Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 30

XXX

1 Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt:

2 Intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse,

3 propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent.

4 Petierunt, uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret; sese habere quasdam res, quas ex communi consensu ab eo petere vellent.

5 Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando, ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.

zurück zum Inhaltsverzeichnis

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu XXX

gratulatum

Supinum I

tametsi

wenn auch

poenas repetere ab

bestrafen

ex usu + Genitiv

zum Nutzen für

florens, florentis

blühend, günstig

domicilium, domicilii n.

Wohnsitz

fructuosus, fructuosa, fructuosum

fruchtbar

stipendiarius, stipendiaria, stipendiarium

tribut-, steuerpflichtig

consensus, consensus m.

Übereinstimmung

sancire, sancio, sanxi, sanctum

festsetzen, unverbrüchlich machen, heiligen