|
|
Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
|
1 |
Cum subit illius tristissima noctis imago, |
|
2 |
quae mihi supremum tempus in Urbe fuit, |
|
3 |
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, |
|
4 |
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. |
|
5 |
Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar |
|
6 |
finibus extremae iusserat Ausoniae. |
|
7 |
Nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: |
|
8 |
Torpuerant longa pectora nostra mora. |
|
9 |
Non mihi servorum, comitis non cura legendi, |
|
10 |
non aptae profugo vestis opisve fuit. |
|
11 |
Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus |
|
12 |
vivit et est vitae nesciuss ipse suae. |
|
13 |
Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, |
|
14 |
et tandem sensus convaluere mei, |
|
15 |
adloquor extremum maestos abiturus amicos, |
|
16 |
qui modo de multis unus et alter erant. |
|
17 |
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, |
|
18 |
imbre per indignas usque cadente genas. |
|
19 |
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris, |
|
20 |
nec poterat fati certior esse mei. |
|
21 |
Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, |
|
22 |
formaque non taciti funeris intus erat. |
|
23 |
Femina virque meo, pueri quoque funere maerent, |
|
24 |
inque domo lacrimas angulus omnis habet. |
|
25 |
Si licet exemplis in parvo grandibus uti, |
|
26 |
haec facies Troiae, cum caperetur, erat. |
|
27 |
Iamque quiescebant voces hominumque canumque |
|
28 |
Lunaque nocturnos alta regebat equos. |
|
29 |
Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, |
|
30 |
quae nostro frustra iuncta fuere Lari, |
|
31 |
"numina vicinis habitantia sedibus", inquam, |
|
32 |
"iamque oculis numquam templa videnda meis, |
|
33 |
dique relinquendi, quos Urbs habet alta Quirini, |
|
34 |
este salutati tempus in omne mihi, |
|
35 |
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, |
|
36 |
attamen hanc odiis exonerate fugam, |
|
37 |
caelestique viro, quis me deceperit error, |
|
38 |
dicite, pro culpa ne scelus esse putet, |
|
39 |
ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor: |
|
40 |
Placato possum non miser esse deo." |
|
41 |
Hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, |
|
42 |
singultu medios impediente sonos. |
|
43 |
Illa etiam ante Lares passis adstrata capillis |
|
44 |
contigit extinctos ore tremente focos, |
|
45 |
multaque in aversos effudit verba Penates |
|
46 |
pro deplorato non valitura viro. |
|
47 |
Iamque morae spatium nox praecipitata negabat, |
|
48 |
versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. |
|
49 |
Quid facerem? Blando patriae retinebar amore, |
|
50 |
ultima sed iussae nox erat illa fugae. |
|
51 |
A! Quotiens aliquo dixi properante "quid urges? |
|
52 |
Vel quo festinas ire, vel unde, vide." |
|
53 |
A! Quotiens certam me sum mentitus habere |
|
54 |
horam, propositae quae foret apta viae. |
|
55 |
Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse |
|
56 |
indulgens animo pes mihi tardus erat. |
|
57 |
Saepe "vale" dicto rursus sum multa locutus, |
|
58 |
et quasi discedens oscula summa dedi. |
|
59 |
Saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, |
|
60 |
respiciens oculis pignora cara meis. |
|
61 |
Denique "quid propero? Scythia est, quo mittimur", inquam, |
|
62 |
"Roma relinquenda est, utraque iusta mora. |
|
63 |
Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, |
|
64 |
et domus et fidae dulcia membra domus, |
|
65 |
quosque ego dilexi fraterno more sodales, |
|
66 |
o mihi Thesea pectora iuncta fide! |
|
67 |
Dum licet, amplectar: Numquam fortasse licebit |
|
68 |
amplius; in lucro est quae datur hora mihi." |
|
69 |
Nec mora sermonis verba inperfecta relinquo, |
|
70 |
complectens animo proxima quaeque meo. |
|
71 |
Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, |
|
72 |
stella gravis nobis, Lucifer ortus erat. |
|
73 |
Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, |
|
74 |
et pars abrumpi corpore visa suo est. |
|
75 |
[Sic doluit Mettus tum cum in contraria versos |
|
76 |
ultores habuit proditionis equos.] |
|
77 |
Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, |
|
78 |
et feriunt maestae pectora nuda manus. |
|
79 |
Tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens |
|
80 |
miscuit haec lacrimis tristia verba suis: |
|
81 |
"Non potes avelli: Simul ah! simul ibimus", inquit, |
|
82 |
"te sequar et coniunx exulis exul ero. |
|
83 |
Et mihi facta via est, et me capit ultima tellus: |
|
84 |
Accedam profugae sarcina parva rati. |
|
85 |
Te iubet e patria discedere Caesaris ira, |
|
86 |
me pietas: Pietas haec mihi Caesar erit." |
|
87 |
Talia temptabat, sicut temptaverat ante, |
|
88 |
vixque dedit victas utilitate manus. |
|
89 |
Egredior (sive illud erat sine funere ferri?) |
|
90 |
squalidus inmissis hirta per ora comis. |
|
91 |
Illa dolore amens tenebris narratur obortis |
|
92 |
semianimis media procubuisse domo, |
|
93 |
utque resurrexit foedatis pulvere turpi |
|
94 |
crinibus et gelida membra levavit humo, |
|
95 |
se modo, desertos modo complorasse Penates, |
|
96 |
nomen et erepti saepe vocasse viri, |
|
97 |
nec gemuisse minus, quam si nataeve meumve |
|
98 |
vidisset structos corpus habere rogos, |
|
99 |
et voluisse mali moriendo ponere sensum, |
|
100 |
respectuque tamen non potuisse mei. |
|
101 |
Vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt, |
|
102 |
vivat ut, auxilio sublevet usque suo. |