|
|
I
|
1
|
Cum in Italiam proficisceretur, Caesar
Ser. Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuates,
Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu
Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.
|
2
|
Causa mittendi fuit, quod iter per Alpes,
quo magno cum periculo magnisque portoriis mercatores ire
consuerant, patefieri volebat.
|
3
|
Huic permisit, si opus esse arbitraretur,
uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret.
|
4
|
Galba secundis aliquot proeliis factis
castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum
undique legatis obsidibusque datis et pace facta constituit
cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis
eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur
Octodurus, hiemare.
|
5
|
Qui vicus positus in valle non magna
adiecta planitie altissimis montibus undique
continetur.
|
6
|
Cum hic in duas partes flumine
divideretur, alteram partem eius vici Gallis concessit,
alteram vacuam ab his relictam cohortibus ad hiemandum
attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.
|
|
|
II
|
1
|
Cum dies hibernorum complures transissent
frumentumque eo comportare iussisset, subito per
exploratores certior factus est ex ea parte vici, quam
Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque, qui
impenderent, a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum
teneri.
|
2
|
Id aliquot de causis acciderat, ut subito
Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium
caperent:
|
3
|
Primum, quod legionem unam neque eam
plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus
singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant,
absentibus propter paucitatem despiciebant;
|
4
|
tum etiam, quod propter iniquitatem loci,
cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela
conicerent, ne primum quidem impetum suum posse sustineri
existimabant.
|
5
|
Accedebat, quod suos ab se liberos
abstractos obsidum nomine dolebant et Romanos non solum
itinerum causa, sed etiam perpetuae possessionis culmina
Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae
adiungere sibi persuasum habebant.
|
|
|
III
|
1
|
His nuntiis acceptis Galba, cum neque
opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque
de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum, quod
deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello
timendum existimaverat, consilio celeriter convocato
sententias exquirere coepit.
|
2
|
Quo in consilio, cum tantum repentini
periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere
superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur
neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis
itineribus possent,
|
3
|
prope iam desperata salute nonnullae eius
modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis
eruptione facta isdem itineribus, quibus eo pervenissent, ad
salutem contenderent.
|
4
|
Maiori tamen parti placuit hoc reservato
ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et
castra defendere.
|
|
|
IV
|
1
|
Brevi spatio interiecto, vix ut iis
rebus, quas constituissent, conlocandis atque administrandis
tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato
decurrere, lapides gaesaque in vallum conicere.
|
2
|
Nostri primo integris viribus fortiter
repugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore
mittere, ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi
videbatur, eo occurrere et auxilium ferre,
|
3
|
sed hoc superari, quod diuturnitate
pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris
viribus succedebant;
|
4
|
quarum rerum a nostris propter paucitatem
fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi,
sed ne saucio quidem eius loci, ubi constiterat, relinquendi
ac sui recipiendi facultas dabatur.
|
|
|
V
|
1
|
Cum iam amplius horis sex continenter
pugnaretur ac non solum vires, sed etiam tela nostros
deficerent atque hostes acrius instarent languidioribusque
nostris vallum scindere et fossas complere coepissent resque
esset iam ad extremum perducta casum,
|
2
|
P. Sextius Baculus, primi pili centurio,
quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus
diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et
consilii magni et virtutis, ad Galbam adcurrunt atque unam
esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum
auxilium experirentur.
|
3
|
Itaque convocatis centurionibus celeriter
milites certiores facit, paulisper intermitterent proelium
ac tantummodo tela missa exciperent seque ex labore
reficerent, post dato signo ex castris erumperent atque
omnem spem salutis in virtute ponerent.
|
|
|
VI
|
1
|
Quod iussi sunt, faciunt ac subito
omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi, quid
fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem
relinquunt.
|
2
|
Ita commutata fortuna eos, qui in spem
potiundorum castrorum venerant, undique circumventos
intercipiunt et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum
barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte
interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in
locis quidem superioribus consistere patiuntur.
|
3
|
Sic omnibus hostium copiis fusis armisque
exutis se intra munitiones suas recipiunt.
|
4
|
Quo proelio facto, quod saepius fortunam
temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio
venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime
frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus
eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti
contendit
|
5
|
ac nullo hoste prohibente aut iter
demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in
Allobroges perduxit ibique hiemavit.
|
|
|
VII
|
1
|
His rebus gestis cum omnibus de causis
Caesar pacatam Galliam existimaret, superatis Belgis,
expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis, atque ita
hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes
adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in
Gania coortum est.
|
2
|
Eius belli haec fuit causa. P. Crassus
adulescens cum legione septima proximus mare Oceanum in
Andibus hiemabat.
|
3
|
Is, quod in his locis inopia frumenti
erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas
civitates frumenti commeatusque petendi causa
dimisit;
|
4
|
quo in numero est T. Terrasidius missus
in Essuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. Velanius
cum T. Sillio in Venetos.
|
|
|
VIII
|
1
|
Huius est civitatis longe amplissima
auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et
naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare
consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerum reliquos
antecedunt et in magno impetu maris atque aperto Oceano
paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere,
qui eo mari uti consuerunt, habent vectigales.
|
2
|
Ab his fit initium retinendi Sillii atque
Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso
dedissent, recuperaturos existimabant.
|
3
|
Horum auctoritate finitimi adducti, ut
sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa
Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis
per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi
consilio sese acturos eundemque omnes fortunae exitum esse
laturos,
|
4
|
reliquasque civitates sollicitant, ut in
ea libertate, quam a maioribus acceperint, permanere quam
Romanorum servitutem perferre malint.
|
5
|
Omni ora maritima celeriter ad suam
sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum
mittunt: si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
|
|
|
IX
|
1
|
Quibus de rebus Caesar a Crasso certior
factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas
aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum,
remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque
comparare iubet.
|
2
|
His rebus celeriter administratis ipse,
cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum
contendit.
|
3
|
Veneti reliquaeque item civitates cognito
Caesaris adventu, ******** certiores facti, simul quod,
quantum in se facinus admisissent, intellegebant - legatos,
quod nomen apud omnes nationes sanctum inviolatumque semper
fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos -, pro
magnitudine periculi bellum parare et maxime ea, quae ad
usum navium pertinent, providere instituunt, hoc maiore spe,
quod multum natura loci confidebant.
|
4
|
Pedestria esse itinera concisa
aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam
locorum paucitatemque portuum sciebant;
|
5
|
neque nostros exercitus propter frumenti
inopiam diutius apud se morari posse confidebant;
|
6
|
ac iam ut omnia contra opinionem
acciderent, tamen se plurimum navibus posse, Romanos neque
ullam facultatem habere navium neque eorum locorum, ubi
bellum gesturi essent, vada, portus, insulas novisse;
|
7
|
ac longe aliam esse navigationem in
concluso mari atque in apertissimo Oceano
perspiciebant.
|
8
|
His initis consiliis oppida muniunt,
frumenta ex agris in oppida comportant; naves in
Venetiam,
|
9
|
ubi Caesarem primum bellum gesturum
constabat, quam plurimas possunt, cogunt.
|
10
|
Socios sibi ad id bellum Osismos,
Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes,
Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas
regiones posita est, arcessunt.
|
|
|
X
|
1
|
Erant hae difficultates belli gerendi,
quas supra ostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum
incitabant:
|
2
|
Iniuria retentorum equitum Romanorum,
rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus,
tot civitatum coniuratio, in primis, ne hac parte neglecta
reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur.
|
3
|
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos
novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque
excitari, omnes autem homines natura libertati studere et
condicionem servitutis odisse, priusquam plures civitates
conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum
exercitum putavit.
|
|
|
XI
|
1
|
Itaque T. Labienum legatum in Treveros,
qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit.
|
2
|
Huic mandat, Remos reliquosque Belgas
adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a
Gallis arcessiti dicebantur, si per vim navibus flumen
transire conentur, prohibeat.
|
3
|
Publium Crassum cum cohortibus
legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam
proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam
mittantur ac tantae nationes coniungantur.
|
4
|
Quintum Titurium Sabinum legatum cum
legionibus tribus in Venellos, Coriosolitas Lexoviosque
mittit, qui eam manum distinendam curet.
|
5
|
Decimum Brutum adulescentem classi
Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis
reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit
et, cum primum posset, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo
pedestribus copiis contendit.
|
|
|
XII
|
1
|
Erant eiusmodi fere situs oppidorum, ut
posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus
aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod
accidit semper horarum duodenarum spatio, neque navibus,
quod rursus minuente aestu naves in vadis
adflictarentur.
|
2
|
Ita utraque re oppidorum oppugnatio
impediebatur.
|
3
|
Ac si quando, magnitudine operis forte
superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi
moenibus adaequatis, desperare fortunis suis coeperant,
magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem
habebant, sua omnia deportabant seque in proxima oppida
recipiebant;
|
4
|
ibi se rursus isdem loci opportunitatibus
defendebant.
|
5
|
Haec eo facilius magnam partem aestatis
faciebant, quod nostras naves tempestatibus detinebatur
summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus,
raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
|
|
|
XIII
|
1
|
Namque ipsorum naves ad hunc modum factae
armataeque erant: Carinae aliquanto planiores quam nostrorum
navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere
possent;
|
2
|
prorae admodum erectae atque item puppes
ad magnitudinem fluctuum tempestatumque adcommodatae;
|
3
|
naves totae factae ex robore ad quamvis
vim et contumeliam perferendam; **********
|
4
|
transtra ex pedalibus in altitudinem
trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis
crassitudine;
|
5
|
ancorae pro funibus ferreis catenis
revinctae;
|
6
|
pelles pro velis alutaeque tenuiter
confectae, sive propter lini inopiam atque eius usus
inscientiam, sive eo - quod est magis veri simile - quod
tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum
sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode
posse arbitrabantur. leritate et pulsu remorum praestaret,
reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent
aptiora et adcommodatiora.
|
7
|
Cum his navibus nostrae classi eius modi
congressus erat, ut una ce
|
8
|
Neque enim iis nostrae rostro nocere
poterant (tanta in iis erat firmitudo) neque propter
altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus
commode copulis continebantur.
|
9
|
Accedebat, ut, cum se [saevire ventus
coepisset] vento dedissent, tempestatem ferrent facilius et
in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa
et cotes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus
erant extimescendi.
|
|
|
XIV
|
1
|
Compluribus expugnatis oppidis Caesar,
ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium
fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit
exspectandam classem.
|
2
|
Quae ubi convenit ac primum ab hostibus
visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni
genere armorum ornatissimae ex portu profectae nostris
adversae constiterunt.
|
3
|
Neque satis Bruto, qui classi praeerat,
vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves
erant attributae, constabat, quid agerent aut quam rationem
pugnae insisterent.
|
4
|
Rostro enim noceri non posse cognoverant;
turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex
barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis
commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius
acciderent.
|
5
|
Una erat magno usui res praeparata a
nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis,
non absimili forma muralium falcium.
|
6
|
His cum funes, qui antemnas ad malos
destinabant, comprehensi adductique erant, navigio remis
incitato praerumpebantur.
|
7
|
Quibus abscisis antemnae necessario
concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis
armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno
tempore eriperetur.
|
8
|
Reliquum erat certamen positum in
virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo
magis, quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res
gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere
posset.
|
9
|
Omnes enim colles ac loca superiora, unde
erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.
|
|
|
XV
|
1
|
Deiectis, ut diximus, antemnis, cum
singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites
summa vi transcendere in hostium naves contendebant.
|
2
|
Quod postquam fieri barbari
animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei
nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere
contendebant.
|
3
|
Ac iam conversis in eam partem navibus,
quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas
exstitit, ut se ex loco movere non possent.
|
4
|
Quae quidem res ad negotium conficiendum
maximae fuit opportunitati.
|
5
|
Nam singulas nostri consectati
expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu
ad terram pervenirent, cum ab hora fere quarta usque ad
solis occasum pugnaretur.
|
|
|
XVI
|
1
|
Quo proelio bellum Venetorum totiusque
orae maritimae confectum est.
|
2
|
Nam cum omnis iuventus, omnes etiam
gravioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis
fuit, eo convenerant, tum, navium quod ubique fuerat, in
unum locum coegerant.
|
3
|
Quibus amissis reliqui neque quo se
reciperent, neque quem ad modum oppida defenderent,
habebant. Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt.
|
4
|
In quos eo gravius Caesar vindicandum
statuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius
legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos
sub corona vendidit.
|
|
|
XVII
|
1
|
Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius
Sabinus cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines
Venellorum pervenit.
|
2
|
His praeerat Viridovix ac summam imperii
tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex quibus
exercitum <conscripserat> magnasque copias
coegerat;
|
3
|
atque his paucis diebus Aulerci,
Eburovices Lexoviique senatu suo interfecto, quod auctores
belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice
coniunxerunt.
|
4
|
Magnaque praeterea multitudo undique ex
Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes
praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano
labore revocabat.
|
5
|
Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris
se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio
consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem
faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus
veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus nonnihil
carperetur;
|
6
|
tantamque opinionem timoris praebuit, ut
iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent.
|
7
|
Id ea de causa faciebat, quod cum tanta
multitudine hostium, praesertim eo absente, qui summam
imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua
data legato dimicandum non existimabat.
|
|
|
XVIII
|
1
|
Hac confirmata opinione timoris idoneum
quendam hominem et callidum delegit, Gallum ex iis, quos
auxilii causa secum habebat.
|
2
|
Huic magnis praemiis pollicitationibusque
persuadet, uti ad hostes transeat, et, quid fieri velit,
edocet.
|
3
|
Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem
Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis
prematur, docet,
|
4
|
neque longius abesse, quin proxima nocte
Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem
auxilii ferendi causa proficiscatur.
|
5
|
Quod ubi auditum est, conclamant omnes
occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse, ad
castra iri oportere.
|
6
|
Multae res ad hoc consilium Gallos
hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae
confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab
iis erat provisum, spes Venetici belli et quod fere libenter
homines id, quod volunt, credunt.
|
7
|
His rebus adducti non prius Viridovicem
reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam ab his sit
concessum, arma uti capiant et ad castra contendant.
|
8
|
Qua re concessa laeti, ut explorata
victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas
compleant, ad castra Romanorum pergunt.
|
|
|
XIX
|
1
|
Locus erat castrorum editus et paulatim
ab imo adclivis circiter passus mille. Huc magno cursu
contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos
armandosque Romanis daretur, exanimatique
pervenerunt.
|
2
|
Sabinus suos hortatus cupientibus signum
dat. Impeditis hostibus propter ea, quae ferebant, onera
subito duabus portis eruptionem fieri iubet.
|
3
|
Factum est opportunitate loci, hostium
inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum
pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum
ferrent ac statim terga verterent.
|
4
|
Quos impeditosintegris viribus milites
nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos
equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant,
reliquerunt.
|
5
|
Sic uno tempore et de navali pugna
Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factus,
civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt.
|
6
|
Nam ut ad bella suscipienda Gallorum
alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime
resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.
|
|
|
XX
|
1
|
Eodem fere tempore P. Crassus, cum in
Aquitaniam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est, et
regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte
Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi
bellum gerendum, ubi paucis ante armis L. Valerius
Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque
unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset,
non mediocrem sibi diligentiam adhibendam
intellegebat.
|
2
|
Itaque re frumentaria provisa, auxiliis
equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus
Tolosa et Carcasone et Narbone, quae sunt civitates Galliae
provinciae finitimas his regionibus, nominatim evocatis in
Sotiatium fines exercitum introduxit.
|
3
|
Cuius adventu cognito Sotiates magnis
copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, praemisso
in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium
commiserunt,
|
4
|
deinde equitatu suo pulso atque
insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in
convalle in insidias conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros
disiectos adorti proelium renovaverunt.
|
|
|
XXI
|
1
|
Pugnatum est diu atque acriter, cum
Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius
Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem, quid sine
imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce
efficere possent, perspici cuperent; tandem confecti
vulneribus hostes terga verterunt.
|
2
|
Quorum magno numero interfecto Crassus ex
itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter
resistentibus vineas turresque egit.
|
3
|
Illi alias eruptione temptata, alias
cuniculis ad aggerem vineasque actis, - cuius rei sunt longe
peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos
aerariae secturaeque sunt, - ubi diligentia nostrorum nihil
his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum
mittunt seque in deditionem ut recipiat, petunt. Qua re
impetrata arma tradere iussi faciunt.
|
|
|
XXII
|
1
|
Atque in eam rem omnium nostrorum
intentis animis alia ex parte oppidi Adiatuanus, qui summam
imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios
appellant.
|
2
|
Quorum haec est condicio, ut omnibus in
vita commodis una cum iis fruantur, quorum se amicitiae
dediderint; si quid his per vim accidat, aut eundem casum
una ferant aut sibi mortem consciscant; -
|
3
|
neque adhuc hominum memoria repertus est
quisquam, qui eo interfecto, cuius se amicitiae devovisset,
mortem recusaret
|
4
|
cum his Adiatuanus eruptionem facere
conatus clamore ab ea parte munitionis sublato, cum ad arma
milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset,
repulsus in oppidum tamen, uti eadem deditionis condicione
uteretur, a Crasso impetravit.
|
|
|
XXIII
|
1
|
Armis obsidibusque acceptis Crassus in
fines Vocatium et Tarusatium profectus est.
|
2
|
Tum vero barbari commoti, quod oppidum et
natura loci et manu munitum paucis diebus, quibus eo ventum
erat, expugnatum cognoverant, legatos quoque versus
dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare
coeperunt.
|
3
|
Mittuntur etiam ad eas civitates legati,
quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde
auxilia ducesque arcessuntur.
|
4
|
Quorum adventu magna cum alacritate et
magna hominum multitudine bellum gerere conantur.
|
5
|
Duces vero ii deliguntur, qui una cum Q.
Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei
militaris habere existimabantur.
|
6
|
Hi consuetudine populi Romani loca
capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere
instituunt.
|
7
|
Quod ubi Crassus animadvertit suas copias
propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et
vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam
causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari,
in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit,
quin pugna decertaret.
|
8
|
Hac re ad consilium delata, ubi omnes
idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.
|
|
|
XXIV
|
1
|
Prima luce productis omnibus copiis,
duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis,
quid hostes consilii caperent, exspectabat.
|
2
|
Illi, etsi propter multitudinem et
veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto
dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur
obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria
potiri
|
3
|
et, si propter inopiam rei frumentariae
Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub
sarcinis inferiores aequo animo adoriri cogitabant.
|
4
|
Hoc consilio probato ab ducibus productis
Romanorum copiis sese castris tenebant.
|
5
|
Hac re perspecta Crassus, cum sua
cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites
alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces
audirentur exspectari diutius non oportere, quin ad castra
iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium
castra contendit.
|
|
|
XXV
|
1
|
Ibi cum alii fossas complerent, alii
multis telis coniectis defensores vallo munitionibusque
depellerent auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum
Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad
aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem
pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac
non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non
frusta acciderent,
|
2
|
equites circumitis hostium castris Crasso
renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta
castra munita facilemque aditum habere.
|
|
|
XXVI
|
1
|
Crassus equitum praefectos cohortatus, ut
magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid
fieri vellet, ostendit.
|
2
|
Illi, ut erat imperatum, eductis iis
cohortibus, quae praesidio castris relictae integrae ab
labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex
hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque
ad pugnam intentis celeriter ad eas, quas diximus,
munitiones pervenerunt
|
3
|
atque his prorutis prius in hostium
castris constiterunt, quam plane ab his videri aut, quid rei
gereretur, cognosci posset.
|
4
|
Tum vero clamore ab ea parte audito
nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe
victoriae accidere consuevit, acrius impugnare
coeperunt.
|
5
|
Hostes undique circumventi desperatis
omnibus rebus se per munitiones eicere et fuga salutem
petere contenderunt.
|
6
|
Quos equitatus apertissimis campis
consectatus ex numero milium L, quae ex Aquitania
Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta
multa nocte se in castra recepit.
|
|
|
XXVII
|
1
|
Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae
sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit; quo in numero
fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates,
Elusates, Gates, Ausci, Garunni, Sibulates,
Cocosates;
|
2
|
paucae ultimae nationes anni tempore
confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.
|
|
|
XXVIII
|
1
|
Eodem fere tempore Caesar, etsi prope
exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata
Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad
eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum
celeriter confici posse eo exercitum duxit. Qui longe alia
ratione ac reliqui Galli bellum gerere instituerunt.
|
2
|
Nam quod intellegebant maximas nationes,
quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse
continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque
omnia contulerunt.
|
3
|
Ad quarum initium silvarum cum Caesar
pervenisset castraque munire instituisset neque hostis
interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex
omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum
fecerunt.
|
4
|
Nostri celeriter arma ceperunt eosque in
silvas reppulerunt et compluribus interfectis longius
impeditioribus locis secuti paucos ex suis
deperdiderunt.
|
|
|
XXIX
|
1
|
Reliquis deinceps diebus Caesar silvas
caedere instituit et, ne quis inermibus imprudentibusque
militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam
materiam, quae erat caesa, conversam ad hostem conlocabat et
pro vallo ad utrumque latus exstruebat.
|
2
|
Incredibili celeritate magno spatio
paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema
impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas
peterent, eius modi tempestates sunt consecutae, uti opus
necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius
sub pellibus milites contineri non possent.
|
3
|
Itaque vastatis omnibus eorum agris,
vicis aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in
Aulercis, Lexoviis reliquisque item civitatibus, quae
proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.
|