Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 7

VII

1 Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.

2 Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat - erat omnino in Gallia ulteriore legio una - ; pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.

3 Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebat, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: Rogare, ut eius voluntate id sibi facere liceat.

4 Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat;

5 neque homines inimico animo data facultate per provinciam itineris faciundi temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.

6 Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Idus Apriles reverterentur.

weiter nach Kapitel 8

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu VII

maturare

sich beeilen

rescindere, rescindo, rescidi, rescissum

einreißen, abbrechen

certiorem facere aliquem

jmdn. benachrichtigen

maleficium, maleficii n.

Übergriff

( se ) rogare

sie bäten

voluntate

mit Zustimmung

L. Cassium consulem

107 v. Chr.

concedere, concedo

nachgeben

temperare ab + abl.

sich einer Sache enthalten

intercedere, intercedo

dazwischentreten; vergehen

sumere, sumo sumpsi, sumptum

nehmen