Vox-Latina-Gottingensis
Texte für den Unterricht
C. Iulius Caesar
De bello Gallico I, 19
|
XIX |
|
1 Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. 2 His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam, ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet, verebatur. 3 Itaque, priusquam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo colloquitur; 4 simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit, quae separatim quisque de eo apud se dixerit. 5 Petit atque hortatur, ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat. |
|
Kommentar zu XIX |
|
|
ohne Befehl | |
|
causa, quare + Konjunktiv |
Grund zu + Infinitiv im Deutschen |
|
repugnare, repugno |
entgegenstehen |
|
egregius, egregia, egregium |
hervorragend |
|
temperantia, temperantiae f. |
Selbstbeherrschung |
|
supplicium, supplicii n. |
Hinrichtung |
|
interpres, interpretis m. |
Dolmetscher |
|
commonefacere, commonefacio |
nachdrücklich erinnern |
|
gesondert | |
|
(er) fordert seine Zustimmung dazu | |
|
offensio, offensionis f. |
Kränkung |
|
sc. Caesar | |
|
nach Feststellung des Tatbestandes |