|
|
Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
L.Annaei Senecae
Ad Lucilium
Epistulae Morales
Liber Primus
|
Epistula X Seneca Lucilio Suo Salutem | |
|
1 |
Sic est, non muto sententiam: Fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo cum quo te communicatum velim. Et vide, quod iudicium meum habeas: Audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret. 'Mecum' inquit 'loquor.' Cui Crates 'cave' inquit 'rogo et diligenter attende; cum homine malo loqueris'. |
|
2 |
Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex imprudentibus, qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt, tunc cupiditates improbas ordinant; tunc, quidquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique, quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto: Ipse se prodit. Vide itaque, quid de te sperem, immo, quid spondeam mihi (spes enim incerti boni nomen est): Non invenio cum quo te malim esse quam tecum. |
|
3 |
Repeto memoria quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena. Gratulatus sum protinus mihi et dixi: 'Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum; iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat'. |
|
4 |
Sic loquere, sic vive! Vide, ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet deis gratiam facias, alia de integro suscipe: Roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde tunc corporis! Quidni tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga! Nihil illum de alieno rogaturus es. |
|
5 |
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: 'Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam'. Nunc enim quanta dementia est hominum! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticiscent. Et, quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: Sic vive cum hominibus tamquam deus videat, sic loquere cum deo tamquam homines audiant! Vale. |