Vox-Latina-Gottingensis
Scripta auctorum Latinorum
L.Annaei Senecae
Ad Lucilium
Epistulae Morales
Liber Primus
|
Epistula III Seneca Lucilio Suo Salutem | |
|
|
Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde admones me, ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: Ita eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti. Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocasti, quomodo omnes candidatos 'bonos viros' dicimus, quomodo obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus, hac abierit. |
|
|
Sed si aliquem amicum existimas cui non tantundem credis, quantum tibi, vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius: Post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officia permiscent, qui, contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt, iudicant, et non amant, cum iudicaverunt. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum. |
|
|
Tu quidem ita vive, ut nihil tibi committas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies; nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt. Quid est, quare ego ulla verba coram amico meo retraham? Quid est, quare me coram illo non putem solum? |
|
|
Quidam, quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant, et in quaslibet aures, quidquid illos urit. exonerant; quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant et, si possent, ne sibi quidem credituri, interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est; utrumque enim vitium est, et omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius. |
|
|
Sic utrosque reprehendas, et eos, qui semper inquieti sunt, et eos, qui semper quiescunt. Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio, et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor. |
|
|
Itaque hoc, quod apud Pomponium legi, animo mandabitur: 'Quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quidquid in luce est'. Inter se ista miscenda sunt: Et quiescenti agendum et agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera: Illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem. Vale. |