantem arces ac tecta novantem

261

conspicit. atque illi stellatus iaspide fulva

262

ensis erat Tyrioque ardebat murice laena

263

demissa ex umeris, dives quae munera Dido

264

fecerat, et tenui telas discreverat auro.

265

continuo invadit: "tu nunc Karthaginis altae

266

fundamenta locas pulchramque uxorius urbem

267

exstruis ? heu, regni rerumque oblite tuarum!

268

ipse deum tibi me claro demittit Olympo

269

regnator, caelum ac terras qui numine torquet:

270

ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:

271

quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?

272

si te nulla movet tantarum gloria rerum

273

(nec super ipse tua moliris laude laborem,)

274

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli

275

respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

276

debetur." tali Cyllenius ore locutus

277

mortalis visus medio sermone reliquit

278

et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

279

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,

280

arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.

281

ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,

282

attonitus tanto monitu imperioque deorum.

283

heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem

284

audeat adfatu? quae prima exordia sumat?

285

atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc

286

in partisque rapit varias perque omnia versat.

287

haec alternanti potior sententia visa est:

288

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,

289

classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,

290

arma parent et quae rebus sit causa novandis

291

dissimulent ; sese interea, quando optima Dido

292

nesciat et tantos rumpi non speret amores,

293

temptaturum aditus et quae mollissima fandi

294

tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes

295

imperio laeti parent et iussa facessunt.

296

At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

297

praesensit, motusque excepit prima futuros

298

omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti

299

detulit armari classem cursumque parari.

300

saevit inops animi totamque incensa per urbem

301

bacchatur, qualis commotis excita sacris

302

Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho

303

orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.

304

tandem his Aenean compellat vocibus ultro:

305

"dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

306

posse nefas tacitusque mea decedere terra?

307

nec te noster amor nec te data dextera quondam

308

nec moritura tenet crudeli funere Dido?

309

quin etiam hiberno moliris sidere classem

310

et mediis properas Aquilonibus ire per altum,

311

crudelis? quid, si non arva aliena domosque

312

ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,

313

Troia per undosum peteretur classibus aequor?

314

mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te

315

(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),

316

per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,

317

si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam

318

dulce meum, miserere domus labentis et istam,

319

oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.

320

te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

321

odere, infensi Tyrii; te propter eundem

322

exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,

323

fama prior. cui me moribundam deseris, - hospes

324

(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?

325

quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater

326

destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas ?

327

saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

328

ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula

329

luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,

330

non equidem omnino capta ac deserta viderer."

331

Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebat

332

lumina et obnixus curam sub corde premebat.

333

tandem pauca refert: "ego te, quae plurima fando

334

enumerare vales, numquam, regina, negabo

335

promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae

336

dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

337

pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto

338

speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam

339

praetendi taedas aut haec in foedera veni.

340

me si fata meis paterentur ducere vitam

341

auspiciis et sponte mea componere curas,

342

urbem Troianam primum dulcisque meorum

343

reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

344

et recidiva manu posuissem Pergama victis.

345

sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

346

Italiam Lyciae iussere capessere sortes;

347

hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces

348

Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,

349

quae tandem Ausonia Teucros considere terra

350

invidia est? et nos fas extera quaerere regna.

351

me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris

352

nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,

353

admonet in somnis et turbida terret imago;

354

me puer Ascanius capitisque iniuria cari,

355

quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.

356

nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso

357

(testor utrumque caput) celeris mandata per auras

358

detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi

359

intrantem muros vocemque his auribus hausi.

360

desine meque tuis incendere teque querelis;

361

Italiam non sponte sequor." (?)

362

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur

363

huc illuc volvens oculos totumque pererrat

364

luminibus tacitis et sic accensa profatur:

365

"nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,

366

perfide, sed duris genuit te cautibus horrens

367

Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

368

nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo?

369

num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

370

num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est?

371

quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno

372

nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

373

nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem

374

excepi et regni demens in parte locavi.

375

amissam classem, socios a morte reduxi

376

(heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,

377

nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso

378

interpres divum fert horrida iussa per auras.

379

scilicet is superis labor est, ea cura quietos

380

sollicitat. neque te teneo neque dicta refello

381

i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.

382

spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,

383

supplicia hausurum scopulis et nomine Dido

384

saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens

385

et, cum frigida mors anima seduxerit artus,

386

omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas

387

audiam et haec manis veniet mihi fama sub imos."

388

his medium dictis sermonem abrumpit et auras

389

aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,

390

linquens multa metu cunctantem et multa parantem

391

dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra

392

marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

393

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem

394

solando cupit et dictis avertere curas,

395

multa gemens magnoque animum labefactus amore

396

iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.

397

tum vero Teucri incumbunt et litore celsas

398

deducunt toto navis. natat uncta carina,

399

frondentisque ferunt remos et robora silvis

400

infabricata fugae studio. (?)

401

migrantis cernas totaque ex urbe ruentis.

402

ac velut ingentem formicae farris acervum

403

cum populant hiemis memores tectoque reponunt,

404

it nigrum campis agmen praedamque per herbas

405

convectant calle angusto : pars grandia trudunt

406

obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt

407

castigantque moras, opere omnis semita fervet.

408

quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,

409

quosve dabas gemitus, cum litora fervere late

410

prospiceres arce ex summa, totumque videres

411

misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!

412

improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!

413

ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando

414

cogitur et supplex animos summittere amori,

415

ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

416

"Anna, vides toto properari litore circum:

417

undique convenere; vocat iam carbasus auras,

418

puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

419

hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

420

et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum

421

exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

422

te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;

423

sola viri mollis aditus et tempora noras:

424

i, soror atque hostem supplex adfare superbum:

425

non ego cum Danais Troianam exscindere gentem

426

Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,

427

nec patris Anchisae cineres manisve revelli:

428

cur mea dicta negat duras demittere in auris?

429

quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:

430

exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.

431

non iam coniugium antiquum quod prodidit, oro,

432

nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

433

tempus inane peto, requiem spatiumque furori,

434

dum mea me victam doceat fortuna dolere.

435

extremam hanc oro veniam (miserere sororis),

436

quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam."

437

Talibus orabat, talisque miserrima fletus

438

fertque refertque soror. sed nullis ille movetur

439

fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;

440

fata obstant placidasque viri deus obstruit auris.

441

ac velut annoso validam cum robore quercum

442

Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc

443

eruere inter se certant; it stridor, et altae

444

consternunt terram concusso stipite frondes;

445

ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras

446

aetherias, tantum radice in Tartara tendit:

447

haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros

448

tunditur, et magno persentit pectore curas;

449

mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

450

Tum vero infelix fatis exterrita Dido

451

mortem orat; taedet caeli convexa tueri.

452

quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,

453

vidit, turicremis cum dona imponeret aris

454

(horrendum dictu), latices nigrescere sacros

455

fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.

456

hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.

457

praeterea fuit in tectis de marmore templum

458

coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

459

velleribus niveis et festa fronde revinctum:

460

hinc exaudiri voces et verba vocantis.

461

visa viri, nox cum terras obscura teneret,

462

solaque culminibus ferali carmine bubo

463

saepe queri et longas in fletum ducere voces;

464

multaque praeterea vatum praedicta priorum

465

terribili monitu horrificant. agit ipse furentem

466

in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui

467

sola sibi, semper longam incomitata videtur

468

ire viam et Tyrios deserta quaerere terra,

469

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus

470

et solem geminum et duplices se ostendere Thebas,

471

aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,

472

armatam facibus matrem et serpentibus atris

473

cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

474

Ergo ubi concepit furias evicta dolore

475

decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

476

exigit, et maestam dictis adgressa sororem

477

consilium vultu tegit ac spem fronte serenat:

478

"inveni, germana, viam (gratare sorori)

479

quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.

480

Oceani finem iuxta solemque cadentem

481

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas

482

axem umero torquet stellis ardentibus aptum:

483

hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

484

Hesperidum templi custos, epulasque draconi

485

quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,

486

spargens umida mella soporiferumque papaver.

487

haec se carminibus promittit solvere mentes

488

quas velit, ast aliis duras immittere curas,

489

sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,

490

nocturnosque movet manis : mugire videbis

491

sub pedibus terram et descendere montibus ornos.

492

testor, cara deos et te, germana, tuumque

493

dulce caput, magicas invitam accingier artis.

494

tu secreta pyram tecto interiore sub auras

495

erige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit

496

impius exuviasque omnis lectumque, iugalem,

497

quo perii, superimponas: abolere nefandi

498

cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos."

499

haec effata silet, pallor simul occupat ora.

500

non tamen Anna novis praetexere funera sacris

501

germanam credit, nec tantos mente furores

502

concipit aut graviora timet quam morte Sychaei.

503

ergo iussa parat. (?)

504

At regina pyra penetrali in sede sub auras

505

erecta ingenti taedis atque ilice secta,

506

intenditque locum sertis et fronde coronat

507

funerea; super exuvias ensemque relictum

508

effigiemque toro locat haud ignara futuri.

509

stant arae circum et crinis effusa sacerdos

510

ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque

511

tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.

512

sparserat et latices simulatos fontis Averni,

513

falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis

514

pubentes herbae nigri cum lacte veneni;

515

quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus

516

et matri praereptus amor. (?)

517

ipsa mola manibusque piis altaria iuxta

518

unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,

519

testatur moritura deos et conscia fati

520

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis

521

curae numen habet iustumque memorque, precatur.

522

Nox erat et placidum carpebant fessa soporem

523

corpora per terras, silvaeque et saeva quierant

524

aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,

525

cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,

526

quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis

527

rura tenent, somno positae sub nocte silenti.

528

lenibant curas et corda oblita laborum.

529

at non infelix animi Phoenissa neque umquam

530

solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem

531

accipit: ingeminant curae rursusque resurgens

532

saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu.

533

sic adeo insistit secumque ita corde volutat:

534

"en, quid ago? rursusne procos inrisa priores

535

experiar, Nomadumque petam conubia supplex,

536

quos ego sim totiens iam dedignata maritos?

537

Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum

538

iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos

539

et bene apud memores veteris stat gratia facti?

540

quis me autem, fac velle, sinet ratibusque superbis

541

invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum

542

Laomedonteae sentis periuria gentis?

543

quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?

544

an Tyriis omnique manu stipata meorum

545

inferar et, quos Sidonia vix urbe revelli,

546

rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?

547

quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.

548

tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

549

his, germana, malis oneras atque obicis hosti.

550

non licuit thalami expertem sine crimine vitam

551

degere more ferae, talis nec tangere curas;

552

non servata fides cineri promissa Sychaeo."

553

Tantos illa suo rumpebat pectore questus:

554

Aeneas celsa in puppi iam certus eundi

555

carpebat somnos rebus iam rite paratis.

556

huic se forma dei vultu redeuntis eodem

557

obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,

558

omnia Mercurio similis, vocemque coloremque

559

et crinis flavos et membra decora iuventae:

560

"nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,

561

nec quae te circum stent deinde pericula cernis,

562

demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

563

illa dolos dirumque nefas in pectore versat

564

certa mori, variosque irarum concitat aestus.

565

non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?

566

iam mare turbari trabibus saevasque videbis

567

conlucere faces, iam fervere litora flammis,

568

si te his attigerit terris Aurora morantem.

569

heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper

570

femina." sic fatus nocti se immiscuit atrae.

571

Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris

572

corripit e somno corpus sociosque fatigat

573

praecipitis: "vigilate, viri, et considite transtris;

574

solvite vela citi. deus aethere missus ab alto

575

festinare fugam tortosque incidere funis

576

ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,

577

quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

578

adsis o placidusque iuves et sidera caelo

579

dextra feras." dixit vaginaque eripit ensem

580

fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.

581

idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;

582

litora deseruere, latet sub classibus aequor,

583

adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

584

Et iam prima novo spargebat lumine terras

585

Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

586

regina e speculis ut primam albescere lucem

587

vidit et aequatis classem procedere velis,

588

litoraque et vacuos sensit sine remige portus,

589

terque quaterque manu pectus percussa decorum

590

flaventisque abscissa comas "pro Iuppiter! ibit

591

hic," ait "et nostris inluserit advena regnis?

592

non arma expedient totaque ex urbe sequentur,

593

deripientque rates alii navalibus? ite,

594

ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

595

quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?

596

infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?

597

tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,

598

quem secum patrios aiunt portare penatis,

599

quem subiisse umeris confectum aetate parentem!

600

non potui abreptum divellere corpus et undis

601

spargere ? non socios, non ipsum absumere ferro

602

Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?

603

verum anceps pugnae fuerat fortuna. - fuisset:

604

quem metui moritura? faces in castra tulissem

605

implessemque foros flammis natumque patremque

606

cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.

607

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,

608

tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,

609

nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes

610

et Dirae ultrices et di morientis Elissae,

611

accipite haec, meritumque malis advertite numen

612

et nostras audite preces. si tangere portus

613

infandum caput ac terris adnare necesse est,

614

et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:

615

at bello audacis populi vexatus et armis,

616

finibus extorris, complexu avulsus Iuli

617

auxilium imploret videatque indigna suorum

618

funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

619

tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

620

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

621

haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

622

tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

623

exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

624

munera. nullus amor populis nec foedera sunto.

625

exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor

626

qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

627

nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.

628

litora litoribus contraria, fluctibus undas

629

imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque."

630

Haec ait, et partis animum versabat in omnis,

631

invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.

632

tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,

633

namque suam patria antiqua cinis ater habebat:

634

"Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:

635

dic corpus properet fluviali spargere lympha,

636

et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

637

sic veniat, tuque ipsa pia teile tempora vitta.

638

sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,

639

perficere est animus finemque imponere curis

640

Dardaniique rogum capitis permittere flammae."

641

sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.

642

at trepida et coeptis immanibus effera Dido

643

sanguineam volvens aciem, maculisque trementis

644

interfusa genas et pallida morte futura,

645

interiora domus inrumpit limina et altos

646

conscendit furibunda gradus ensemque recludit

647

Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

648

hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile

649

conspexit, paulum lacrimis et mente morata

650

incubuitque toro dixitque novissima verba:

651

"dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,

652

accipite hanc animam meque his exsolvite curis.

653

vixi et quem dederat cursum fortuna peregi,

654

et nunc magna mei sub terras ibit imago.

655

urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,

656

ulta virum poenas inimico a fratre recepi,

657

felix, heu nimium felix, si litora tantum

658

numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae."

659

dixit, et os impressa toro "moriemur inultae,

660

sed moriamur" ait. "sic, sic iuvat ire sub umbras.

661

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

662

Dardanus, et nostrae secum ferat omnia mortis."

663

dixerat, atque illam media inter talia ferro

664

conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore

665

spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta

666

atria : concussam bacchatur Fama per urbem.

667

lamentis gemituque et femineo ululatu

668

tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,

669

non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis

670

Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

671

culmina perque hominum volvantur perque deorum.

672

audiit exanimis trepidoque exterrita cursu

673

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis

674

per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

675

"hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?

676

hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

677

quid primum deserta querar? comitemne sororem

678

sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses:

679

idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.

680

his etiam struxi manibus patriosque vocavi

681

voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?

682

exstinxti te meque, soror, populumque patresque

683

Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis

684

abluam et, extremus si quis super halitus errat,

685

ore legam." sic fata gradus evaserat altos,

686

semianimemque sinu germanam amplexa fovebat

687

cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.

688

illa gravis oculos conata attollere rursus

689

deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.

690

ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,

691

ter revoluta toro est oculisque errantibus alto

692

quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.

693

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

694

difficilisque obitus Irim demisit Olympo

695

quae luctantem animam nexosque resolveret artus.

696

nam quia nec fato merita nec morte peribat,

697

sed misera ante diem subitoque accensa furore,

698

nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

699

abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.

700

ergo Iris croceis per caelum roscida pennis

701

mille trahens varios adverso sole colores

702

devolat et supra caput astitit. "hunc ego Diti

703

sacrum iussa fero teque isto corpore solvo."

704

sic ait et dextra crinem secat: omnis et una

705

dilapsus calor atque in ventos vita recessit.

Vergil Aeneis Buch 5