Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 11

XI

1 Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur.

2 Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium:

3 Ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.

4 Eodem tempore Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possesionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent.

weiter nach Kapitel 12

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu XI

populari, populor, populatus sum

verwüsten

sua, suorum n.

seine/ihre Habe

rogatum Sup.inum I

um zu bitten

mereri, mereor, meritus sum de + Abl.

sich verdient machen um

debuerint

i. D. = Konj. Plusquamperfekt

necessarius, necessaria, necessarium

befreundet

consanguineus, consanguinea, consanguineum

blutsverwandt

depopulatis

passivisch

possessio, possessionis f.

Besitz

solum, soli n.

Boden

reliquus, reliquua, reliquuum

übrig (reliqui = genitivus partitivus )

statuere, statuo

glauben

fortunae, fortunarum f.

Hab und Gut