Vox-Latina-Gottingensis

Texte für den Unterricht

C. Iulius Caesar

De bello Gallico I, 5

V

1 Post eius mortem nihilominus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant.

2 Ubi iam sed ad eam rem paratos esse arbitrari sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt,

3 frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent, trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.

4 Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

weiter nach Kapitel 6

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Kommentar zu V

privatus, privata, privatum

privat

comburere, comburo

verbrennen

reditio, reditionis f.

Rückkehr

molita cibaria, molitorum cibariorum n.

Mehlvorrat

efferre, effero

mitnehmen

usus consilio

'mit der Absicht'

exurere, exuro, exussi, exustum

einäschern

Noricus, Norica Noricum

norisch

Noreia, Noreiae f.

Noreia (in der Steiermark)

sibi adsciscere, adscisco

an sich ziehen