Vox-Latina-Gottingensis
Texte für den Unterricht
C. Iulius Caesar
De bello Gallico I, 1
|
I |
|
1 Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. 2 Hi omnes lingua , institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. 3 Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea, quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. 4 Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cottidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. |
Kommentar zu I |
|
|
lingua, linguae f. |
Sprache |
|
institutum, instituti n. |
Sitte |
|
Garônne | |
|
Marne | |
|
Seîne | |
|
deswegen, weil | |
|
cultus, cultus m. |
Lebensart |
|
humanitas, humanitatis f. |
feinere Bildung |
|
commeare ad + acc. |
verkehren mit |
|
effeminare, effemino |
verweichlichen |
|
praecedere, praecedo |
übertreffen |
|
cottidianus, cottidiana, cottidianum |
täglich |
|
indem |