|
|
Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
|
1 |
Parve - nec invideo - sine me, liber, ibis in Urbem, |
|
2 |
ei mihi, quo domino non licet ire tuo! |
|
3 |
Vade, sed incultus, qualem decet exulis esse; |
|
4 |
infelix habitum temporis huius habe. |
|
5 |
Nec te purpureo velent vaccinia fuco - |
|
6 |
non est conveniens luctibus ille color - |
|
7 |
nec titulus minio, nec cedro charta notetur, |
|
8 |
candida nec nigra cornua fronte geras. |
|
9 |
Felices ornent haec instrumenta libellos: |
|
10 |
Fortunae memorem te decet esse meae. |
|
11 |
Nec fragili geminae poliantur pumice frontes |
|
12 |
hirsutus sparsis ut videare comis. |
|
13 |
Neve liturarum pudeat; qui viderit illas, |
|
14 |
de lacrimis factas sentiat esse meis. |
|
15 |
vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: |
|
16 |
Contingam certe, quo licet, illa pede. |
|
17 |
Siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi, |
|
18 |
siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit, |
|
19 |
vivere me dices, salvum tamen esse negabis; |
|
20 |
id quoque, quod vivam, munus habere dei. |
|
21 |
Atque ita tu tacitus, quaerent si plura legentes, |
|
22 |
ne, quae non opus est, forte loquare, cave! |
|
23 |
Protinus admonitus repetet mea crimina lector, |
|
24 |
et peragar populi publicus ore reus. |
|
25 |
Tu cave defendas, quamvis mordebere dictis; |
|
26 |
causa patrocinio non bona maior erit. |
|
27 |
Invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, |
|
28 |
carmina nec siccis perlegat ista genis, |
|
29 |
et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, |
|
30 |
sit mea lenito Caesare poena levis. |
|
31 |
Nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, |
|
32 |
placatos miseris qui volet esse deos; |
|
33 |
quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira |
|
34 |
sedibus in patriis det mihi posse mori. |
|
35 |
Ut peragas mandata, liber, culpabere forsan |
|
36 |
ingeniique minor laude ferere mei. |
|
37 |
Iudiciis officium est ut res, ita tempora rerum |
|
38 |
quaerere: Quaesito tempore tutus eris. |
|
39 |
Carmina proveniunt animo deducta sereno; |
|
40 |
nubila sunt subitis pectora nostra malis. |
|
41 |
Carmina secessum scribentis et otia quaerunt; |
|
42 |
me mare, me venti, me fera iactat hiems. |
|
43 |
Carminibus metus omnis obest; ego perditus ensem |
|
44 |
haesurum iugulo iam puto iamque meo. |
|
45 |
Haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, |
|
46 |
scriptaque cum venia qualiacumque leget. |
|
47 |
Da mihi Maeoniden et tot circumice casus, |
|
48 |
ingenium tantis excidet omne malis. |
|
49 |
Denique securus famae, liber, ire memento |
|
50 |
nec tibi sit lecto displicuisse pudor. |
|
51 |
Non ita se praebet nobis Fortuna secundam, |
|
52 |
ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. |
|
53 |
Donec eram sospes, tituli tangebar amore, |
|
54 |
quaerendique mihi nominis ardor erat; |
|
55 |
carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, |
|
56 |
sit satis: Ingenio sic fuga parta meo. |
|
57 |
Tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam. |
|
58 |
Di facerent, possem nunc meus esse liber! |
|
59 |
Nec te, quocl venias magnam peregrinus in Urbem, |
|
60 |
ignotum populo posse venire puta. |
|
61 |
Ut titulo careas, ipso noscere colore; |
|
62 |
dissimulare velis, te liquet esse meum. |
|
63 |
Clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant; |
|
64 |
non sunt ut quondam plena favoris erant. |
|
65 |
Siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum |
|
66 |
non putet, e gremio reiciatque suo, |
|
67 |
"inspice" dic "titulum: Non sum praeceptor amoris; |
|
68 |
quas meruit, poenas iam dedit illud opus." |
|
69 |
Forsitan expectes, an in alta Palatia missum |
|
70 |
scandere te iubeam Caesareamque domum. |
|
71 |
Ignoscant augusta mihi loca dique locorum! |
|
72 |
Venit in hoc illa fulmen ab arce caput. |
|
73 |
Esse quidem memini mitissima sedibus illis |
|
74 |
numina, sed timeo qui nocuere deos. |
|
75 |
Terretur minimo pennae stridore columba, |
|
76 |
unguibus, accipiter, saucia facta tuis. |
|
77 |
Nec procul a stabulis audet discedere, siqua |
|
78 |
excussa est avidi dentibus agna lupi. |
|
79 |
Vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos |
|
80 |
optarat stulte, tangere nollet equos. |
|
81 |
Me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere: |
|
82 |
Me reor infesto, cum tonat, igne peti. |
|
83 |
Quicumque Argolica de classe Capherea fugit, |
|
84 |
semper ab Euboicis vela retorquett aquis; |
|
85 |
et mea cumba semel vasta percussa procella |
|
86 |
illum, quo laesa est, horret adire locum. |
|
87 |
Ergo cave, liber, et timida circumspice mente, |
|
88 |
ut satis a media sit tibi plebe legi. |
|
89 |
Dum petit infirmis nimium sublimia pennis |
|
90 |
Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. |
|
91 |
Difficile est tamen hinc remis utaris an aura, |
|
92 |
dicere: Consilium resque locusque dabunt. |
|
93 |
Si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis |
|
94 |
mitia, si vires fregerit ira suas, |
|
95 |
siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem |
|
96 |
tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. |
|
97 |
Luce bona dominoque tuo felicior ipse |
|
98 |
pervenias illuc et mala nostra leves. |
|
99 |
Namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit |
|
100 |
solus Achilleo tollere more potest. |
|
101 |
Tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto - |
|
102 |
nam spes est animi nostra timore minor - |
|
103 |
quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira |
|
104 |
et poenae tu sis altera causa, cave! |
|
105 |
Cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, |
|
106 |
contigerisque tuam, scrinia curva, domum, |
|
107 |
aspicies illic positos ex ordine fratres, |
|
108 |
quos studium cunctos evigilavit idem. |
|
109 |
Cetera turba palam titulos ostendet apertos, |
|
110 |
et sua detecta nomina fronte geret; |
|
111 |
tres procul obscura latitantes parte videbis; |
|
112 |
sic quoque, quod nemo nescit, amare docent. |
|
113 |
Hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, |
|
114 |
Oedipodas facito Telegonosque voces. |
|
115 |
Deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, |
|
116 |
ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. |
|
117 |
Sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, |
|
118 |
nuper ab exequiis carmina rapta meis. |
|
119 |
His mando dicas, inter mutata referri |
|
120 |
fortunae vultum corpora posse meae, |
|
121 |
namque ea dissimilis subito est effecta priori, |
|
122 |
flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. |
|
123 |
Plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam, |
|
124 |
sed vereor tardae causa fuisse viae; |
|
125 |
et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, |
|
126 |
sarcina laturo magna futurus eras. |
|
127 |
Longa via est, propera! Nobis habitabitur orbis |
|
128 |
ultimus, a terra terra remota mea. |