Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 12

XII

1 Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non possit.

2 Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat.

3 Eos impeditos et inopinantes aggressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvae abdiderunt.

4 Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.

5 Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.

6 Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit.

7 Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio, quo Cassium, interfecerant.

weiter nach Kapitel 13

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu XII

Arar, Araris

Saône

incredibilis, incredibile

unglaublich

lenitas, lenitatis f.

Langsamkeit

linter, lintris m.

Kahn

explorator, exploratoris m.

Kundschafter

inopinans, inopinantis

nichtsahnend

concidere, concido, concidi, concisum

zusammenhauen, töten

mandarunt

= mandaverunt

pagus, pagi m.

Gau

memoria

zur Zeit, in der Generation

miserat

107 v. Chr.

calamitas, calamitatis f.

Niederlage

poenas persolvere

büßen

eius

= Caesaris seit 59 v. Chr.

socer, soceri m.

Schwiegervater

avus, avi m.

Großvater