|
|
I
|
1
|
Gallia est omnis divisa in partes tres,
quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui
ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
|
2
|
Hi omnes lingua, institutis, legibus
inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a
Belgis Matrona et Sequana dividit.
|
3
|
Horum omnium fortissimi sunt Belgae,
propterea quod a cultu atque humanitate provinciae
longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant
atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
quibuscum continenter bellum gerunt.
|
4
|
Qua de causa Helvetii quoque reliquos
Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum
Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut
ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
|
5
|
[Eorum una, pars, quam Gallos obtinere
dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab
Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad
septentriones.
|
6
|
Belgae ab extremis Galliae finibus
oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni,
spectant in septentrionem et orientem solem.
|
7
|
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos
montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet;
spectat inter occasum solis et septentriones.]
|
|
|
II
|
1
|
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et
ditissimus Orgetorix. Is M. Messalla M. Pisone consulibus
regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis
exirent:
|
2
|
Perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri.
|
3
|
Id hoc facilius iis persuasit, quod
undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium
a Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altissimo,
qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et
flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis
dividit.
|
4
|
His rebus fiebat, ut et minus late
vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent;
qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore
afficiebantur. 5 Pro multitudine autem hominum et pro gloria
belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum ducenta
quadraginta, in latitudinem centum octoginta patebant.
|
5
|
Pro multitudine autem hominum et pro
gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum ducenta
quadraginta, in latitudinem centum octoginta patebant.
|
|
|
III
|
1
|
His rebus adducti et auctoritate
Orgetorigis permoti constituerunt ea, quae ad proficiscendum
pertinerent, comparare, iumentorum et carrorum quam maximum
numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere
copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et
amicitiam confirmare.
|
2
|
Ad eas res conficiendas biennium sibi
satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege
confirmant.
|
3
|
Ad eas res conficiendas Orgetorix
deligitur.
|
4
|
Is ubi legationem ad civitates suscepit,
in eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio,
Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos
obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus appellatus
erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante
habuerat;
|
5
|
itemque Dumnorigi Haeduo, fratri
Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat
ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur, persuadet
eique filiam suam in matrimonium dat.
|
6
|
Perfacile factu esse illis probat conata
perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium
obtenturus esset:
|
7
|
Non esse dubium, quin totius Galliae
plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu
illis regna conciliaturum confirmat.
|
8
|
Hac oratione adducti inter se fidem et
ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos
ac firmissimos populos totius Galliae imperio sese potiri
posse sperant.
|
|
|
IV
|
1
|
Ea res est Helvetiis per indicium
enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam
dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni
cremaretur.
|
2
|
Die constituta causae dictionis Orgetorix
ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem,
undique coegit et omnes clientes obaeratosque suos, quorum
magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos, ne causam
diceret, se eripuit.
|
3
|
Cum civitas ob eam rem incitata armis ius
suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris
magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est;
|
4
|
neque abest suspicio, ut Helvetii
arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
|
|
|
V
|
1
|
Post eius mortem nihilominus Helvetii id,
quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis
exeant.
|
2
|
Ubi iam sed ad eam rem paratos esse
arbitrari sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos
ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt,
|
3
|
frumentum omne, praeter quod secum
portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata
paratiores ad omnia pericula subeunda essent, trium mensium
molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.
|
4
|
Persuadent Rauracis et Tulingis et
Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis
vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui
trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant
Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi
adsciscunt.
|
|
|
VI
|
1
|
Erant omnino itinera duo, quibus
itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum
et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua
singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat,
ut facile per pauci prohibere possent;
|
2
|
alterum per provinciam nostram, multo
facilius atque expeditius, propterea quod inter fines
Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus
fluit isque nonnullis locis vado transitur.
|
3
|
Extremum oppidum Allobrogum est
proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad
Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod
nondum bono animo in populum Romanum viderentur,
existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire
paterentur.
|
4
|
Omnibus rebus ad profectionem comparatis
diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is
dies erat a. d. V. Kalendas Apriles L. Pisone A. Gabinio
consulibus.
|
|
|
VII
|
1
|
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per
provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe
proficisci et, quam maximis potest itineribus, in Galliam
ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.
|
2
|
Provinciae toti quam maximum potest
militum numerum imperat - erat omnino in Gallia ulteriore
legio una - ; pontem, qui erat ad Genavam, iubet
rescindi.
|
3
|
Ubi de eius adventu Helvetii certiores
facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis,
cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum
obtinebat, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo
maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud
iter haberent nullum: Rogare, ut eius voluntate id sibi
facere liceat.
|
4
|
Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium
consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et
sub iugum missum, concedendum non putabat;
|
5
|
neque homines inimico animo data
facultate per provinciam itineris faciundi temperaturos ab
iniuria et maleficio existimabat.
|
6
|
Tamen, ut spatium intercedere posset, dum
milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit
diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Idus
Apriles reverterentur.
|
|
|
VIII
|
1
|
Interea ea legione, quam secum habebat,
militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno,
qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines
Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum undeviginti
murum in altitudinem pedum sedecim fossamque
perducit.
|
2
|
Eo opere perfecto praesidia disponit,
castella communit, quo facilius, si se invito transire
conarentur, prohibere posset.
|
3
|
Ubi ea dies, quam constituerat cum
legatis, venit et legati ad eum reverterunt, negat se more
et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare
et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit.
|
4
|
Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis
ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, nonnumquam interdiu, saepius
noctu, si perrumpere possent, conati, operis munitione et
militum concursu et telis repulsi hoc conatu destiterunt.
|
|
|
IX
|
1
|
Relinquebatur una per Sequanos via, qua
Sequanis invitis propter angustias ire non poterant.
|
2
|
His cum sua sponte persuadere non
possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo
deprecatore a Sequanis impetrarent.
|
3
|
Dumnorix gratia et largitione apud
Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex
ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et
cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam
plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas
volebat.
|
4
|
Itaque rem suscipit et a Sequanis
impetrat, ut per fines suos Helvetios ire patiantur,
obsidesque uti inter sese dent, perficit: Sequani, ne
itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et
iniuria transeant.
|
|
|
X
|
1
|
Caesari renuntiatur Helvetiis esse in
animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum
fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt,
quae civitas est in provincia.
|
2
|
Id si fieret, intellegebat magno cum
periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi
Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis
finitimos haberet.
|
3
|
Ob eas causas ei munitione, quam fecerat,
T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et
tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit
et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat,
cum his quinque legionibus ire contendit.
|
4
|
Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges
locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere
conantur.
|
5
|
Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo,
quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines
Voncontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit;
inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos
exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum
primi.
|
|
|
XI
|
1
|
Helvetii iam per angustias et fines
Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines
pervenerant eorumque agros populabantur.
|
2
|
Haedui, cum se suaque ab iis defendere
non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium:
|
3
|
Ita se omni tempore de populo Romano
meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri
vastari, liberi in servitutem abduci, oppida expugnari non
debuerint.
|
4
|
Eodem tempore Ambarri, necessarii et
consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese
depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium
prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos
possesionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et
demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui.
Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit,
dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos
Helvetii pervenirent.
|
|
|
XII
|
1
|
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum
et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita
ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non
possit.
|
2
|
Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est
tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse,
quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de
tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad
eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat.
|
3
|
Eos impeditos et inopinantes aggressus
magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt
atque in proximas silvae abdiderunt.
|
4
|
Is pagus appellabatur Tigurinus; nam
omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.
|
5
|
Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum
nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius
exercitum sub iugum miserat.
|
6
|
Ita sive casu sive consilio deorum
immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem
calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas
persolvit.
|
7
|
Qua in re Caesar non solum publicas, sed
etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L.
Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio,
quo Cassium, interfecerant.
|
|
|
XIII
|
1
|
Hoc proelio facto reliquas copias
Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum
curat atque ita exercitum traducit.
|
2
|
Helvetii repentino eius adventu commoti,
cum id, quod ipsi diebus viginti aegerrime confecerant, ut
flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent,
legatos ad eum mittunt. Cuius legationis Divico princeps
fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum
Caesare egit:
|
3
|
Si pacem populus Romanus cum Helvetiis
faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios,
ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset;
|
4
|
sin bello persequi perseveraret,
reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et
pristinae virtutis Helvetiorum. tribueret aut ipsos
despiceret.
|
5
|
Quod improviso unum pagum adortus esset,
cum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non
possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtute
|
6
|
Se ita a patribus maioribusque suis
didicisse, ut magis virtute quam dolo contenderent aut
insidiis niterentur.
|
7
|
Quare ne committeret, ut is locus, ubi
constitissent, ex calamitate populi Romani et internecione
exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
|
|
|
XIV
|
1
|
His Caesar ita respondit: Eo sibi minus
dubitationis dari, quod eas res, quas legati Helvetii
commemorassent, memoria teneret, atque eo gravius ferre, quo
minus merito populi Romani accidissent.
|
2
|
Qui si alicuius iniuriae sibi conscius
fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod
neque commissum a se intellegeret, quare timeret, neque sine
causa timendum putaret.
|
3
|
Quodsi veteris contumeliae oblivisci
vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter
per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod
Ambarros, quod Allobroges vexassent, memoriam deponere
posse?
|
4
|
Quod sua victoria tam insolenter
gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulissee
admirarentur, eodem pertinere.
|
5
|
Consuesse enim deos immortales, quo
gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro
scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res
et diuturniorem impunitatem concedere.
|
6
|
Cum ea ita sint, tamen, sim obsides ab
iis sibi dentur, uti ea, quae polliceantur, facturos
intellegat, et si Haeduis de iniuriis, quas ipsis sociisque
eorum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese
cum iis pacem esse facturum.
|
7
|
Divico respondit: Ita Helvetios a
maioribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non
dare consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. Hoc
responso dato discessit.
|
|
|
XV
|
1
|
Postero die castra ex eo loco movent.
Idem facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor
milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis
coactum habebat, praemittit, qui videant, quas in partes
hostes iter faciant.
|
2
|
Qui cupidius novissimum agmen insecuti
alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et
pauci de nostris cadunt
|
3
|
Quo proelio sublati Helvetii, quod
quingentis equitibus tantam multitudinem equitum
propulerant, audacius subsistere nonnumquam et novissimo
agmine proelio nostros lacessere coeperunt.
|
4
|
Caesar suos a proelio continebat ac satis
habebat in praesentia hostem rapinis populationibusque
prohibere.
|
5
|
Ita dies circiter quindecim iter
fecerunt, ut inter novissimum hostium agmen et nostrum
primum non amplius quinis aut senis milibus passuum
interesset.
|
|
|
XVI
|
1
|
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum,
quod essent publice polliciti, flagitare.
|
2
|
Nam propter frigora, quod Gallia sub
septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo
frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem
satis magna copia suppetebat;
|
3
|
eo autem frumento, quod flumine Arari
navibus subvexerat, propterea uti minus poterat, quod iter
ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere
nolebat.
|
4
|
Diem ex die ducere Haedui; conferri,
comportari, adesse dicere.
|
5
|
Ubi se diutius duci intellexit et diem
instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret,
convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in
castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo
magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui
creatur annuus et vitae necisque in suos habet
potestatem,
|
6
|
graviter eos accusat, quod, cum frumentum
neque emi neque ex agris sumi possit, tamen necessario
tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur,
praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum
susceperit. Multo etiam gravius, quod sit destitutus,
queritur.
|
|
|
XVII
|
1
|
Tum demum Liscus oratione Caesaris
adductus, quod antea tacuerat, proponit: esse nonnullos,
quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim
plus possint quam ipsi magistratus.
|
2
|
Hos seditiosa atque improba oratione
multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod
debeant;
|
3
|
praestare, si iam principatum Galliae
obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre;
|
4
|
neque dubitare, quin, si Helvetios
superaverint, Romani una cum reliqua Gallia Haeduis
libertatem sint erepturi.
|
5
|
Ab isdem nostra consilia quaeque in
castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non
posse.
|
6
|
Quin etiam, quod necessariam rem coactus
Caesari enuntiaverit, intellegere sese, quanto id cum
periculo fecerit, et ob eam causam, quamdiu potuerit,
tacuisse.
|
|
|
XVIII
|
1
|
Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem,
Diviciaci fratrem, designari sentiebat; sed, quod pluribus
praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium
dimittit, Liscum retinet.
|
2
|
Quaerit ex solo ea, quae in conventu
dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab
aliis quaerit;
|
3
|
reperit esse vera: Ipsum esse Dumnorigem
summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem
gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria
reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta
habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat
nemo.
|
4
|
His rebus et suam rem familiarem auxisse
et facultates ad largiendum magnas comparasse;
|
5
|
magnum numerum equitatus suo sumptu
semper alere et circum se habere;
|
6
|
neque solum domi, sed etiam apud
finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae
causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac
potentissimo collocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere,
sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias
civitates collocasse.
|
7
|
Favere et cupere Helvetiis propter eam
affinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos,
quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus
frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit
restitutus.
|
8
|
Si quid accidat Romanis, summam in spem
per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani
non modo de regno, sed etiam de ea, quam habeat, gratia
desperare.
|
9
|
Reperiebat etiam in quaerendo Caesar,
quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset
factum, initium fugae factum ab Dumnorige atque eius
equitibus; nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui
miserant, Dumnorix praeerat; eorum fuga reliquum esse
equitatum perterritum.
|
|
|
XIX
|
1
|
Quibus rebus cognitis, cum ad has
suspiciones certissimae res accederent, quod per fines
Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos
dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et
civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a
magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae
arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret aut
civitatem animadvertere iuberet.
|
2
|
His omnibus rebus unum repugnabat, quod
Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summam
in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam
cognoverat; nam, ne eius supplicio Diviciaci animum
offenderet, verebatur.
|
3
|
Itaque, priusquam quicquam conaretur,
Diviciacum ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus
remotis per C. Valerium Troucillum, principem Galliae
provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem
habebat, cum eo colloquitur;
|
4
|
simul commonefacit, quae ipso praesente
in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit,
quae separatim quisque de eo apud se dixerit.
|
5
|
Petit atque hortatur, ut sine eius
offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel
civitatem statuere iubeat.
|
|
|
XX
|
1
|
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem
complexus obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem
statueret:
|
2
|
Scire se illa esse vera, neque quemquam
ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse
gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum
propter adulescentiam posset, per se crevisset, quibus
opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene
ad perniciem suam uteretur.
|
3
|
Sese tamen et amore fraterno et
existimatione vulgi commoveri.
|
4
|
Quod si quid ei a Caesare gravius
accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret,
neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re
futurum, uti totius Galliae animi a se averterentur.
|
5
|
Haec cum pluribus verbis flens a Caesare
peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat,
finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse
ostendit, uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius
voluntati ac precibus condonet.
|
6
|
Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet;
quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae
civitas queratur, proponit; monet, ut in reliquum tempus
omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri
condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat,
quibuscum loquatur, scire possit.
|
|
|
XXI
|
1
|
Eodem die ab exploratoribus certior
factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius
castris octo, qualis esset natura montis et qualis in
circuitu ascensus, qui cognoscerent, misit.
|
2
|
Renuntiatum est facilem esse. De tertia
vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus
legionibus et iis ducibus, qui iter cognoverant, summum
iugum montis ascendere iubet;
|
3
|
quid sui consilii sit, ostendit. Ipse de
quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos
contendit equitatumque omnem ante se mittit.
|
4
|
P. Considius, qui rei militaris
peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in
M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
|
|
|
XII
|
1
|
Prima luce, cum sumus mons a Labieno
teneretur, ipse ab hostium castris non longius M et D
passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut
ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo
admisso ad eum accurrit,
|
2
|
dicit montem, quem a Labieno occupari
voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque
insignibus cognovisse.
|
3
|
Caesar suas copias in proximum collem
subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a
Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope
hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in
hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat
proelioque abstinebat.
|
4
|
Multo denique die per exploratores Caesar
cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse
et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso
sibi renuntiavisse.
|
5
|
Eo die, quo consueverat intervallo,
hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris
castra ponit.
|
|
|
XXIII
|
1
|
Postridie eius diei, quod omnino biduum
supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod
a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo,
non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae
prospiciendum existimavit: iter ab Helvetiis avertit ac
Bibracte ire contendit.
|
2
|
Ea res per fugitivos L. Aemilii,
decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur.
|
3
|
Helvetii, seu quod timore perterritos
Romanos discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie
superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive
eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent,
commutato consilio atque itinere converso nostros ab
novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.
|
|
|
XXIV
|
1
|
Postquam id animum advertit, copias suas
Caesar in proximum collem subduxit equitatumque, qui
sustineret hostium impetum, misit.
|
2
|
Ipse interim in colle medio triplicem
aciem instruxit legionum quattuor veteranarum;
|
3
|
in summo iugo duas legiones, quas in
Gallia citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia
collocavit, ita uti supra se totum montem hominibus
compleret; impedimenta sarcinasque in unum locum conferri et
eum ab iis, qui in superiore acie constiterant, muniri
iussit.
|
4
|
Helvetii cum omnibus suis carris secuti
impedimenta in unum locum contulerunt;
|
5
|
ipsi, confertissima acie reiecto nostro
equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem
successerunt.
|
|
|
XXV
|
1
|
Caesar primum suo, deinde omnium ex
conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem
fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit.
|
2
|
Milites e loco superiore pilis missis
facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis
destrictis in eos impetum fecerunt.
|
3
|
Gallis magno ad pugnam erat impedimento,
quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et
colligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque
sinistra impedita satis commode pugnare poterant,
|
4
|
multi ut diu iactato bracchio
praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore
pugnare.
|
5
|
Tandem vulneribus defessi et pedem
referre et, quod mons suberat circiter mille passuum spatio,
eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus
nostris Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter
quindecim agmen hostium claudebant et novissimis praesidio
erant, ex itinere nostros ab latere aperto aggressi
circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem sese
receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt.
|
6
|
Romani conserva signa bipertito
intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac submotis
resisteret, tertia, ut venientes sustineret.
|
|
|
XXVI
|
1
|
Ita ancipiti proelio diu atque acriter
pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non
possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt,
alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.
|
2
|
Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima
ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo
potuit.
|
3
|
Ad multam noctem etiam ad impedimenta
pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et
e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant, et
nonnulli inter carros raedasque mataras ac tragulas
subiciebant nostrosque vulnerabant.
|
4
|
Diu cum esset pugnatum, impedimentis
castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque
unus e filiis captus est.
|
5
|
Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt; nullam
partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die
quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et
propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi
non potuissent.
|
6
|
Caesar ad Lingones litteras nuntiosque
misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent; qui si
iuvissent, se eodem loco, quo Helvetios, habiturum. Ipse
triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
|
|
|
XXVII
|
1
|
Helvetii omnium rerum inopia adducti
legatos de deditione ad eum miserunt.
|
2
|
Qui cum eum in itinere convenissent seque
ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem
petissent atque eos in eo loco, quo tum essent, suum
adventum exspectare iussisset, paruerunt.
|
3
|
Eo postquam Caesar pervenit, obsides,
arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit.
|
4
|
Dum ea conquiruntur et conferuntur,
circiter hominum milia sex eius pagi, qui Verbigenus
appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis
supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in
tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut
omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris
Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum
contenderunt.
|
|
|
XXVIII
|
1
|
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines
ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati
esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero
habuit;
|
2
|
reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis
traditis in deditionem accepit.
|
3
|
Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines
suos, unde erant profecti, reverti iussit et, quod omnibus
frugibus amissis domi nihil erat, quo famem tolerarent,
Allobrogibus imperavit, ut iis frumenti copiam facerent;
ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere
iussit.
|
4
|
Id ea maxime ratione fecit, quod noluit
eum locum, unde Helvetii discesserant, vacare, ne propter
bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, e suis
finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae
provinciae Allobrogibusque essent.
|
5
|
Boios petentibus Haeduis, quod egregia
virtute erant cogniti, ut in finibus suis collocarent,
concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in
parem iuris libertatisque condicionem, atque ipsi erant,
receperunt.
|
|
|
XXIX
|
1
|
In castris Helvetiorum tabulae repertae
sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae,
quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus
domo exisset eorum, qui arma ferre possent, et item
separatim pueri, senes mulieresque.
|
2
|
Quarum omnium rerum summa erat capitum
Helvetiorum milia ducenta sexaginta tria, Tulingorum milia
triginta sex, Latobrigorum quattuordecim, Rauracorum viginti
tria, Boiorum triginta duo; ex his, qui arma ferre possent,
ad milia nonaginta duo.
|
3
|
Summa omnium fuerunt ad milia trecenta
sexaginta octo. Eorum, qui domum redierunt, censu habito, ut
Caesar imperaverat, repertus est numerus milium centum et
decem.
|
|
|
XXX
|
1
|
Bello Helvetiorum confecto totius fere
Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum
convenerunt:
|
2
|
Intellegere sese, tametsi pro veteribus
Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello
repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae
quam populi Romani accidisse,
|
3
|
propterea quod eo consilio florentissimis
rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae
bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex
magna copia deligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum
ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates
stipendiarias haberent.
|
4
|
Petierunt, uti sibi concilium totius
Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate
facere liceret; sese habere quasdam res, quas ex communi
consensu ab eo petere vellent.
|
5
|
Ea re permissa diem concilio
constituerunt et iure iurando, ne quis enuntiaret, nisi
quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
|
|
|
XXXI
|
1
|
Eo concilio dimisso idem principes
civitatum, qui ante fuerant, ad Caesarem reverterunt
petieruntque, ut sibi secreto in occulto de sua omniumque
salute cum eo agere liceret.
|
2
|
Ea re impetrata sese omnes flentes
Caesari ad pedes proiecerunt: Non minus se id contendere et
laborare, ne ea, quae dixissent, enuntiarentur, quam uti ea,
quae vellent, impetrarent, propterea quod, si enuntiatum
esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
|
3
|
Locutus est pro his Diviciacus Haeduus:
Galliae totius factiones esse duas; harum alterius
principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.
|
4
|
Hi cum tantopere de potentatu inter se
multos annos contenderent, factum esse, uti ab Arvernis
Sequanisque Germani mercede arcesserentur.
|
5
|
Horum primo circiter milia quindecim
Rhenum transisse; posteaquam agros et cultum et copias
Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos
plures; nunc esse in Gallia ad centum et viginti milium
numerum.
|
6
|
Cum his Haeduos eorumque clientes semel
atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos
accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum
amisisse.
|
7
|
Quibus proeliis calamitatibusque fractos,
qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia
plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis
obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando
civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque
auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos,
quominus perpetuo sub illorum dicione atque imperio
essent.
|
8
|
Unum se esse ex omni civitate Haeduorum,
qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos obsides
daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad
senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure
iurando neque obsidibus teneretur.
|
9
|
Sed peius victoribus Sequanis quam
Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex
Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem
agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset
et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet,
propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum
viginti quattuor ad eum venissent, quibus locus ac sedes
pararentur.
|
10
|
Futurum esse paucis annis, uti omnes ex
Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum
transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum
Germanorum agro, neque hanc consuetudinem victus cum illa
comparandam.
|
11
|
Ariovistum autem, ut semel Gallorum
copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad
Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides
nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla
cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad
voluntatem eius facta sit.
|
12
|
Hominem esse barbarum, iracundum,
temerarium; non posse eius imperia diutius sustineri.
|
13
|
Nisi quid in Caesare populoque Romano sit
auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii
fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes,
remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat,
experiantur.
|
14
|
Haec si enuntiata Ariovisto sint, non
dubitare, quin de omnibus obsidibus, qui apud eum sint,
gravissimum supplicium sumat.
|
15
|
Caesarem vel auctoritate sua atque
exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani
deterrere posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum
traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse
defendere.
|
|
|
XXXII
|
1
|
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes,
qui aderant, magno fletu auxilium a Caesare petere
coeperunt.
|
2
|
Animadvertit Caesar unos ex omnibus
Sequanos nihil earum rerum facere, quae ceteri facerent, sed
tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa
esset, miratus ex ipsis quaesiit.
|
3
|
Nihil Sequani respondere, sed in eadem
tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret
neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviciacus
Haeduus respondit:
|
4
|
Hoc esse miseriorem et graviorem fortunam
Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem
queri neque auxilium implorare auderent absentisque
Ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset,
horrerent,
|
5
|
propterea quod reliquis tamen fugae
facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos
Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate
eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
|
|
|
XXXIII
|
1
|
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos
verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae
futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et
auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac
oratione habita concilium dimisit.
|
2
|
Et secundum ea multae res eum
hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam
putaret, in primis, quod Haeduos, fratres consanguineosque
saepenumero a senatu appellatos, in servitute atque in
dicione videbat Germanorum teneri, eorumque obsides esse
apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto
imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur.
|
3
|
Paulatim autem Germanos consuescere
Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem
venire populo Romano periculosum videbat,
|
4
|
neque sibi homines feros ac barbaros
temperaturos existimabat, quin, cum omnes Galliam
occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in
provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent,
praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus
divideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum
putabat.
|
5
|
Ipse autem Ariovistus tantos sibi
spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non
videretur.
|
|
|
XXXIV
|
1
|
Quamobrem placuit ei, ut ad Ariovistum
legatos mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum
medium utriusque colloquio deligeret; velle sese de re
publica et summis utriusque rebus cum eo agere.
|
2
|
Ei legationi Ariovistus respondit: Si
quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse;
si quid ille se vellet, illum ad se venire oportere.
|
3
|
Praeterea se neque sine exercitu in eas
partes Galliae venire audere, quas Caesar possideret, neque
exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum
contrahere posse.
|
4
|
Sibi autem mirum videri, quid in sua
Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo
Romano negotii esset.
|
|
|
XXXV
|
1
|
His responsis ad Caesarem relatis iterum
ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit:
|
2
|
Quoniam tanto suo populique Romani
beneficio affectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a
senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam
referret, ut in colloquium venire invitatus gravaretur neque
de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec
esse, quae ab eo postularet:
|
3
|
Primum, ne quam multitudinem hominum
amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides,
quos haberet ab Haeduis, redderet Sequanisque permitteret,
ut, quos illi haberent, voluntate eius reddere illis
liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque
eorum bellum inferret.
|
4
|
Si id ita fecisset, sibi populoque Romano
perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non
impetraret, sese, quoniam M. Messala M. Pisone consulibus
senatus censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam
obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Haeduos
ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum
iniurias non neglecturum.
|
|
|
XXXVI
|
1
|
Ad haec Ariovistus respondit: Ius esse
belli, ut, qui vicissent, iis, quos vicissent, quem ad modum
vellent, imperarent; item populum Romanum victis non ad
alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare
consuesse.
|
2
|
Si ipse populo Romano non praescriberet,
quem ad modum suo iure uteretur, non oportere sese a populo
Romano in suo iure impediri.
|
3
|
Haeduos sibi, quoniam belli fortunam
temptassent et armis congressi ac superati essent,
stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere,
qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret.
|
4
|
Haeduis se obsides redditurum non esse
neque his neque eorum sociis iniuria bellum illaturum, si in
eo manerent, quod convenisset, stipendium que quotannis
penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen
populi Romani afuturum.
|
5
|
Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum
iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie
contendisse. Cum vellet, congrederetur:
|
6
|
Intellecturum, quid invicti Germani,
exercitatissimi in armis, qui inter annos quattuordecim
tectum non subissent, virtute possent.
|
|
|
XXXVII
|
1
|
Haec eodem tempore Caesari mandata
referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris
veniebant:
|
2
|
Haedui questum, quod Harudes, qui nuper
in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur;
sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere
potuisse;
|
3
|
Treveri autem pagos centum Sueborum ad
ripas Rheni consedisse, qui Rhenum transire
conarentur;
|
4
|
his praeesse Nasuam et Cimberium fratres.
Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi
existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis
Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti
posset.
|
5
|
Itaque re frumentaria, quam celerrime
potuit, comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.
|
|
|
XXXVIII
|
1
|
Cum tridui viam processisset, nuntiatum
est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum
Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere
triduique viam a suis finibus pulsis.
|
2
|
Id ne accideret, magnopere sibi
praecavendum Caesar existimabat.
|
3
|
Namque omnium rerum, quae ad bellum usui
erant, summa erat in eo oppido facultas,
|
4
|
idque natura loci sic muniebatur, ut
magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod
flumen Dubis, ut circino circumductum, paene totum oppidum
cingit; reliquum spatium,
|
5
|
quod est non amplius pedum sescentorum,
qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita
ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant.
|
6
|
Hunc murus circumdatus arcem efficit et
cum oppido coniungit.
|
7
|
Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque
itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium
collocat.
|
|
|
XXXIX
|
1
|
Dum paucos dies ad Vesontionem rei
frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione
nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti
magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant - saepenumero sese
cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum
dicebant ferre potuisse - tantus subito timor omnem
exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes
animosque perturbaret.
|
2
|
Hic primum ortus est a tribunis militum,
praefectis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem
secuti non magnum in re militari usum habebant.
|
3
|
Quorum alius alia causa illata, quam sibi
ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat, ut eius
voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut
timoris suspicionem vitarent, remanebant.
|
4
|
Hi neque vultum fingere neque interdum
lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum
fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune
periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta
obsignabantur.
|
5
|
Horum vocibus ac timore paulatim etiam
ii, qui magnum in castris usum habebant, milites
centurionesque, quique equitatui praeerant, perturbabantur.
|
6
|
Qui se ex his minus timidos existimari
volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et
magnitudinem silvarum, quae inter eos atque Ariovistum
intercederent, aut rem frumentariam, ut satis commode
supportari posset, timere dicebant.
|
7
|
Nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum
castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto
audientes milites neque propter timorem signa
laturos.
|
|
|
XL
|
1
|
Haec cum animadvertisset, convocato
consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis
centurionibus vehementer eos incusavit: Primum, quod, aut
quam in partem aut quo consilio ducerentur, sibi quaerendum
aut cogitandum putarent.
|
2
|
Ariovistum se consule cupidissime populi
Romani amicitiam appetisse; cur hunc tam temere quisquam ab
officio discessurum iudicaret?
|
3
|
Sibi quidem persuaderi cognitis suis
postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque
suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
|
4
|
Quodsi furore atque amentia impulsus
bellum intulisset, quid tandem vererentur, aut cur de sua
virtute aut de ipsius diligentia desperarent?
|
5
|
Factum eius hostis periculum patrum
nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis
non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus
videretur; factum etiam nuper in Italia servili tumultu,
quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis
accepissent, sublevarent.
|
6
|
Ex quo iudicari posse, quantum haberet in
se boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermes
sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores
superassent.
|
7
|
Denique hos esse eosdem Germanos,
quibuscum saepenumero Helvetii congressi non solum in suis,
sed etiam in illorum finibus plerumque superassent, qui
tamen pares esse nostro exercitui non potuerint.
|
8
|
Si quos adversum proelium et fuga
Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse
diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos
menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui
potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos
subito adortum magis ratione et consilio quam virtute
vicisse.
|
9
|
Cui rationi contra homines barbaros atque
imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros
exercitus capi posse.
|
10
|
Qui suum timorem in rei frumentariae
simulationem angustiasque itineris conferrent, facere
arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare
viderentur aut praescribere auderent.
|
11
|
Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos,
Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris
frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore
iudicaturos.
|
12
|
Quod non fore dicto audientes milites
neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri; scire
enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut
male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto
avaritiam esse convictam.
|
13
|
Suam innocentiam perpetua vita,
felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.
|
14
|
Itaque se, quod in longiorem diem
collaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de
quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere
posset, utrum apud eos pudor atque officium an timor plus
valeret.
|
15
|
Quodsi praeterea nemo sequatur, tamen se
cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret,
sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar
et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat
maxime.
|
|
|
XLI
|
1
|
Hac oratione habita mirum in modum
conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas
belli gerendi iniecta est,
|
2
|
princepsque decima legio per tribunos
militum ei gratias egit, quod de se optimum iudicium
fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam
confirmavit.
|
3
|
Deinde reliquae legiones cum tribunis
militum et primorum ordinum centurionibus egerunt, uti per
eos Caesari satisfacerent: Se neque umquam dubitasse neque
timuisse neque de summa belli suum iudicium, sed imperatoris
esse existimavisse.
|
4
|
Eorum satisfactione accepta et itinere
exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem
habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis
apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat,
profectus est.
|
5
|
Septimo die, cum iter non intermitteret,
ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a
nostris milia passuum quattuor et viginti abesse.
|
|
|
XLII
|
1
|
Cognito Caesaris adventu Ariovistus
legatos ad eum mittit: quod antea de colloquio postulasset,
id per se fieri licere, quoniam propius accessisset seque id
sine periculo facere posse existimaret.
|
2
|
Non respuit condicionem Caesar iamque eum
ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id, quod antea
petenti denegasset, ultro polliceretur,
|
3
|
magnamque in spem veniebat pro suis
tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis
postulatis fore, uti pertinacia desisteret. Dies colloquio
dictus est ex eo die quintus.
|
4
|
Interim cum legati saepe ultro citroque
inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit, ne quem
peditem ad colloquium Caesar adduceret: vereri se, ne per
insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu
veniret; alia ratione sese non esse venturum.
|
5
|
Caesar, quod neque colloquium interposita
causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui
committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis
Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis
decimae, cui maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam
amicissimum, si quid opus facto esset, haberet.
|
6
|
Quod cum fieret, non irridicule quidam ex
militibus decimae legionis dixit plus, quam pollicitus
esset, Caesarem facere: pollicitum se in cohortis praetoriae
loco decimam legionem habiturum ad equum rescribere.
|
|
|
XLIII
|
1
|
Planities erat magna et in ea tumulus
terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a
castris utriusque aberat.
|
2
|
Eo, ut erat dictum, ad colloquium
venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus
ducentis ab eo tumulo constituit; item equites Ariovisti
pari intervallo constiterunt.
|
3
|
Ariovistus, ex equis ut colloquerentur et
praeter se denos ad colloquium adducerent,
postulavit.
|
4
|
Ubi eo ventum est, Caesar initio
orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod
rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera
amplissime missa; quam rem er paucis contigisse et pro
magnis hominum officiis consuesse tribui docebat;
|
5
|
illum, cum neque aditum neque causam
postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac
senatus ea praemia consecutum.
|
6
|
Docebat etiam, quam veteres quamque
iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis
intercederent,
|
7
|
quae senatus consulta, quotiens quamque
honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius
Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam, quam
nostram amicitiam appetissent.
|
8
|
Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut
socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed
gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad
amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati
posset?
|
9
|
Postulavit deinde eadem, quae legatis in
mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum
inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum
domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire
pateretur.
|
|
|
XLIV
|
1
|
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca
respondit, de suis virtutibus multa praedicavit:
|
2
|
Transisse Rhenum sese non sua sponte, sed
rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque
praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in
Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos;
stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere
consuerint.
|
3
|
Non sese Gallis, sed Gallos sibi bellum
intulisse; omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse
ac contra se castra habuisse; eas omnes copias uno a se
proelio pulsas ac superatas esse.
|
4
|
Si iterum experiri velint, se paratum
esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de
stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus
pependerint.
|
5
|
Amicitiam populi Romani sibi ornamento et
praesidio, non detrimento esse oportere, atque se hac spe
petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et
dediticii subtrahantur, non minus se libenter recusaturum
populi Romani amicitiam, quam appetierit.
|
6
|
Quod multitudinem Germanorum in Galliam
traducat, id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa
facere. Eius rei testimonio esse, quod nisi rogatus non
venerit et quod bellum non intulerit, sed defenderit.
|
7
|
Se prius in Galliam venisse quam populum
Romanum, numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani
Galliae [provinciae] finibus egressum.
|
8
|
Quid sibi vellet? Cur in suas
possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in
nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos,
quod in suo iure se interpellaremus.
|
9
|
Quod a senatu fratres Haeduos appellatos
diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum,
ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis
auxilium tulisse neque ipsos in his contentionibus, quas
Haedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi
Romani usos esse.
|
10
|
Debere se suspicari simulata Caesarem
amicitia, quem exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi
causa habere.
|
11
|
Qui nisi decedat atque exercitum deducat
ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed pro hoste
habiturum.
|
12
|
Quodsi eum interfecerit, multis sese
nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum
(id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum
omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.
|
13
|
Quodsi decessisset et liberam
possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum
praemio remuneraturum et, quaecumque bella geri vellet, sine
ullo eius labore et periculo confecturum.
|
|
|
XLV
|
1
|
Multa a Caesare in eam sententiam dicta
sunt, quare negotio desistere non posset: Neque suam neque
populi Romani consuetudinem pati, ut optime meritos socios
desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti
quam populi Romani.
|
2
|
Bello superatos esse Arvernos et Rutenos
a Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque
in provinciam redegisset neque stipendium
imposuisset.
|
3
|
Quodsi antiquissimum quodque tempus
spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia
imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam
debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti
voluisset.
|
|
|
XLVI
|
1
|
Dum haec in colloquio geruntur, Caesari
nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et
ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros
conicere.
|
2
|
Caesar loquendi finem fecit seque ad suos
recepit suisque imperavit, ne quod omnino telum in hostes
reicerent.
|
3
|
Nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen
committendum non putabat, ut pulsis hostibus dici posset eos
ab se per fidem in colloquio circumventos.
|
4
|
Posteaquam in vulgus militum elatum est,
qua arrogantia in colloquio Ariovistus usus omni Gallia
Romanis interdixisset impetumque in nostros eius equites
fecissent, eaque res colloquium ut diremisset, multo maior
alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
|
|
|
XLVII
|
1
|
Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos
misit: Velle se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae
neque perfectae essent, agere cum eo; uti aut iterum
colloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis
legatum aliquem ad se mitteret.
|
2
|
Colloquendi Caesari causa visa non est,
et eo magis, quod pridie eius diei Germani retineri non
potuerant, quin tela in nostros conicerent.
|
3
|
Legatum ex suis sese magno cum periculo
ad eum missurum et hominibus feris obiecturum
existimabat.
|
4
|
Commodissimum visum est C. Valerium
Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et
humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco
civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae
Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua
consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa
non esset, ad eum mittere et una M. Metium, qui hospitio
Ariovisti utebatur.
|
5
|
His mandavit, ut, quae diceret
Ariovistus, cognoscerent et ad se referrent.
|
6
|
Quos cum apud se in castris Ariovistus
conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se
venirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et
in catenas coniecit.
|
|
|
XLVIII
|
1
|
Eodem die castra promovit et milibus
passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit.
|
2
|
Postridie eius diei praeter castra
Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus
ultra eum castra fecit eo consilio, uti frumento
commeatuque, qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur,
Caesarem intercluderet.
|
3
|
Ex eo die dies continuos quinque Caesar
pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit,
ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non
deesset.
|
4
|
Ariovistus his omnibus diebus exercitum
castris continuit, equestri proelio cotidie
contendit.
|
5
|
Genus hoc erat pugnae, quo se Germani
exercuerant: equitum milia erant sex, totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli
singulos suae salutis causa delegerant;
|
6
|
cum his in proeliis versabantur, ad hos
se equites recipiebant; hi, si quid erat durius,
concurrebant;
|
7
|
si qui graviore vulnere accepto equo
deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum
aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione
celeritas, ut iubis equorum sublevati cursum adaequarent.
|
|
|
XLIX
|
1
|
Ubi eum castris se tenere Caesar
intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum
locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus
sescentos ab his, castris idoneum locum delegit acieque
triplici instructa ad eum locum venit.
|
2
|
Primam et secundam aciem in armis esse,
tertiam castra munire iussit.
|
3
|
Hic locus ab hoste circiter passus
sescentos, uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum
numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus
misit, quae copiae nostros terrerent et munitione
prohiberent.
|
4
|
Nihilo setius Caesar, ut ante
constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus
perficere iussit.
|
5
|
Munitis castris duas ibi legiones
reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in
castra maiora reduxit.
|
|
|
L
|
1
|
Proximo die instituto suo Caesar ex
castris utrisque copias suas eduxit, paulumque a maioribus
castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi
potestatem fecit.
|
2
|
Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit,
circiter meridiem erxercitum in castra reduxit. Tum demum
Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora
oppugnaret, misit.
|
3
|
Acriter utrimque usque ad vesperum
pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et
illatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.
|
4
|
Cum ex captivis quaereret Caesar,
quamobrem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat
causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset, ut matres
familiae eorum sortibus vaticinationibusque declararent,
utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita
dicere:
|
5
|
Non esse fas Germanos superare, si ante
novam lunam proelio contendissent.
|
|
|
LI
|
1
|
Postridie eius diei Caesar praesidio
utrisque castris, quod satis esse visum est, reliquit,
alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus
constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse
triplici instructa acie usque ad castra hostium
accessit.
|
2
|
Tum demum necessario Germani suas copias
castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus
intervallis - Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones,
Nemetes, Sedusios, Suebos - omnemque aciem suam raedis et
carris circumdederunt, ne qua spes in fuga
relinqueretur.
|
3
|
Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium
proficiscentes passis manibus flentes implorabant, ne se in
servitutem Romanis traderent.
|
|
|
LII
|
1
|
Caesar singulis legionibus singulos
legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque
virtutis haberet;
|
2
|
ipse a dextro cornu, quod eam partem
minime firmam hostium esse animadverterat, proelium
commisit.
|
3
|
Ita nostri acriter in hostes signo dato
impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque
procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non
daretur.
|
4
|
Reiectis pilis comminus gladiis pugnatum
est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta
impetus gladiorum exceperunt.
|
5
|
Reperti sunt complures nostri milites,
qui in phalangem insilirent et scuta manibus revellerent et
desuper vulnerarent.
|
6
|
Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa
atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer
multitudine suorum nostram aciem premebant.
|
7
|
Id cum animadvertisset P. Crassus
adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat
quam ii, qui inter aciem versabantur, tertiam aciem
laborantibus nostris subsidio misit.
|
|
|
LIII
|
1
|
Ita proelium restitutum est, atque omnes
hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt, quam ad
flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quinquaginta
pervenerunt.
|
2
|
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare
contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem
reppererunt.
|
3
|
In his fuit Ariovistus, qui naviculam
deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes
consecuti equites nostri interfecerunt.
|
4
|
Duae fuerunt Ariovisti uxores: una Sueba
natione, quam domo secum duxerat, altera Norica, regis
Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam;
utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa,
altera capta est.
|
5
|
C. Valerius Procillus, cum a custodibus
in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem
hostes equitatu persequentem incidit.
|
6
|
Quae quidem res Caesari non minorem quam
ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum
provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex
manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius
calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam
fortuna deminuerat.
|
7
|
Is se praesente de se ter sortibus
consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud
tempus reservaretur; sortium beneficio se esse
incolumem.
|
8
|
Item M. Metius repertus et ad eum
reductus est.
|
|
|
LIV
|
1
|
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi,
qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. Quos
ubi, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos senserunt,
insecuti magnum ex his numerum occiderunt.
|
2
|
Caesar una aestate duobus maximis bellis
confectis maturius paulo, quam tempus anni postulabat, in
hiberna in Sequanos exercitum deduxit.
|
3
|
Hibernis Labienum praeposuit, ipse in
citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.
|