Vox-Latina-Gottingensis
Texte für den Unterricht
C. Iulius Caesar
De bello Gallico I, 16
|
XVI |
|
1 Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. 2 Nam propter frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; 3 eo autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea uti minus poterat, quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. 4 Diem ex die ducere Haedui; conferri, comportari, adesse dicere. 5 Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, 6 graviter eos accusat, quod, cum frumentum neque emi neque ex agris sumi possit, tamen necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit. Multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. |
|
Kommntar zu XVI |
|
|
flagitare m. Akk |
von jem. fordern infinitivus historicus statt Imperfekt |
|
frigora, frigorum n. |
kaltes Klima |
|
im Norden | |
|
maturus, matura, maturum |
reif |
|
pabulum, pabuli n. |
Futter |
|
stromaufwärts heranführen | |
|
sc. Caesarem: Tag für Tag hielten (sie) ihn hin infinitivus historicus | |
|
anliefern | |
|
die Getreideration zumessen 15 kg für 1/2 Monat | |
|
Rechtswirker keltisch | |
|
für 1 Jahr | |
|
nex, necis f. |
Tod |
|
sc. frumentum: kaufen | |
|
knapp | |
|
unterstützen | |
|
großenteils | |
|
Bitten | |
|
im Stich lassen |