Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 20

XX

1 Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem statueret:

2 Scire se illa esse vera, neque quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset, quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.

3 Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.

4 Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum, uti totius Galliae animi a se averterentur.

5 Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit, uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.

6 Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur, proponit; monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.

weiter nach Kapitel 21

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu XX

lacrima, lacrimae f.

Träne

complecti, complector, complexus sum

umarmen

obsecrare, obsecro

beschwören

eo

sc. Dumnorige

capere

hier = empfinden

adulescentia, adulescentiae f.

Jugend

opes, opum f.

Macht(mittel)

nervi, nervorum m.

Stärke, Einfluß

minuere, minuo

vermindern

fraternus, fraterna, fraternum

Bruder-, brüderlich

existimatio, existimationis f.

Urteil, Beurteilung, Meinung

vulgus, vulgi n.

Menge; Volk

eum

= talem

futurum sc. esse

die Folge werde sein

flere, fleo

weinen

prendere, prendo

ergreifen

tanti genitivus pretii

so viel wert

condonare, condono + Dativ

schenken; mit Rücksicht auf etwas verzeihen

vitare, vito

vermeiden

praeteritus, praeterita, praeteritum

vergangen