Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 14

XIV

1 His Caesar ita respondit: Eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorassent, memoria teneret, atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani accidissent.

2 Qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret, quare timeret, neque sine causa timendum putaret.

3 Quodsi veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobroges vexassent, memoriam deponere posse?

4 Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere.

5 Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.

6 Cum ea ita sint, tamen, sim obsides ab iis sibi dentur, uti ea, quae polliceantur, facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis, quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum.

7 Divico respondit: Ita Helvetios a maioribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non dare consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.

weiter nach Kapitel 15

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu XIV

eo minus dubitationis

desto weniger (an) Bedenken

commemorare

erwähnen

ferre

sc. se

meritum, i n.

Verschulden

qui

sc. populus Romanus

si aliquis

wenn auch nur der geringste

fuisse

im Deutshen irreal

eo decipi, quod

insofern sich täuschen, als

commissum

sc. aliquid

intellegere, intellego

einsehen können

quare timeret

wofür es Rache zu fürchten galt

quodsi

wenn aber

contumelia, ae f.

Schmach

oblivisci, obliviscor, oblitus sum + Gen.

vergessen

insolenter Adv.

unverschämt

impune iniurias ferre

ohne Strafe mit den Übergriffen durchkommen

admirari, admiror, admiratus sum

sich wundern

quo

= ut eo

commutatio, commutationis f.

Veränderung

res secundae, rerum secundarum f.

Glück

impunitas, impunitatis f.

Straflosigkeit

satisfacere, satisfacio satisfeci, satisfactum

Genugtuung leisten

testis, testis m.

Zeuge