|
|
I
|
1
|
Cum esset Caesar in citeriore Gallia
<legionesque essent conlocatae> in hibernis, ita uti
supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur
litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam
tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum
Romanum coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has
esse causas:
|
2
|
Primum, quod vererentur, ne omni pacata
Gallia ad eos exercitus noster adduceretur;
|
3
|
deinde, quod ab nonnullis Gallis
sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia
versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque
inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui
mobilitate et levitate animi novis imperiis
studebant;
|
4
|
ab nonnullis etiam, quod in Gallia a
potentioribus atque iis, qui ad conducendos homines
facultates habebant, vulgo regna occupabantur; qui minus
facile eam rem imperio nostro consequi poterant.
|
|
|
II
|
1
|
His nuntiis litterisque commotus Caesar
duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et,
ineunte aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret, Quintum
Pedium legatum misit.
|
2
|
Ipse, cum primum pabuli copia esse
inciperet, ad exercitum venit.
|
3
|
Dat negotium Senonibus reliquisque
Gallis, qui finitimi Belgis erant, uti ea, quae apud eos
gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem
faciant.
|
4
|
Hi constanter omnes nuntiaverunt manus
cogi, exercitum in unum locum conduci.
|
5
|
Tum vero dubitandum non existimavit, quin
ad eos [duodecimo die] proficisceretur.
|
6
|
Re frumentaria provisa castra movet
diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
|
|
|
III
|
1
|
Eo cum de improviso celeriusque omnium
opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt,
ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis,
miserunt,
|
2
|
qui dicerent se suaque omnia in fidem
atque potestatem populi Romani permittere, neque se cum
reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum
coniurasse,
|
3
|
paratosque esse et obsides dare et
imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque
rebus iuvare;
|
4
|
reliquos omnes Belgas in armis esse
Germanosque, qui cis Rhenum incolant, sese cum his
coniunxisse
|
5
|
tantumque esse eorum omnium furorem, ut
ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui
eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque
magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint, quin cum
iis consentirent.
|
|
|
IV
|
1
|
Cum ab his quaereret, quae civitates
quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic
reperiebat:
|
2
|
Plerosque Belgas esse ortos a Germanis
Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi
consedisse Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse
solosque esse, qui patrum nostrorum memoria omni Gallia
vexata Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi
prohibuerint;
|
3
|
qua ex re fieri, uti earum rerum memoria
magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari
sumerent.
|
4
|
De numero eorum omnia se habere explorata
Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus
affinitatibusque coniuncti, quantam quisque multitudinem in
communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit,
cognoverint.
|
5
|
Plurimum inter eos Bellovacos et virtute
et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere
armata milia C; pollicitos ex eo numero electa milia LX
totiusque belli imperium sibi postulare.
|
6
|
Suessiones suos esse finitimos; fines
latissimos feracissimosque agros possidere.
|
7
|
Apud eos fuisse regem nostra etiam
memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum
magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium
obtinuerit; nunc esse regem Galbam; ad hunc propter
iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate
deferri;
|
8
|
oppida habere numero XII, polliceri milia
armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos
habeantur longissimeque absint;
|
9
|
quindecim milia Atrebates, Ambianos X
milia, Morinos XXV milia, Menapios IX milia, Caletos X
milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XIX
milia;
|
10
|
Condrusos, Eburones, Caerosos, Caemanos,
qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari sese posse
conficere ad XL milia.
|
|
|
V
|
1
|
Caesar Remos cohortatus liberaliterque
oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire
principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia
ab his diligenter ad diem facta sunt.
|
2
|
Ipse Diviciacum Haeduum magnopere
cohortatus docet, quantopere rei publicae communisque
salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta
multitudine uno tempore confligendum sit.
|
3
|
Id fieri posse, si suas copias Haedui in
fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari
coeperint. His datis mandatis eum a se dimittit.
|
4
|
Postquam omnes Belgarum copias in unum
locum coactas ad se venire neque iam longe abesse ab iis,
quos miserat, exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen
Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum
traducere maturavit atque ibi castra posuit.
|
5
|
Quae res et latus unum castrorum ripis
fluminis muniebat et, post eum quae erant, tuta ab hostibus
reddebat et, commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut
sine periculo ad eum supportari possent,
|
6
|
efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi
praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium
Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in
altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum
muniri iubet.
|
|
|
VI
|
1
|
Ab his castris oppidum Remorum nomine
Bibrax aberat milia passuum octo. Id ex itinere magno impetu
Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum
est.
|
2
|
Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio
est haec: ubi circumlecta multitudine hominum totis moenibus
undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque
defensoribus nudatus est, testudine facta portas succendunt
murumque subruunt.
|
3
|
Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta
multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi
potestas erat nulli.
|
4
|
Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius
Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido
praeerat, unus ex iis, qui legati de pace ad Caesarem
venerant, nuntios ad eum mittit: nisi subsidium sibi
submittatur, sese diutius sustinere non posse.
|
|
|
VII
|
1
|
Eo de media nocte Caesar isdem ducibus
usus, qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas
sagittarios et funditores Balearesque subsidio oppidanis
mittit.
|
2
|
Quorum adventu et Remis cum spe
defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem
de causa spes potiundi oppidi discessit.
|
3
|
Itaque paulisper apud oppidum morati
agrosque Remorum depopulati omnibus vicis aedificiisque, quo
adire potuerant, incensis ad castra Caesaris omnibus copiis
contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra
posuerunt;
|
4
|
quae castra, ut fumo atque ignibus
significabatur, amplius milibus passuum octo in latitudinem
patebant.
|
|
|
VIII
|
1
|
Caesar primo et propter multitudinem
hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio
supersedere statuit.
|
2
|
Cotidie tamen equestribus proeliis, quid
hostis virtute posset et quid nostri auderent,
periclitabatur.
|
3
|
Ubi nostros non esse inferiores
intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura
opportuno atque idoneo, quod is collis, ubi castra posita
erant, paululum ex planitie editus tantum adversus in
latitudinem patebat, quantum loci acies instructa tenere
poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et
in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem
redibat,
|
4
|
ab utroque latere eius collis transversam
fossam duxit circiter passuum quadringentorum et ad extremas
fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne,
cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine
poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire
possent.
|
5
|
Hoc facto duabus legionibus, quas proxime
conscripserat, in castris relictis, ut, si quo opus esset,
subsidio duci possent, reliquas sex legiones pro castris in
acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas
instruxerunt.
|
|
|
IX
|
1
|
Palus erat non magna inter nostrum atque
hostium exercitum. Hanc si nostri transirent, hostes
exspectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi
fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis
erant.
|
2
|
Interim proelio equestri inter duas acies
contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt,
secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra
reduxit.
|
3
|
Hostes protinus ex eo loco ad flumen
Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra
demonstratum est.
|
4
|
Ibi vadis repertis partem suarum copiarum
traducere conati sunt eo consilio, ut, si possent,
castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent
pontemque interscinderent,
|
5
|
si minus potuissent, agros Remorum
popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant,
commeatuque nostros prohiberent.
|
|
|
X
|
1
|
Caesar certior factus ab Titurio omnem
equitatum et levis armaturae Numidas, funditores
sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit.
Acriter in eo loco pugnatum est.
|
2
|
Hostes impeditos nostri in flumine
adgressi magnum eorum numerum occiderunt;
|
3
|
per eorum corpora reliquos audacissime
transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque,
qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt.
|
4
|
Hostes, ubi et de expugnando oppido et de
flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque
nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt
atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio
convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque
reverti et, quarum in fines primum Romani exercitum
introduxissent, ad eos defendendos undique convenire, ut
potius in suis quam in alienis finibus decertarent et
domesticis copiis rei frumentariae uterentur.
|
5
|
Ad eam sententiam cum reliquis causis
haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos
finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His
persuaderi, ut diutius morarentur neque suis auxilium
ferrent, non poterat.
|
|
|
XI
|
1
|
Ea re constituta secunda vigilia magno
cum strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine
neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum
peteret et domum pervenire properaret, fecerunt, ut
consimilis fugae profectio videretur.
|
2
|
Hac re statim Caesar per speculatores
cognita insidias veritus, quod, qua de causa discederent,
nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris
continuit.
|
3
|
Prima luce confirmata re ab
exploratoribus omnem equitatum, qui novissimum agmen
moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium
Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus
tribus subsequi iussit.
|
4
|
Hi novissimos adorti et multa milia
passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium
conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat,
consisterent fortiterque impetum nostrorum militum
sustinerent,
|
5
|
priores, quod abesse a periculo
viderentur neque ulla necessitate neque imperio
continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes
in fuga sibi praesidium ponerent.
|
6
|
Ita sine ullo periculo tantam eorum
multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diei
spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in
castra, ut erat imperatum, receperunt.
|
|
|
XII
|
1
|
Postridie eius diei Caesar, priusquam se
hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum,
qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere
confecto ad oppidum Noviodunum contendit.
|
2
|
Id ex itinere oppugnare conatus, quod
vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem
fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare
non potuit.
|
3
|
Castris munitis vineas agere, quaeque ad
oppugnandum usui erant, comparare coepit.
|
4
|
Interim omnis ex fuga Suessionum
multitudo in oppidum proxima nocte convenit.
|
5
|
Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere
iacto turribusque constitutis magnitudine operum, quae neque
viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum
permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et
petentibus Remis, ut conservarentur, impetrant.
|
|
|
XIII
|
1
|
Caesar obsidibus acceptis primis
civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque
omnibus ex oppido traditis in deditionem Suessiones accepit
exercitumque in Bellovacos ducit.
|
2
|
Qui cum se suaque omnia in oppidum
Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum
exercitu circiter milia passuum quinque abesset, omnes
maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et
voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem
venire neque contra populum Romanum armis contendere.
|
3
|
Item, cum ad oppidum accessisset
castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis
manibus suo more pacem ab Romanis petierunt.
|
|
|
XIV
|
1
|
Pro his Diviciacus - nam post discessum
Belgarum demissis Haeduorum copiis ad eum reverterat - facit
verba:
|
2
|
Bellovacos omni tempore in fide atque
amicitia civitatis Haeduae fuisse;
|
3
|
impulsos ab suis principibus, qui
dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes
indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis
defecisse et populo Romano bellum intulisse.
|
4
|
Qui eius consilii principes fuissent,
quod intellegerent, quantam calamitatem civitati
intulissent, in Britanniam profugisse.
|
5
|
Petere non solum Bellovacos, sed etiam
pro iis Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos
utatur.
|
6
|
Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem
apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque
opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.
|
|
|
|
1
|
Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum
causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit
et, quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque
hominum multitudine praestabat, sescentos obsides
poposcit.
|
2
|
His traditis omnibusque armis ex oppido
conlatis ab eo loco in fines Ambianorum pervenit, qui se
suaque omnia sine mora dediderunt.
|
3
|
Eorum fines Nervii attingebant; quorum de
natura moribusque Caesar, cum quaereret, sic
reperiebat:
|
4
|
Nullum esse aditum ad eos mercatoribus;
nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium
inferri, quod his rebus relanguescere animos virtutemque
remitti existimarent;
|
5
|
esse homines feros magnaeque virtutis;
increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo
Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent;
|
6
|
confirmare sese neque legatos missuros
neque ullam condicionem pacis accepturos.
|
|
|
XVIII
|
1
|
Loci natura erat haec, quem locum nostri
castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad
flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
|
2
|
Ab eo flumine pari acclivitate collis
nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter
ducentos ab infimo apertus, ab superiore parte silvestris,
ut non facile introrsus perspici posset.
|
3
|
Intra eas silvas hostes in occulto sese
continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes
equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter
trium.
|
|
|
XIX
|
1
|
Caesar equitatu praemisso subsequebatur
omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat,
ac Belgae ad Nervios detulerant.
|
2
|
Nam quod hostibus adpropinquabat,
consuetudine sua Caesar sex legiones expeditas
ducebat;
|
3
|
post eas totius exercitus impedimenta
conlocarat; inde duae legiones, quae proxime conscriptae
erant, totum agmen claudebant praesidioque impedimentis
erant.
|
4
|
Equites nostri cum funditoribus
sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu
proelium commiserunt.
|
5
|
Cum se illi identidem in silvas ad suos
reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent
neque nostri longius, quam quem ad finem porrecta ac loca
aperta pertinebant, cedentes insequi auderent, interim
legiones sex, quae primae venerant, opere dimenso castra
munire coeperunt.
|
6
|
Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab
iis, qui in silvis abditi latebant, visa sunt, quod tempus
inter eos committendi proelii convenerat, ita ut intra
silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi se
confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt
impetumque in nostros equites fecerunt.
|
7
|
His facile pulsis ac proturbatis
incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno
tempore ad silvas et in flumine hostes viderentur.
|
8
|
Eadem autem celeritate adverso colle ad
nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant,
contenderunt.
|
|
|
XX
|
1
|
Caesari omnia uno tempore erant agenda:
vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma
concurri oporteret, signum tuba dandum ab opere revocandi
milites, qui paulo longius aggeres petendi causa
processerant, arcessendi, acies instruenda, milites
cohortandi, signum dandum.
|
2
|
Quarum rerum magnam partem temporis
brevitas et incursus hostium impediebat.
|
3
|
His difficultatibus duae res erant
subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus
proeliis exercitati, quid fieri oporteret, non minus commode
ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et
quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar
discedere nisi munitis castris vetuerat.
|
4
|
Hi propter propinquitatem et celeritatem
hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant, sed per se
quae videbantur, adminstrabant.
|
|
|
XXI
|
1
|
Caesar necessariis rebus imperatis ad
cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit,
decucurrit et ad legionem decimam devenit.
|
2
|
Milites non longiore oratione cohortatus,
quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu
perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter
sustinerent.
|
3
|
Quod non longius hostes aberant, quam quo
telum adigi posset, proelii committendi signum dedit.
|
4
|
Atque in alteram partem item cohortandi
causa profectus pugnantibus occurrit.
|
5
|
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque
tam paratus ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia
accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque
tegimenta detrahenda tempus defuerit.
|
6
|
Quam quisque ab opere in partem casu
devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne
in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
|
|
|
XXII
|
1
|
Instructo exercitu, magis ut loci natura
et necessitas temporis, quam ut rei militaris ratio atque
ordo postulabat, cum diversas legiones aliae alia in parte
hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut ante
demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, neque
certa subsidia conlocari neque, quid in quaque parte opus
esset, provideri neque ab uno omnia imperia administrari
poterant.
|
2
|
Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae
quoque eventus varii sequebantur.
|
|
|
XXIII
|
1
|
Legionis nonae et decimae milites, ut in
sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis cursu ac
lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates -
nam his ea pars obvenerat - celeriter ex loco superiore in
flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis
magnam partem eorum impeditam interfecerunt.
|
2
|
Ipsi transire flumen non dubitaverunt et
in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes
redintegrato proelio in fugam dederunt.
|
3
|
Item alia in parte diversae duae
legiones, undecima et octava, profligatis Viromanduis,
quibuscum erant congressi, ex loco superiore in ipsis
fluminis ripis proeliabantur.
|
4
|
At totis fere castris a fronte et a
sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio duodecima
et non magno ab ea intervallo septima constitisset, omnes
Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam
imperii tenebat, ad eum locum contenderunt.
|
5
|
Quorum pars <ab> aperto latere
legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere
coepit.
|
|
|
XXIV
|
1
|
Eodem tempore equites nostri levisque
armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo
hostium impetu pulsos dixeram<us>, cum se in castra
reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in
partem fugam petebant,
|
2
|
et calones, qui ab decumana porta ac
summo iugo collis nostros victores flumen transisse
conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et
hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites
fugae sese mandabant.
|
3
|
Simul eorum, qui cum impedimentis
veniebant, clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in
partem perterriti ferebantur.
|
4
|
Quibus omnibus rebus permoti equites
Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis,
qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum
multitudine hostium castra compleri, legiones premi et paene
circumventas teneri, calones, equites, funditores, Numidas
dispersos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent,
desperatis nostris rebus domum contenderunt;
|
5
|
Romanos pulsos superatosque, castris
impedimentisque eorum hostes potitos civitati
renuntiaverunt.
|
|
|
XXV
|
1
|
Caesar ab decimae legionis cohortatione
ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in
unum locum conlatis duodecimae legionis confertos milites
sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae
cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque
interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere
centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his primipilo
P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque
vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset,
reliquos esse tardiores et nonnullos ab novissimis
desertores proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a
fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab
utroque latere instare et rem esse in angusto vidit neque
ullum esse subsidium, quod submitti posset:
|
2
|
Scuto ab novissimis uni militi detracto,
quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit
centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus
milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo
facilius gladiis uti possent.
|
3
|
Cuius adventu spe inlata militibus ac
redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu
imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare
cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.
|
|
|
XXVI
|
1
|
Caesar, cum septimam legionem, quae iuxta
constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum
monuit, ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa
signa in hostes inferrent.
|
2
|
Quo facto cum aliis alii subsidium
ferrent neque timerent, ne aversi ab hoste circumvenirentur,
audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.
|
3
|
Interim milites legionum duarum, quae in
novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio
nuntiato cursu incitato in summo ab hostibus colle
conspiciebantur,
|
4
|
et Labienus castris hostium potitus et ex
loco superiore, quae res in nostris castris gererentur,
conspicatus decimam legionem subsidio nostris misit.
|
5
|
Qui cum ex equitum et calonum fuga, quo
in loco res esset quantoque in periculo et castra et
legiones et imperator versaretur, cognovissent, nihil ad
celeritatem sibi reliqui fecerunt.
|
|
|
XXVII
|
1
|
Horum adventu tanta rerum commutatio est
facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti
procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent,
|
2
|
calones perterritos hostes conspicati
etiam inermes armatis occurrerent, equites vero, ut
turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae
se legionariis militibus praeferrent.
|
3
|
At hostes etiam in extrema spe salutis
tantam virtutem praestiterunt, ut, cum primi eorum
cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum
corporibus pugnarent,
|
4
|
his deiectis et coacervatis cadaveribus,
qui superessent, ut ex tumulo tela in nostros coicerent
pilaque intercepta remitterent:
|
5
|
Ut non nequiquam tantae virtutis homines
iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen,
ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae
facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
|
|
|
XXVIII
|
1
|
Hoc proelio facto et prope ad
internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto maiores
natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac
paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum
victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum
arbitrarentur, omnium,
|
2
|
qui supererant, consensu legatos ad
Caesarem miserunt seque ei dediderunt et in commemoranda
civitatis calamitate ex sescentis ad tres senatores, ex
hominum milibus LX vix ad quingentos, qui arma ferre
possent, sese redactos esse dixerunt.
|
3
|
Quos Caesar, ut in miseros ac supplices
usus misericordia videretur, diligentissime conservavit
suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis
imperavit, ut ab iniuria et maleficio se suosque
prohiberent.
|
|
|
XXIX
|
1
|
Atuatuci, de quibus supra diximus, cum
omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata
ex itinere domum reverterunt;
|
2
|
cunctis oppidis castellisque desertis sua
omnia in unum oppidum egregie natura munitum
contulerunt.
|
3
|
Quod cum ex omnibus in circuitu partibus
altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter
acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum ducentorum
relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant;
tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro
conlocabant.
|
4
|
Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque
prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam
facerent, iis impedimentis, quae secum agere ac portare non
poterant, citra flumen Rhenum depositis custodiam ac
praesidium sex milia hominum una reliquerunt.
|
5
|
Hi post eorum obitum multos annos a
finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias
inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc
sibi domicilio locum delegerunt.
|
|
|
XXX
|
1
|
Ac primo adventu exercitus nostri crebras
ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum
nostris contendebant;
|
2
|
postea vallo pedum XII in circuitu XV
milium crebrisque castellis circummuniti oppido se
continebant.
|
3
|
Ubi vineis actis, aggere exstructo turrim
procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque
increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio
institueretur:
|
4
|
Quibusnam manibus aut quibus viribus
praesertim homines tantulae staturae - nam plerumque omnibus
Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra
contemptui est - tanti oneris turrim in muro se
<pos>se conlocare confiderent?
|
|
|
XXXI
|
1
|
Ubi vero moveri et adpropinquare moenibus
viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad
Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti:
|
2
|
Non se existimare Romanos sine ope divina
bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta
celeritate promovere possent;
|
3
|
se suaque omnia eorum potestati
permittere dixerunt.
|
4
|
Unum petere ac deprecari: si forte pro
sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent,
statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis
despoliaret. uibus se defendere traditis armis non
possent.
|
5
|
Sibi omnes fere finitimos esse inimicos
ac suae virtute invidere, a quibus se defendere traditis
armis non possent.
|
6
|
Sibi praestare, si in eum casum
deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab
iis per cruciatum interfici, inter quos dominari
consuessent.
|
|
|
XXXII
|
1
|
Ad haec Caesar respondit: se magis
consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum,
si, priusquam murum aries attigisset, se dedidissent; sed
deditionis nullam esse condicionem nisi armis
traditis.
|
2
|
Se id, quod in Nerviis fecisset, facturum
finitimisque imperaturum, ne quam dediticiis populi Romani
iniuriam inferrent.
|
3
|
<Re> renuntiata ad suos illi se,
quae imperarentur, facere dixerunt.
|
4
|
Armorum magna multitudine de muro in
fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam
muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et
tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est,
celata atque in oppido retenta portis patefactis eo die pace
sunt usi.
|
|
|
XXXIII
|
1
|
Sub vesperum Caesar portas claudi
militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a
militibus iniuriam acciperent.
|
2
|
Illi ante inito, ut intellectum est,
consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos
aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum
iis, quae retinuerant et celaverant, armis, partim scutis ex
cortice factis aut viminibus contextis, quae subito, ut
temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia
vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus
videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem
fecerunt.
|
3
|
Celeriter, ut ante Caesar imperaverat,
ignibus significatione facta ex proximis castellis eo
concursum est,
|
4
|
pugnatumque ab hostibus ita acriter est,
ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco
contra eos, qui ex vallo turribusque tela iacerent, pugnari
debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret.
|
5
|
Occisis ad hominum milibus quattuor
reliqui in oppidum reiecti sunt.
|
6
|
Postridie eius diei refractis portis, cum
iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris
sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
|
7
|
Ab iis, qui emerant, capitum numerus ad
eum relatus est milium quinquaginta trium.
|
|
|
XXXIV
|
|
|
Eodem tempore a P. Crasso, quem cum
regione VII miserat ad Venetos, Venellos, Osismos,
Coriosolitas, Essuvios, Aulercos, Redones, quae sunt
maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est
omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani
redactas esse.
|
|
|
XXXV
|
1
|
His rebus gestis omni Gallia pacata tanta
huius belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab iis
nationibus, quae trans Rhenum incolerent, legati ad Caesarem
mitterentur, qui se obsides daturas, imperata facturas
pollicerentur.
|
2
|
Quas legationes Caesar, quod in Italiam
Illyricumque properabat, initio proximae aestatis ad se
reverti iussit.
|
3
|
Ipse in Carnutes, Andes, Turonos, quaeque
civitates propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat,
legionibus in hiberna deductis in Italiam profectus
est.
|
4
|
Ob easque res ex litteris Caesaris in
dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus
accidit nulli.
|