Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

P. Ovidius Naso Metamorphosen XV, 871 - 879

(Epilog - Der Dichter und sein Werk)

Versmaß Hexameter

1

lamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

2

nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

3

cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

4

ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi!

5

Parte tamen meliore mea super alta perennis

6

astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

7

quaque patet domitis Romana potentia terris,

8

ore legar populi perque omnia saecula fama,

9

si quid habent veri vatum praesagia, vivam.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu Ovid Metam. XV, 871 - 879

1

exigere

vollenden

2

edax, edacis

nagend, gefräßig

abolere, aboleo

vernichten

vetustas, vetustatis f.

Alter

4

aevum, aevi n.

Lebenszeit

5

perennis, perenne

dauerhaft, ewig

6

astrum, astri n.

Stern

indelebilis, indelebile

unzerstörbar

7

domare, domo, domui, domitum

bezwingen, unterwerfen

9

vates, vatis m.

Seher

praesagium, praesagii n.

Prophezeiung