|
|
Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
|
1 |
"Di maris et caeli - quid enim nisi vota supersunt? - |
|
2 |
solvere quassatae parcite membra ratis, |
|
3 |
neve, precor, magni subscribite Caesaris irae! |
|
4 |
Saepe premente deo fert deus alter opem. |
|
5 |
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo; |
|
6 |
aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. |
|
7 |
Oderat Aenean propior Saturnia Turno; |
|
8 |
ille tamen Veneris numine tutus erat. |
|
9 |
Saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixem; |
|
10 |
eripuit patruo saepe Minerva suo. |
|
11 |
Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, |
|
12 |
quis vetat irato numen adesse deo?" |
|
13 |
Verba miser frustra non proficientia perdo: |
|
14 |
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae, |
|
15 |
terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque |
|
16 |
ad quos mittuntur, non sinit ire deos. |
|
17 |
Ergo idem venti, ne causa laedar in una, |
|
18 |
velaque nescio quo votaque nostra ferunt. |
|
19 |
Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! |
|
20 |
Iam iam tacturos sidera summa putes. |
|
21 |
Quantae diducto subsidunt aequore valles! |
|
22 |
Iam iam tacturas Tartara nigra putes. |
|
23 |
Quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, |
|
24 |
fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. |
|
25 |
Inter utrumque fremunt immani murmure venti. |
|
26 |
Nescit, cui domino pareat, unda maris. |
|
27 |
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, |
|
28 |
nunc Zephyrus sero vespere missus adest, |
|
29 |
nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, |
|
30 |
nunc Notus adversa proelia fronte gerit. |
|
31 |
Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve |
|
32 |
invenit: Ambiguis ars stupet ipsa malis. |
|
33 |
scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, |
|
34 |
dumque loquor, vultus obruit unda meos. |
|
35 |
Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti |
|
36 |
ore necaturas accipiemus aquas. |
|
37 |
At pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: |
|
38 |
Hoc unum nostri scitque gemitque mali. |
|
39 |
Nescit in immenso iactari corpora ponto, |
|
40 |
nescit agi ventis, nescit adesse necem. |
|
41 |
O bene, quod non sum mecum conscendere passus, |
|
42 |
ne mihi mors misero bis patienda foret! |
|
43 |
At nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, |
|
44 |
dimidia certe parte superstes ero. |
|
45 |
Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! |
|
46 |
Quantus ab aetherio personat axe fragor! |
|
47 |
Nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, |
|
48 |
quam grave ballistae moenia pulsat onus. |
|
49 |
Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: |
|
50 |
Posterior nono est undecimoque prior. |
|
51 |
Nec letum timeo, genus est miserabile leti; |
|
52 |
demite naufragium, mors mihi munus erit. |
|
53 |
Est aliquid, fatove suo ferrove cadentem |
|
54 |
in solita moriens ponere corpus humo, |
|
55 |
et mandare suis aliqua et sperare sepulcra |
|
56 |
et non aequoreis piscibus esse cibum. |
|
57 |
Fingite me dignum tali nece, non ego solus |
|
58 |
hic vehor. Inmeritos cur mea poena trahit? |
|
59 |
"Pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, |
|
60 |
utraque iam vestras sistite turba minas, |
|
61 |
quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, |
|
62 |
hanc sinite infelix in loca iussa feram. |
|
63 |
Si quam commerui poenam me pendere vultis, |
|
64 |
culpa mea est ipso iudice morte minor. |
|
65 |
Mittere me Stygias si iam voluisset in undas |
|
66 |
Caesar, in hoc vestra non eguisset ope. |
|
67 |
Est illi nostri non invidiosa cruoris |
|
68 |
copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret. |
|
69 |
Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, |
|
70 |
contenti nostris iam, precor, este malis! |
|
71 |
Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, |
|
72 |
quod periit, salvum iam caput esse potest. |
|
73 |
Ut mare considat ventisque ferentibus utar, |
|
74 |
ut mihi parcatis, non minus exul ero. |
|
75 |
Non ego divitias avidus sine fine parandi |
|
76 |
latum mutandis mercibus aequor aro, |
|
77 |
nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas |
|
78 |
oppida non Asiae, non loca visa prius; |
|
79 |
non ut Alexandri claram delatus in urbem |
|
80 |
delicias videam, Nile iocose, tuas: |
|
81 |
Quod faciles opto ventos - quis credere possit? - |
|
82 |
Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt. |
|
83 |
Obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti; |
|
84 |
quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. |
|
85 |
Nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, |
|
86 |
exilem facio per mea vota viam. |
|
87 |
Seu me diligitis, tantos compescite fluctus, |
|
88 |
pronaque sint nostrae numina vestra rati; |
|
89 |
seu magis odistis, iussae me advertite terrae: |
|
90 |
Supplicii pars est in regione mei. |
|
91 |
Ferte - quid hic facio? - rapidi mea carbasa venti! |
|
92 |
Ausonios fines cur mea vela volunt? |
|
93 |
Noluit hoc Caesar: Quid, quem fugat ille, tenetis? |
|
94 |
Aspiciat vultus Pontica terra meos. |
|
95 |
Et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille, |
|
96 |
crimina defendi fasque piumque puto. |
|
97 |
Si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, |
|
98 |
a culpa facinus scitis abesse mea. |
|
99 |
Immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, |
|
100 |
stultaque mens nobis, non scelerata fuit, |
|
101 |
quod licet et minimis, domui si favimus illi |
|
102 |
si satis Augusti publica iussa mihi, |
|
103 |
hoc duce si dixi felicia saecula, proque |
|
104 |
Caesare tura pius Caesaribusque dedi, - |
|
105 |
si fuit hic animus nobis, ita parcite divi! |
|
106 |
Si minus, alta cadens obruat unda caput!" |
|
107 |
Fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, |
|
108 |
victaque mutati frangitur ira maris? |
|
109 |
"Non casu, vos sed sub condicione vocati, |
|
110 |
fallere quos non est, hanc mihi fertis opem." |