Vox-Latina-Gottingensis
Texte für den Unterricht
C. Iulius Caesar
De bello Gallico I, 28
|
XXVIII |
|
1 Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; 2 reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit. 3 Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat, quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit, ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. 4 Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum, unde Helvetii discesserant, vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, e suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. 5 Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis collocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem, atque ipsi erant, receperunt. |
|
Kommentar zu XXVIII |
|
|
resciscere, rescisco, rescivi, rescitum |
erfahren |
|
purgatus esse + Dativ |
= vor jem. ohne Schuld dastehen |
|
perfuga, perfugae m. |
Überläufer |
|
in deditionem accipere + Akkusativ |
von jem. die Unterwerfung annehmen |
|
frux, frugis f. |
Feldfrucht |
|
den Hunger aushalten | |
|
leer, frei, unbesetzt, unbewohnt sein | |
|
bonitas, bonitatis f. |
Güte; Qualität |
|
cognitus, cognita, cognitum + Ablativ |
= bekannt als Mann von |
|
par, Genitiv paris |
gleich |
|
wie |