Vox-Latina-Gottingensis
Texte für den Unterricht
C. Iulius Caesar
De bello Gallico I, 2
|
II |
|
1 Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: 2 Perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. 3 Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altis simo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. |
Kommentar zu II |
|
|
nobilis, nobile |
berühmt |
|
ditissimus, ditissima, ditissimum |
der reichste |
|
Orgetorix, Orgetorigis m. |
Orgetorix |
|
Die Konsuln des Jahres 61 v. Chr. | |
|
nobilitas, nobilitatis f. |
Adel |
|
perfacilis, perfacile |
sehr leicht |
|
Genfer See | |
|
Rhône |